LIBER IONAE | |||
[Текст предоставлен Э.Г. Юнцем] | |||
1. Et factum est verbum Domini ad Ionam, filium Amathi, dicens: 2 "Surge, vade in Nineven civitatem grandem et praedica in ea, quia ascendit malitia eius coram me". 3 Et surrexit Iona, ut fugeret in Tharsis a facie Domini, et descendit Ioppen et invenit navem euntem in Tharsis, et dedit naulum eius et descendit in eam, ut iret cum eis in Tharsis a facie Domini. 4 Dominus autem misit ventum magnum in mari, et facta est tempestas magna in mari et navis periclitabatur conteri. 5 Et timuerunt nautae, et clamaverunt viri ad deum suum, et miserunt vasa, quae erant in navi, in mare, ut adleviaretur ab eis. Et Iona descendit ad interiora navis et dormiebat sopore gravi. 6 Et accessit ad eum gubernator et dixit ei: "Quid tu sopore deprimeris? Surge, invoca Deum tuum, si forte recogitet Deus de nobis et non pereamus". 7 Et dixit vir ad collegam suum: "Venite et mittamus sortes, et sciamus, quare hoc malum sit nobis". Et miserunt sortes et cecidit sors super Ionam. 8 Et dixerunt ad eum: "Indica nobis, cuius causa malum istud sit nobis. Quod est opus tuum? Quae terra tua? Et quo vel ex quo populo es tu?" 9 Et dixit ad eos: "Hebraeus ego sum, et Dominum Deum caeli ego timeo, qui fecit mare et aridam". 10 Et timuerunt viri timore magno, et dixerunt ad eum: "Quid hoc fecisti?" Cognoverunt enim viri, quod a facie Domini fugeret, quia indicaverat eis. 11 Et dixerunt ad eum: "Quid faciemus tibi et cessabit mare a nobis?", quia mare ibat et intumescebat. 12 Et dixit ad eos: "Tollite me et mittite in mare, et cessabit mare a vobis. Scio enim ego quoniam propter me tempestas grandis haec super vos". 13 Et remigabant viri, ut reverterentur ad aridam, et non valebant, quia mare ibat et intumescebat super eos. 14 Et clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: "Quaesumus, Domine, ne pereamus in anima viri istius, et ne des super nos sanguinem innocentem, quia tu, Domine, sicut voluisti fecisti". 15 Et tulerunt Ionam et miserunt in mare et stetit mare a fervore suo. 16 Et timuerunt viri timore magno Dominum, et immolaverunt hostias Domino et voverunt vota. 2. Et praeparavit Dominus piscem grandem ut degluttiret Ionam, et erat Iona in ventre piscis tribus diebus et tribus noctibus. 2 Et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis, 3 et dixit:
11 Et dixit Dominus pisci, et evomuit Ionam in aridam. 3. Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens: 2 "Surge, vade ad Nineven civitatem magnam, et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te". 3 Et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium. 4 Et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit: "Adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur". 5 Et crediderunt viri Ninevitae in Deo, et praedicaverunt ieiunium, et vestiti sunt saccis, a maiore usque ad minorem. 6 Et pervenit verbum ad regem Nineve, et surrexit de solio suo, et abiecit vestimentum suum a se, et indutus est sacco, et sedit in cinere. 7 Et clamavit, et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens: "Homines, et iumenta, et boves, et pecora non gustent quicquam, nec pascantur et aquam non bibant. 8 Et operiantur saccis homines et iumenta, et clament ad Dominum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitate quae est in manibus eorum. 9 Quis scit, si convertatur et ignoscat Deus, et revertatur a furore irae suae, et non peribimus". 10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt a via sua mala, et misertus est Deus super malitiam, quam locutus fuerat ut faceret eis, et non fecit. 4. Et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est. 2 Et oravit ad Dominum et dixit: "Obsecro, Domine, numquid non hoc est verbum meum cum adhuc essem in terra mea? Propter hoc praeoccupavi ut fugerem in Tharsis. Scio enim, quia tu Deus clemens et misericors es, patiens et multae miserationis et ignoscens super malitia. 3 Et nunc, Domine, tolle, quaeso, animam meam a me, quia melior est mihi mors quam vita". 4 Et dixit Dominus: "Putasne bene irasceris tu?" 5 Et egressus est Iona de civitate, et sedit contra orientem civitatis, et fecit sibimet ibi umbraculum, et sedebat subter eum in umbra, donec videret, quid accideret civitati. 6 Et praeparavit Dominus Deus hederam, et ascendit super caput Ionae, ut esset umbra super caput eius, et protegeret eum: laboraverat enim: et laetatus est Iona super hedera laetitia magna. 7 Et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum, et percussit hederam, et exaruit. 8 Et cum ortus fuisset sol, praecepit Dominus vento calido et urenti, et percussit sol super caput Ionae. Et aestuabat, et petivit animae suae, ut moreretur, et dixit: "Melius est mihi mori, quam vivere". 9 Et dixit Dominus ad Ionam: "Putasne bene irasceris tu super hederam?" Et dixit: "Bene irascor ego usque ad mortem". 10 Et dixit Dominus: "Tu doles super hederam, in qua non laborasti, neque fecisti ut cresceret, quae sub una nocte nata est et una nocte periit. 11 Et ego non parcam Nineve, civitati magnae, in qua sunt plus quam centum viginti milia hominum, qui nesciunt, quid sit inter dexteram et sinistram suam, et iumenta multa?" |