Система Orphus: Выделите орфографическую ошибку мышью и нажмите Ctrl+Enter. Сделаем язык чище!
Quintus Horatius Flaccus
CARMINUM
LIBER I

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38


Carminum 1,1

Maecenas atavis edite regibus,
o et praesidium et dulce decus meum:
sunt quos curriculo pulverem Olympicum
collegisse iuvat metaque fervidis

evitata rotis palmaque nobilis
terrarum dominos evehit ad deos;
hunc, si mobilium turba Quiritium
certat tergeminis tollere honoribus;

illum, si proprio condidit horreo
quidquid de Libycis verritur areis.
gaudentem patrios findere sarculo
agros Attalicis condicionibus

numquam demoveas, ut trabe Cypria
Myrtoum pavidus nauta secet mare;
luctantem Icariis fluctibus Africum
mercator metuens otium et oppidi

laudat rura sui: mox reficit rates
quassas indocilis pauperiem pati.
est qui nec veteris pocula Massici
nec partem solido demere de die

spernit, nunc viridi membra sub arbuto
stratus, nunc ad aquae lene caput sacrae;
multos castra iuvant et lituo tubae
permixtus sonitus bellaque matribus

detestata; manet sub Iove frigido
venator tenerae coniugis inmemor,
seu visa est catulis cerva fidelibus,
seu rupit teretes Marsus aper plagas.

me doctarum hederae praemia frontium
dis miscent superis, me gelidum nemus
Nympharumque leves cum Satyris chori
secernunt populo, si neque tibias

Euterpe cohibet nec Polyhymnia
Lesboum refugit tendere barbiton.
quodsi me lyricis vatibus inseres,
sublimi feriam sidera vertice.


Carminum 1,2

Iam satis terris nivis atque dirae
grandinis misit pater et rubente
dextera sacras iaculatus arcis
  terruit urbem,

terruit gentis, grave ne rediret
saeculum Pyrrhae nova monstra questae,
omne cum Proteus pecus egit altos
  visere montis

piscium et summa genus haesit ulmo,
nota quae sedes fuerat columbis,
et superiecto pavidae natarunt
  aequore dammae.

vidimus flavom Tiberim retortis
litore Etrusco violenter undis
ire deiectum monumenta regis
  templaque Vestae,

Iliae dum se nimium querenti
iactat ultorem, vagus et sinistra
labitur ripa Iove non probante u-
  xorius amnis.

audiet civis acuisse ferrum,
quo graves Persae melius perirent,
audiet pugnas vitio parentum
  rara iuventus.

quem vocet divum populus ruentis
imperi rebus? prece qua fatigent
virgines sanctae minus audientem
  carmina Vestam?

cui dabit partis scelus expiandi
Iuppiter? tandem venias precamur
nube candentis umeros amictus
  augur Apollo;

sive tu mavis, Erycina ridens,
quam Iocus circum volat et Cupido;
sive neglectum genus et nepotes
  respicis auctor,

heu nimis longo satiate ludo,
quem iuvat clamor galeaeque leves
acer et Marsi peditis cruentum
  voltus in hostem;

sive mutata iuvenem figura
ales in terris imitaris almae
filius Maiae patiens vocari
  Caesaris ultor,

serus in caelum redeas diuque
laetus intersis populo Quirini,
neve te nostris vitiis iniquum
  ocior aura

tollat: hic magnos potius triumphos,
hic ames dici pater atque princeps,
neu sinas Medos equitare inultos
  te duce, Caesar.


Carminum 1,3

Sic te diva potens Cypri,
  sic fratres Helenae, lucida sidera,
ventorumque regat pater
  obstrictis aliis praeter Iapyga,

navis, quae tibi creditum
  debes Vergilium: finibus Atticis
reddas incolumem precor
  et serves animae dimidium meae.

illi robur et aes triplex
  circa pectus erat, qui fragilem truci
conmisit pelago ratem
  primus, nec timuit praecipitem Africum

decertantem Aquilonibus
  nec tristis Hyadas nec rabiem Noti,
quo non arbiter Hadriae
  maior, tollere seu ponere volt freta.

quem mortis timuit gradum
  qui siccis oculis monstra natantia,
qui vidit mare turbidum et
  infamis scopulos Acroceraunia?

nequiquam deus abscidit
  prudens oceano dissociabili
terras, si tamen inpiae
  non tangenda rates transiliunt vada.

audax omnia perpeti
  gens humana ruit per vetitum nefas,
audax Iapeti genus
  ignem fraude mala gentibus intulit.

post ignem aetheria domo
  subductum macies et nova febrium
terris incubuit cohors
  semotique prius tarda necessitas

leti corripuit gradum.
  expertus vacuum Daedalus aera
pinnis non homini datis;
  perrupit Acheronta Herculeus labor.

nil mortalibus ardui est:
  caelum ipsum petimus stultitia neque
per nostrum patimur scelus
  iracunda Iovem ponere fulmina.


Carminum 1,4

Solvitur acris hiems grata vice veris et Favoni
  trahuntque siccas machinae carinas,
ac neque iam stabulis gaudet pecus aut arator igni
  nec prata canis albicant pruinis.

iam Cytherea choros ducit Venus imminente luna,
  iunctaeque Nymphis Gratiae decentes
alterno terram quatiunt pede, dum gravis Cyclopum
  Volcanus ardens visit officinas.

nunc decet aut viridi nitidum caput impedire myrto
  aut flore, terrae quem ferunt solutae.
nunc et in umbrosis Fauno decet immolare lucis,
  seu poscat agna sive malit haedo.

pallida Mors aequo pulsat pede pauperum tabernas
  regumque turris. o beate Sesti,
vitae summa brevis spem nos vetat inchoare longam;
  iam te premet nox fabulaeque Manes

et domus exilis Plutonia; quo simul mearis,
  nec regna vini sortiere talis
nec tenerum Lycidan mirabere, quo calet iuventus
  nunc omnis et mox virgines tepebunt.


Carminum 1,5
Quis multa gracilis te puer in rosa
perfusus liquidis urget odoribus
  grato, Pyrrha, sub antro?
    cui flavam religas comam

simplex munditiis? heu quotiens fidem
mutatosque deos flebit et aspera
  nigris aequora ventis
    emirabitur insolens,

qui nunc te fruitur credulus aurea,
qui semper vacuam, semper amabilem
  sperat, nescius aurae
    fallacis. miseri, quibus

intemptata nites: me tabula sacer
votiva paries indicat uvida
  suspendisse potenti
    vestimenta maris deo.


Carminum 1,6

Scriberis Vario fortis et hostium
victor Maeonii carminis alite,
quam rem cumque ferox navibus aut equis
  miles te duce gesserit.

nos, Agrippa, neque haec dicere nec gravem
Pelidae stomachum cedere nescii
nec cursus duplicis per mare Ulixei
  nec saevam Pelopis domum

conamur, tenues grandia, dum pudor
inbellisque lyrae Musa potens vetat
laudes egregii Caesaris et tuas
  culpa deterere ingeni.

quis Martem tunica tectum adamantina
digne scripserit aut pulvere Troico
nigrum Merionen aut ope Palladis
  Tydiden superis parem?

nos convivia, nos proelia virginum
sectis in iuvenes unguibus acrium
cantamus vacui, sive quid urimur,
  non praeter solitum leves.


Carminum 1,7

Laudabunt alii claram Rhodon aut Mytilenen
  aut Epheson bimarisve Corinthi
moenia vel Baccho Thebas vel Apolline Delphos
  insignis aut Thessala Tempe;

sunt quibus unum opus est intactae Palladis urbem
  carmine perpetuo celebrare et
undique decerptam fronti praeponere olivam;
  plurimus in Iunonis honorem

aptum dicet equis Argos ditisque Mycenas:
  me nec tam patiens Lacedaemon
nec tam Larisae percussit campus opimae
  quam domus Albuneae resonantis

et praeceps Anio ac Tiburni lucus et uda
  mobilibus pomaria rivis.
albus ut obscuro deterget nubila caelo
  saepe Notus neque parturit imbris

perpetuos, sic tu sapiens finire memento
  tristitiam vitaeque labores
molli, Plance, mero, seu te fulgentia signis
  castra tenent seu densa tenebit

Tiburis umbra tui. Teucer Salamina patremque
  cum fugeret, tamen uda Lyaeo
tempora populea fertur vinxisse corona
  sic tristis adfatus amicos:

'quo nos cumque feret melior fortuna parente,
  ibimus, o socii comitesque,
nil desperandum Teucro duce et auspice Teucro.
  certus enim promisit Apollo

ambiguam tellure nova Salamina futuram.
  o fortes peioraque passi
mecum saepe viri, nunc vino pellite curas:
  cras ingens iterabimus aequor.'


Carminum 1,8

Lydia, dic, per omnis
  te deos oro, Sybarin cur properes amando
perdere, cur apricum
  oderit campum patiens pulveris atque solis,

cur neque militaris
  inter aequalis equitet, Gallica nec lupatis
temperet ora frenis?
  cur timet flavum Tiberim tangere? cur olivum

sanguine viperino
  cautius vitat neque iam livida gestat armis
bracchia, saepe disco,
  saepe trans finem iaculo nobilis expedito?

quid latet, ut marinae
  filium dicunt Thetidis sub lacrimosa Troiae
funera, ne virilis
  cultus in caedem et Lycias proriperet catervas?


Carminum 1,9

Vides ut alta stet nive candidum
Soracte nec iam sustineant onus
  silvae laborantes geluque
    flumina constiterint acuto.

dissolve frigus ligna super foco
large reponens atque benignius
  deprome quadrimum Sabina,
    o Thaliarche, merum diota.

permitte divis cetera, qui simul
stravere ventos aequore fervido
  deproeliantis, nec cupressi
    nec veteres agitantur orni.

quid sit futurum cras, fuge quaerere, et
quem Fors dierum cumque dabit, lucro
  adpone, nec dulcis amores
    sperne puer neque tu choreas,

donec virenti canities abest
morosa. nunc et campus et areae
  lenesque sub noctem susurri
    conposita repetantur hora,

nunc et latentis proditor intumo
gratus puellae risus ab angulo
  pignusque dereptum lacertis
    aut digito male pertinaci.


Carminum 1,10

Mercuri, facunde nepos Atlantis,
qui feros cultus hominum recentum
voce formasti catus et decorae
  more palaestrae,

te canam, magni Iovis et deorum
nuntium curvaeque lyrae parentem,
callidum quidquid placuit iocoso
  condere furto.

te, boves olim nisi reddidisses
per dolum amotas, puerum minaci
voce dum terret, viduus pharetra
  risit Apollo.

quin et Atridas duce te superbos
Ilio dives Priamus relicto
Thessalosque ignis et iniqua Troiae
  castra fefellit.

tu pias laetis animas reponis
sedibus virgaque levem coerces
aurea turbam, superis deorum
  gratus et imis.


Carminum 1,11

Tu ne quaesieris, scire nefas, quem mihi, quem tibi
finem di dederint, Leuconoe, nec Babylonios

temptaris numeros. ut melius, quidquid erit, pati.
seu pluris hiemes seu tribuit Iuppiter ultimam,

quae nunc oppositis debilitat pumicibus mare
Tyrrhenum: sapias, vina liques, et spatio brevi

spem longam reseces. dum loquimur, fugerit invida
aetas: carpe diem quam minimum credula postero.


Carminum 1,12

Quem virum aut heroa lyra vel acri
tibia sumis celebrare, Clio?
quem deum? cuius recinet iocosa
  nomen imago

aut in umbrosis Heliconis oris
aut super Pindo gelidove in Haemo?
unde vocalem temere insecutae
  Orphea silvae,

arte materna rapidos morantem
fluminum lapsus celerisque ventos,
blandum et auritas fidibus cancris
  ducere quercus.

quid prius dicam solitis parentis
laudibus, qui res hominum ac deorum,
qui mare ac terras variisque mundum
  temperat horis?

unde nil maius generatur ipso
nec viget quidquam simile aut secundum.
proximos illi tamen occupavit
  Pallas honores

proeliis audax. neque te silebo,
Liber et saevis inimica virgo
beluis, nec te, metuende certa
  Phoebe sagitta.

dicam et Alciden puerosque Ledae,
hunc equis, illum superare pugnis
nobilem; quorum simul alba nautis
  stella refulsit,

defluit saxis agitatus umor,
concidunt venti fugiuntque nubes
et minax, quod sic voluere, ponto
  unda recumbit.

Romulum post hos prius an quietum
Pompili regnum memorem an superbos
Tarquini fasces dubito an Catonis
  nobile letum.

Regulum et Scauros animaeque magnae
prodigum Paulum superante Poeno
gratus insigni referam camena
  Fabriciumque.

hunc et incomptis Curium capillis
utilem bello tulit et Camillum
saeva paupertas et avitus apto
  cum lare fundus.

crescit occulto velut arbor aevo
fama Marcelli: micat inter omnis
Iulium sidus velut inter ignis
  luna minores.

gentis humanae pater atque custos,
orte Saturno, tibi cura magni
Caesaris fatis data: tu secundo
  Caesare regnes.

ille seu Parthos Latio imminentis
egerit iusto domitos triumpho
sive subiectos Orientis orae
  Seras et Indos,

te minor latum reget aequos orbem:
tu gravi curru quaties Olympum,
tu parum castis inimica mittes
  fulmina lucis.


Carminum 1,13

Cum tu, Lydia, Telephi
  cervicem roseam, cerea Telephi
laudas bracchia, vae meum
  fervens difficili bile tumet iecur.

tum nec mens mihi nec color
  certa sede manet, umor et in genas
furtim labitur, arguens,
  quam lentis penitus macerer ignibus.

uror, seu tibi candidos
  turparunt umeros inmodicae mero
rixae, sive puer furens
  inpressit memorem dente labris notam.

non, si me satis audias,
  speres perpetuum dulcia barbare
laedentem oscula, quae Venus
  quinta parte sui nectaris imbuit.

felices ter et amplius
  quos inrupta tenet copula nec malis
divolsus querimoniis
  suprema citius solvet amor die.


Carminum 1,14

O navis, referent in mare te novi
fluctus. o quid agis? fortiter occupa
  portum. nonne vides, ut
    nudum remigio latus

et malus celeri saucius Africo
antemnaeque gemant ac sine funibus
  vix durare carinae
    possint imperiosius

aequor? non tibi sunt integra lintea,
non di, quos iterum pressa voces malo.
  quamvis Pontica pinus,
    silvae filia nobilis,

iactes et genus et nomen inutile:
nil pictis timidus navita puppibus
  fidit. tu nisi ventis
    debes ludibrium, cave.

nuper sollicitum quae mihi taedium,
nunc desiderium curaque non levis,
  interfusa nitentis
    vites aequora Cycladas.


Carminum 1,15

Pastor cum traheret per freta navibus
Idaeis Helenen perfidus hospitam,
ingrato celeris obruit otio
  ventos ut caneret fera

Nereus fata. “mala ducis avi domum
quam multo repetet Graecia milite
coniurata tuas rumpere nuptias
  et regnum Priami vetus.

heu heu, quantus equis, quantus adest viris
sudor, quanta moves funera Dardanae
genti. iam galeam Pallas et aegida
  currusque et rabiem parat.

nequiquam Veneris praesidio ferox
pectes caesariem grataque feminis
inbelli cithara carmina divides,
  nequiquam thalamo gravis

hastas et calami spicula Cnosii
vitabis strepitumque et celerem sequi
Aiacem: tamen heu serus adulteros
  crines pulvere collines.

non Laertiaden, exitium tuae
genti, non Pylium Nestora respicis?
urgent inpavidi te Salaminius
  Teucer, te Sthenelus sciens

pugnae, sive opus est imperitare equis,
non auriga piger. Merionen quoque
nosces. ecce furit te reperire atrox
  Tydides melior patre:

quem tu, cervus uti vallis in altera
visum parte lupum graminis inmemor,
sublimi fugies mollis anhelitu,
  non hoc pollicitus tuae.

iracunda diem proferet Ilio
matronisque Phrygum classis Achillei:
post certas hiemes uret Achaicus
  ignis Iliacas domos.'


Carminum 1,16

O matre pulcra filia pulcrior,
quem criminosis cumque voles modum
  pones iambis, sive flamma
    sive mari libet Hadriano.

non Dindymene, non adytis quatit
mentem sacerdotum incola Pythius,
  non Liber aeque, non acuta
    sic geminant Corybantes aera,

tristes ut irae, quas neque Noricus
deterret ensis nec mare naufragum
  nec saevos ignis nec tremendo
    Iuppiter ipse ruens tumultu.

fertur Prometheus addere principi
limo coactus particulam undique
  desectam et insani leonis
    vim stomacho adposuisse nostro.

irae Thyesten exitio gravi
stravere et altis urbibus ultimae
  stetere causae, cur perirent
    funditus inprimeretque muris

hostile aratrum exercitus insolens.
conpesce mentem: me quoque pectoris
  temptavit in dulci iuventa
    fervor et in celeres iambos

misit furentem: nunc ego mitibus
mutare quaero tristia, dum mihi
  fias recantatis amica
    opprobriis animumque reddas.


Carminum 1,17

Velox amoenum saepe Lucretilem
mutat Lycaeo Faunus et igneam
  defendit aestatem capellis
    usque meis pluviosque ventos.

inpune tutum per nemus arbutos
quaerunt latentis et thyma deviae
  olentis uxores mariti
    nec viridis metuunt colubras

nec Martialis haediliae lupos,
utcumque dulci, Tyndari, fistula
  valles et Usticae cubantis
    levia personuere saxa.

di me tuentur, dis pietas mea
et musa cordi est. hic tibi copia
  manabit ad plenum benigno
    ruris honorum opulenta cornu.

hic in reducta valle caniculae
vitabis aestus et fide Teia
  dices laborantis in uno
    Penelopen vitreamque Circen.

hic innocentis pocula Lesbii
duces sub umbra, nec Semeleius
  cum Marte confundet Thyoneus
    proelia, nec metues protervum

suspecta Cyrum, ne male dispari
incontinentis iniciat manus
  et scindat haerentem coronam
    crinibus inmeritamque vestem.


Carminum 1,18

Nullam, Vare, sacra vite prius severis arborem
circa mite solum Tiburis et moenia Catili.

siccis omnia nam dura deus proposuit neque
mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

quis post vina gravem militiam aut pauperiem crepat?
quis non te potius, Bacche pater, teque, decens Venus?

ac ne quis modici transiliat munera Liberi,
Centaurea monet cum Lapithis rixa super mero

debellata, monet Sithoniis non levis Euhius,
cum fas atque nefas exiguo fine libidinum

discernunt avidi. non ego te, candide Bassareu,
invitum quatiam nec variis obsita frondibus

sub divum rapiam. saeva tene cum Berecyntio
cornu tympana, quae subsequitur caecus amor sui

et tollens vacuum plus nimio gloria verticem
arcanique fides prodiga, perlucidior vitro.


Carminum 1,19

Mater saeva Cupidinum
  Thebanaeque iubet me Semelae puer
et lasciva Licentia
  finitis animum reddere amoribus.

urit me Glycerae nitor
  splendentis Pario marmore purius,
urit grata protervitas
  et voltus nimium lubricus adspici.

in me tota ruens Venus
  Cyprum deseruit nec patitur Scythas
et versis animosum equis
  Parthum dicere nec quae nihil attinent.

hic vivum mihi caespitem, hic
  verbenas, pueri, ponite turaque
bimi cum patera meri:
  mactata veniet lenior hostia.


Carminum 1,20

Vile potabis modicis Sabinum
cantharis, Graeca quod ego ipse testa
conditum levi, datus in theatro
  cum tibi plausus,

clare Maecenas eques, ut paterni
fluminis ripae simul et iocosa
redderet laudes tibi Vaticani
  montis imago.

Caecubum et prelo domitam Caleno
tu bibes uvam: mea nec Falernae
temperant vites neque Formiani
  pocula colles.


Carminum 1,21

Dianam tenerae dicite virgines,
intonsum pueri dicite Cynthium,
  Latonamque supremo
    dilectam penitus Iovi.

vos laetam fluviis et nemorum coma,
quaecumque aut gelido prominet Algido
  nigris aut Erymanthi
    silvis aut viridis Gragi,

vos Tempe totidem tollite laudibus
natalemque, mares, Delon Apollinis
  insignemque pharetra
    fraternaque umerum lyra.

hic bellum lacrimosum, hic miseram famem
pestemque a populo et principe Caesare in
  Persas atque Britannos
    vestra motus aget prece.


Carminum 1,22

Integer vitae scelerisque purus
non eget Mauris iaculis neque arcu
nec venenatis gravida sagittis,
  Fusce, pharetra,

sive per Syrtis iter aestuosas
sive facturus per inhospitalem
Caucasum vel quae loca fabulosus
  lambit Hydaspes.

namque me silva lupus in Sabina,
dum meam canto Lalagen et ultra
terminum curis vagor expeditis,
  fugit inermem,

quale portentum neque militaris
Daunias latis alit aesculetis
nec Iubae tellus generat, leonum
  arida nutrix.

pone me pigris ubi nulla campis
arbor aestiva recreatur aura,
quod latus mundi nebulae malusque
  Iuppiter urget,

pone sub curru nimium propinqui
solis, in terra domibus negata:
dulce ridentem Lalagen amabo,
  dulce loquentem.


Carminum 1,23

Vitas inuleo me similis, Chloe,
quaerenti pavidam montibus aviis
  matrem non sine vano
    aurarum et siluae metu.

nam seu mobilibus veris inhorruit
adventus foliis seu virides rubum
  dimovere lacertae,
    et corde et genibus tremit.

atqui non ego te tigris ut aspera
Gaetulusve leo frangere persequor:
  tandem desine matrem
    tempestiva sequi viro.


Carminum 1,24

Quis desiderio sit pudor aut modus
tam cari capitis? praecipe lugubris
cantus, Melpomene, cui liquidam pater
  vocem cum cithara dedit.

ergo Quintilium perpetuus sopor
urget; cui Pudor et Iustitiae soror
incorrupta Fides nudaque Veritas
  quando ullum inveniet parem?

multis ille bonis flebilis occidit,
nulli flebilior quam tibi, Vergili.
tu frustra pius, heu, non ita creditum
  poscis Quintilium deos.

quid? si Threicio blandius Orpheo
auditam moderere arboribus fidem,
num vanae redeat sanguis imagini,
  quam virga semel horrida

non lenis precibus fata recludere
nigro conpulerit Mercurius gregi?
durum: sed levius fit patientia
  quidquid corrigere est nefas.


Carminum 1,25

Parcius iunctas quatiunt fenestras
iactibus crebris iuvenes protervi
nec tibi somnos adimunt amatque
  ianua limen,

quae prius multum facilis movebat
cardines. audis minus et minus iam:
'me tuo longas pereunte noctes,
  Lydia, dormis?'

in vicem moechos anus arrogantis
flebis in solo levis angiportu
Thracio bacchante magis sub inter-
  lunia vento,

cum tibi flagrans amor et libido,
quae solet matres furiare equorum,
saeviet circa iecur ulcerosum,
  non sine questu,

laeta quod pubes hedera virenti
gaudeat pulla magis atque myrto,
aridas frondes hiemis sodali
  dedicet Euro.


Carminum 1,26

Musis amicus tristitiam et metus
tradam protervis in mare Creticum
  portare ventis, quis sub Arcto
    rex gelidae metuatur orae,

quid Tiridaten terreat, unice
securus. o quae fontibus integris
  gaudes, apricos necte flores,
    necte meo Lamiae coronam,

Piplei dulcis. nil sine te mei
prosunt honores: hunc fidibus novis,
  hunc Lesbio sacrare plectro
    teque tuasque decet sorores.


Carminum 1,27

Natis in usum laetitiae scyphis
pugnare Thracum est: tollite barbarum
  morem verecundumque Bacchum
    sanguineis prohibete rixis.

vino et lucernis Medus acinaces
immane quantum discrepat: inpium
  lenite clamorem, sodales,
    et cubito remanete presso.

voltis severi me quoque sumere
partem Falerni? dicat Opuntiae
  frater Megyllae, quo beatus
    volnere, qua pereat sagitta.

cessat voluntas? non alia bibam
mercede. quae te cumque domat Venus,
  non erubescendis adurit
    ignibus, ingenuoque semper

amore peccas. quidquid habes, age
depone tutis auribus. a miser,
  quanta laborabas Charybdi,
    digne puer meliore flamma.

quae saga, quis te solvere Thessalis
magus venenis, quis poterit deus?
  vix inligatum te triformi
    Pegasus expediet Chimaera.


Carminum 1,28

Te maris et terrae numeroque carentis harenae
  mensorem cohibent, Archyta,
pulveris exigui prope litus parva Matinum
  munera, nec quicquam tibi prodest

aerias temptasse domos animoque rotundum
  percurrisse polum morituro.
occidit et Pelopis genitor, conviva deorum,
  Tithonusque remotus in auras

et Iovis arcanis Minos admissus, habentque
  Tartara Panthoiden iterum Orco
demissum, quamvis clipeo Troiana refixo
  tempora testatus nihil ultra

nervos atque cutem morti concesserat atrae,
  iudice te non sordidus auctor
naturae verique. sed omnis una manet nox
  et calcanda semel via leti.

dant alios Furiae torvo spectacula Marti,
  exitio est avidum mare nautis:
mixta senum ac iuvenum densentur funera, nullum
  saeva caput Proserpina fugit.

me quoque devexi rapidus comes Orionis
  Illyricis Notus obruit undis.
at tu, nauta, vagae ne parce malignus harenae
  ossibus et capiti inhumato

particulam dare; sic, quodcumque minabitur Eurus
  fluctibus Hesperiis, Venusinae
plectantur silvae te sospite, multaque merces,
  unde potest, tibi defluat aequo

ab Iove Neptunoque sacri custode Tarenti.
  neglegis inmeritis nocituram
postmodo te natis fraudem conmittere? fors et
  debita iura vicesque superbae

te maneant ipsum: precibus non linquar inultis,
  teque piacula nulla resolvent.
quamquam festinas, non est mora longa: licebit
  iniecto ter pulvere curras.


Carminum 1,29

Icci, beatis nunc Arabum invides
gazis et acrem militiam paras
  non ante devictis Sabaeae
    regibus horribilique Medo

nectis catenas? quae tibi virginum
sponso necato barbara serviet,
  puer quis ex aula capillis
    ad cyathum statuetur unctis

doctus sagittas tendere Sericas
arcu paterno? quis neget arduis
  pronos relabi posse rivos
    montibus et Tiberim reverti,

cum tu coemptos undique nobilis
libros Panaeti Socraticam et domum
  mutare loricis Hiberis,
    pollicitus meliora, tendis?


Carminum 1,30

O Venus regina Cnidi Paphique,
sperne dilectam Cypron et vocantis
ture te multo Glycerae decoram
    transfer in aedem.

fervidus tecum puer et solutis
Gratiae zonis properentque Nymphae
et parum comis sine te Iuventas
    Mercuriusque.


Carminum 1,31

Quid dedicatum poscit Apollinem
vates? quid orat de patera novum
  fundens liquorem? non opimae
    Sardiniae segetes feracis,

non aestuosae grata Calabriae
armenta, non aurum aut ebur Indicum,
non rura, quae Liris quieta
    mordet aqua taciturnus amnis.

premant Calenam falce quibus dedit
fortuna vitem, dives ut aureis
  mercator exsiccet culillis
    vina Syra reparata merce,

dis carus ipsis, quippe ter et quater
anno revisens aequor Atlanticum
  inpune. me pascunt olivae,
    me cichorea levesque malvae.

frui paratis et valido mihi,
Latoe, dones et precor integra
  cum mente nec turpem senectam
    degere nec cithara carentem.


Carminum 1,32

Poscimus, si quid vacui sub umbra
lusimus tecum, quod et hunc in annum
vivat et pluris, age dic Latinum,
  barbite, carmen,

Lesbio primum modulate civi,
qui ferox bello tamen inter arma,
sive iactatam religarat udo
  litore navim,

Liberum et Musas Veneremque et illi
semper haerentem puerum canebat
et Lycum nigris oculis nigroque
  crine decorum.

o decus Phoebi et dapibus supremi
grata testudo Iovis, o laborum
dulce lenimen mihi cumque salve
  rite vocanti.


Carminum 1,33

Albi, ne doleas plus nimio memor
inmitis Glycerae, neu miserabilis
decantes elegos, cur tibi iunior
  laesa praeniteat fide.

insignem tenui fronte Lycorida
Cyri torret amor, Cyrus in asperam
declinat Pholoen; sed prius Apulis
  iungentur capreae lupis,

quam turpi Pholoe peccet adultero.
sic visum Veneri, cui placet inparis
formas atque animos sub iuga aenea
  saevo mittere cum ioco.

ipsum me melior cum peteret Venus,
grata detinuit compede Myrtale
libertina, fretis acrior Hadriae
  curvantis Calabros sinus.


Carminum 1,34

Parcus deorum cultor et infrequens,
insanientis dum sapientiae
  consultus erro, nunc retrorsum
    vela dare atque iterare cursus

cogor relictos. namque Diespiter
igni corusco nubila dividens
  plerumque, per purum tonantis
    egit equos volucremque currum,

quo bruta tellus et vaga flumina,
quo Styx et invisi horrida Taenari
  sedes Atlanteusque finis
    concutitur. valet ima summis

mutare et insignem attenuat deus
obscura promens: hinc apicem rapax
  Fortuna cum stridore acuto
    sustulit, hic posuisse gaudet.


Carminum 1,35

O diva, gratum quae regis Antium,
praesens vel imo tollere de gradu
  mortale corpus vel superbos
    vertere funeribus triumphos:

te pauper ambit sollicita prece
ruris colonus, te dominam aequoris
  quicumque Bithyna lacessit
    Carpathium pelagus carina;

te Dacus asper, te profugi Scythae
urbesque gentesque et Latium ferox
  regumque matres barbarorum et
    purpurei metuunt tyranni,

iniurioso ne pede proruas
stantem columnam neu populus frequens
  ad arma, cessantis ad arma
    concitet imperiumque frangat.

te semper anteit saeva Necessitas,
clavos trabalis et cuneos manu
  gestans aena nec severus
    uncus abest liquidumque plumbum;

te Spes et albo rara Fides colit
velata panno nec comitem abnegat,
  utcumque mutata potentis
    veste domos inimica linquis,

at volgus infidum et meretrix retro
periura cedit, diffugiunt cadis
  cum faece siccatis amici
    ferre iugum pariter dolosi:

serves iturum Caesarem in ultimos
orbis Britannos et iuvenum recens
  examen Eois timendum
    partibus Oceanoque rubro.

heu heu, cicatricum et sceleris pudet
fratrumque. quid nos dura refugimus
  aetas? quid intactum nefasti
    liquimus? unde manum iuventus

metu deorum continuit? quibus
pepercit aris? o utinam nova
  incude diffingas retusum in
    Massagetas Arabasque ferrum.


Carminum 1,36

Et ture et fidibus iuvat
  placare et vituli sanguine debito
custodes Numidae deos,
  qui nunc Hesperia sospes ab ultima

caris multa sodalibus,
  nulli plura tamen dividet oscula
quam dulci Lamiae, memor
  actae non alio rege puertiae

mutataeque simul togae.
  Cressa ne careat pulcra dies nota,
neu promptae modus amphorae
  neu morem in Salium sit requies pedum,

neu multi Damalis meri
  Bassum Threicia vincat amystide,
neu desint epulis rosae
  neu vivax apium neu breve lilium.

omnes in Damalin putris
  deponent oculos, nec Damalis novo
divelletur adultero
  lascivis hederis ambitiosior.


Carminum 1,37

Nunc est bibendum, nunc pede libero
pulsanda tellus, nunc Saliaribus
  ornare pulvinar deorum
    tempus erat dapibus, sodales.

antehac nefas depromere Caecubum
cellis avitis, dum Capitolio
  regina dementis ruinas
    funus et imperio parabat

contaminato cum grege turpium
morbo virorum, quidlibet inpotens
  sperare fortunaque dulci
    ebria. sed minuit furorem

vix una sospes navis ab ignibus
mentemque lymphatam Mareotico
  redegit in veros timores
    Caesar ab Italia volantem

remis adurgens, accipiter velut
mollis columbas aut leporem citus
  venator in campis nivalis
    Haemoniae, daret ut catenis

fatale monstrum: quae generosius
perire quaerens nec muliebriter
  expavit ensem nec latentis
    classe cita reparavit oras,

ausa et iacentem visere regiam
voltu sereno, fortis et asperas
  tractare serpentes, ut atrum
    corpore conbiberet venenum,

deliberata morte ferocior:
saevis Liburnis scilicet invidens
  privata deduci superbo
    non humilis mulier triumpho.


Carminum 1,38

Persicos odi, puer, adparatus,
displicent nexae philyra coronae,
mitte sectari, rosa quo locorum
  sera moretur.

simplici myrto nihil adlabores
sedulus curo: neque te ministrum
dedecet myrtus neque me sub arta
  vite bibentem.