Система Orphus: Выделите орфографическую ошибку мышью и нажмите Ctrl+Enter. Сделаем язык чище!
Quintus Horatius Flaccus
CARMINUM
LIBER II

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20


Carminum 2,1

Motum ex Metello consule civicum
bellique causas et vitia et modos
  ludumque Fortunae gravisque
    principum amicitias et arma

nondum expiatis uncta cruoribus,
periculosae plenum opus aleae,
  tractas et incedis per ignis
    suppositos cineri doloso.

paulum severae musa tragoediae
desit theatris: mox ubi publicas
  res ordinaris, grande munus
    Cecropio repetes coturno,

insigne maestis praesidium reis
et consulenti, Pollio, curiae,
  cui laurus aeternos honores
    Delmatico peperit triumpho.

iam nunc minaci murmure cornuum
perstringis auris, iam litui strepunt,
  iam fulgor armorum fugacis
    terret equos equitumque voltus.

audire magnos iam videor duces
non indecoro pulvere sordidos
  et cuncta terrarum subacta
    praeter atrocem animum Catonis.

Iuno et deorum quisquis amicior
Afris inulta cesserat inpotens
  tellure, victorum nepotes
    rettulit inferias Iugurthae.

quis non Latino sanguine pinguior
campus sepulcris inpia proelia
  testatur auditumque Medis
    Hesperiae sonitum ruinae?

qui gurges aut quae flumina lugubris
ignara belli? quod mare Dauniae
  non decoloravere caedes?
    quae caret ora cruore nostro?

sed ne relictis, Musa, procax iocis
Ceae retractes munera neniae;
  mecum Dionaeo sub antro
    quaere modos leviore plectro.


Carminum 2,2

Nullus argento color est avaris
abdito terris, inimice lamnae
Crispe Sallusti, nisi temperato
  splendeat usu.

vivet extento Proculeius aevo
notus in fratres animi paterni;
illum aget pinna metuente solvi
  Fama superstes.

latius regnes avidum domando
spiritum quam si Libyam remotis
Gadibus iungas et uterque Poenus
  serviat uni:

erescit indulgens sibi dirus hydrops
nec sitim pellit, nisi causa morbi
fugerit venis et aquosus albo
  corpore languor.

redditum Cyri solio Prahaten
dissidens plebi numero beatorum
eximit Virtus populumque falsis
  dedocet uti

vocibus, regnum et diadema tutum
deferens uni propriamque laurum,
quisquis ingentis oculo inretorto
  spectat acervos.


Carminum 2,3

Aequam memento rebus in arduis
servare mentem, non secus in bonis
  ab insolenti temperatam
    laetitia, moriture Delli,

seu maestus omni tempore vixeris,
seu te in remoto gramine per dies
  festos reclinatum bearis
    interiore nota Falerni.

quo pinus ingens albaque populus
umbram hospitalem consociare amant
  ramis? quid obliquo laborat
    lympha fugax trepidare rivo?

huc vina et unguenta et nimium brevis
flores amoenae ferre iube rosae,
  dum res et aetas et sororum
    fila trium patiuntur atra.

cedes coemptis saltibus et domo
villaque flavos quam Tiberis lavit,
  cedes et exstructis in altum
    divitiis potietur heres.

divesne prisco natus ab Inacho
nil interest an pauper et infima
  de gente sub divo moreris,
    victima nil miserantis Orci:

omnes eodem cogimur, omnium
versatur urna serius ocius
  sors exitura et nos in aeternum
    exilium inpositura cumbae.


Carminum 2,4

Ne sit ancillae tibi amor pudori,
Xanthia Phoceu: prius insolentem
serva Briseis niveo colore
  movit Achillem,

movit Aiacem Telamone natum
forma captivae dominum Tecmessae,
arsit Atrides medio in triumpho
  virgine rapta,

barbarae postquam cecidere turmae
Thessalo victore et ademptus Hector
tradidit fessis leviora tolli
  Pergama Grais.

nescias an te generum beati
Phyllidis flavae decorent parentes;
regium certe genus et penatis
  maeret iniquos.

crede non illam tibi de scelesta
plebe dilectam neque sic fidelem,
sic lucro aversam potuisse nasci
  matre pudenda.

bracchia et voltum teretesque suras
integer laudo — fuge suspicari —
cuius octavum trepidavit aetas
  claudere lustrum.


Carminum 2,5

Nondum subacta ferre iugum valet
cervice, nondum munia conparis
  aequare nec tauri ruentis
    in venerem tolerare pondus.

circa virentis est animus tuae
campos iuvencae, nunc fluviis gravem
  solantis aestum, nunc in udo
    ludere cum vitulis salicto

praegestientis. tolle cupidinem
inmitis uvae: iam tibi lividos
  distinguet autumnus racemos
    purpureo varius colore.

iam te sequetur: currit enim ferox
aetas et illi quos tibi dempserit
  adponet annos; iam proterva
    fronte petet Lalage maritum,

dilecta, quantum non Pholoe fugax,
non Chloris albo sic umero nitens
  ut pura nocturno renidet
    luna mari Cnidiusve Gyges,

quem si puellarum insereres choro,
mire sagacis falleret hospites
  discrimen obscurum solutis
    crinibus ambiguoque voltu.


Carminum 2,6

Septimi, Gadis aditure mecum et
Cantabrum indoctum iuga ferre nostra et
barbaras Syrtis, ubi Maura semper
  aestuat unda:

Tibur Argeo positum colono
sit meae sedes utinam senectae,
sit modus lasso maris et viarum
  militiaeque.

unde si Parcae prohibent iniquae,
dulce pellitis ovibus Galaesi
flumen et regnata petam Laconi
  rura Phalantho.

ille terrarum mihi praeter omnis
angulus ridet, ubi non Hymetto
mella decedunt viridique certat
  baca Venafro,

ver ubi longum tepidasque praebet
Iuppiter brumas et amicus Aulon
fertili Baccho minimum Falernis
  invidet uvis.

ille te mecum locus et beatae
postulant arces: ibi tu calentem
debita sparges lacrima favillam
  vatis amici.


Carminum 2,7

O saepe mecum tempus in ultimum
deducte Bruto militiae duce,
  quis te redonavit Quiritem
    dis patriis Italoque caelo,

Pompei, meorum prime sodalium,
cum quo morantem saepe diem mero
  fregi coronatus nitentis
    malobathro Syrio capillos?

tecum Philippos et celerem fugam
sensi relicta non bene parmula,
  cum fracta virtus et minaces
    turpe solum tetigere mento:

sed me per hostis Mercurius celer
denso paventem sustulit aere,
  te rursus in bellum resorbens
    unda fretis tulit aestuosis.

ergo obligatam redde Iovi dapem
longaque fessum militia latus
  depone sub lauru mea nec
    parce cadis tibi destinatis.

oblivioso levia Massico
ciboria exple, funde capacibus
  unguenta de conchis. quis udo
    deproperare apio coronas

curatve myrto? quem Venus arbitrum
dicet bibendi? non ego sanius
  bacchabor Edonis: recepto
    dulce mihi furere est amico.


Carminum 2,8

Ulla si iuris tibi peierati
poena, Barine, nocuisset umquam,
dente si nigro fieres vel uno
  turpior ungui,

crederem: sed tu simul obligasti
perfidum votis caput, enitescis
pulchrior multo iuvenumque prodis
  publica cura.

expedit matris cineres opertos
fallere et toto taciturna noctis
signa cum caelo gelidaque divos
  morte carentis.

ridet hoc, inquam, Venus ipsa, rident
simplices Nymphae ferus et Cupido
semper ardentis acuens sagittas
  cote cruenta.

adde quod pubes tibi crescit omnis,
servitus crescit nova nec priores
inpiae tectum dominae relinquunt
  saepe minati.

te suis matres metuunt iuvencis,
te senes parci miseraeque nuper
virgines nuptae, tua ne retardet
  aura maritos.


Carminum 2,9

Non semper imbres nubibus hispidos
manant in agros aut mare Caspium
  vexant inaequales procellae
    usque nec Armeniis in oris,

amice Valgi, stat glacies iners
mensis per omnis aut Aquilonibus
  querqueta Gargani laborant
    et foliis viduantur orni:

tu semper urges flebilibus modis
Mysten ademptum nec tibi vespero
  surgente decedunt amores
    nec rapidum fugiente solem.

at non ter aevo functus amabilem
ploravit omnis Antilochum senex
  annos nec inpubem parentes
    Troilon aut Phrygiae sorores

flevere semper. desine mollium
tandem querellarum et potius nova
  cantemus Augusti tropaea
    Caesaris et rigidum Niphaten,

Medumque flumen gentibus additum
victis minores volvere vertices
  intraque praescriptum Gelonos
    exiguis equitare campis.


Carminum 2,10

Rectius vives, Licini, neque altum
semper urgendo neque, dum procellas
cautus horrescis, nimium premendo
  litus iniquum.

auream quisquis mediocritatem
diligit, tutus caret obsoleti
sordibus tecti, caret invidenda
  sobrius aula.

saepius ventis agitatur ingens
pinus et celsae graviore casu
decidunt turres feriuntque summos
  fulgura montis.

sperat infestis, metuit secundis
alteram sortem bene praeparatum
pectus: informis hiemes reducit
  Iuppiter, idem

submovet; non, si male nunc, et olim
sic erit: quondam cithara tacentem
suscitat Musam neque semper arcum
  tendit Apollo.

rebus angustis animosus atque
fortis adpare, sapienter idem
contrahes vento nimium secundo
  turgida vela.


Carminum 2,11

Quid bellicosus Cantaber et Scythes,
Hirpine Quincti, cogitet Hadria
  divisus obiecto, remittas
    quaerere nec trepides in usum

poscentis aevi pauca. fugit retro
levis iuventas et decor, arida
  pellente lascivos amores
    canitie facilemque somnum;

non semper idem floribus est honor
vernis neque uno luna rubens nitet
  voltu: quid aeternis minorem
    consiliis animum fatigas?

cur non sub alta vel platano vel hac
pinu iacentes sic temere et rosa
  canos odorati capillos,
    dum licet, Assyriaque nardo

potamus uncti? dissipat Euhius
curas edacis. quis puer ocius
  restinguet ardentis Falerni
    pocula praetereunte lympha?

quis devium scortum eliciet domo
Lyden? eburna dic age cum lyra
  maturet, in comptum Lacaenae
    more comam religata nodum.


Carminum 2,12

Nolis longa ferae bella Numantiae
nec durum Hannibalem nec Siculum mare
Poeno purpureum sanguine mollibus
  aptari citharae modis

nec saevos Lapithas et nimium mero
Hylaeum domitosque Herculea manu
Telluris iuvenes, unde periculum
  fulgens contremuit domus

Saturni veteris, tuque pedestribus
dices historiis proelia Caesaris,
Maecenas, melius ductaque per vias
  regum colla minacium.

me dulcis dominae Musa Licymniae
cantus, me voluit dicere lucidum
fulgentis oculos et bene mutuis
  fidum pectus amoribus;

quam nec ferre pedem dedecuit choris
nec certare ioco nec dare bracchia
ludentem nitidis virginibus sacro
  Dianae celebris die.

num tu quae tenuit dives Achaemenes
aut pinguis Phrygiae Mygdonias opes
permutare velis crine Licymniae
  plenas aut Arabum domos,

cum flagrantia detorquet ad oscula
cervicem aut facili saevitia negat
quae poscente magis gaudeat eripi,
  interdum rapere occupet?


Carminum 2,13

Ille et nefasto te posuit die,
quicumque primum, et sacrilega manu
  produxit, arbos, in nepotum
    perniciem opprobriumque pagi;

illum et parentis crediderim sui
fregisse cervicem et penetralia
  sparsisse nocturno cruore
    hospitis; ille venena Colcha

et quidquid usquam concipitur nefas
tractavit, agro qui statuit meo
  te, triste lignum, te caducum
    in domini caput inmerentis.

quid quisque vitet, numquam homini satis
cautum est in horas. navita Bosphorum
  Poenus perhorrescit neque ultra
    caeca timet aliunde fata,

miles sagittas et celerem fugam
Parthi, catenas Parthus et Italum
  robur: sed inprovisa leti
    vis rapuit rapietque gentis.

quam paene furvae regna Proserpinae
et iudicantem vidimus Aeacum
  sedesque discretas piorum et
    Aeoliis fidibus querentem

Sappho puellis de popularibus,
et te sonantem plenius aureo,
  Alcaee, plectro dura navis,
    dura fugae mala, dura belli.

utrumque sacro digna silentio
mirantur umbrae dicere, sed magis
  pugnas et exactos tyrannos
    densum umeris bibit aure volgus.

quid mirum, ubi illis carminibus stupens
demittit atras belua centiceps
  auris et intorti capillis
    Eumenidum recreantur angues?

quin et Prometheus et Pelopis parens
dulci laborem decipitur sono
  nec curat Orion leones
    aut timidos agitare lyncas.


Carminum 2,14

Eheu fugaces, Postume, Postume,
labuntur anni nec pietas moram
  rugis et instanti senectae
    adferet indomitaeque morti,

non si trecenis quotquot eunt dies,
amice, places inlacrimabilem
  Plutona tauris, qui ter amplum
    Geryonen Tityonque tristi

conpescit unda, scilicet omnibus,
quicumque terrae munere vescimur,
  enaviganda, sive reges
    sive inopes erimus coloni.

frustra cruento Marte carebimus
fractisque rauci fluctibus Hadriae,
  frustra per autumnos nocentem
    corporibus metuemus Austrum:

visendus ater flumine languido
Cocytos errans et Danai genus
  infame damnatusque longi
    Sisyphus Aeolides laboris,

linquenda tellus et domus et placens
uxor, neque harum quas colis arborum
  te praeter invisas cupressos
    ulla brevem dominum sequetur.

absumet heres Caecuba dignior
servata centum clavibus et mero
  tinguet pavimentum superbo,
    pontificum potiore cenis.


Carminum 2,15

Iam pauca aratro iugera regiae
moles relinquent, undique latius
  extenta visentur Lucrino
    stagna lacu platanusque caelebs

evincet ulmos. tum violaria et
myrtus et omnis copia narium
  spargent olivetis odorem
    fertilibus domino priori,

tum spissa ramis laurea fervidos
excludet ictus. non ita Romuli
  praescriptum et intonsi Catonis
    auspiciis veterumque norma:

privatus illis census erat brevis,
commune magnum; nulla decempedis
  metata privatis opacam
    porticus excipiebat arcton

nec fortuitum spernere caespitem
leges sinebant, oppida publico
  sumptu iubentes et deorum
    templa novo decorare saxo.


Carminum 2,16

Otium divos rogat in patenti
prensus Aegaeo, simul atra nubes
condidit lunam neque certa fulgent
  sidera nautis,

otium bello furiosa Thrace,
otium Medi pharetra decori,
Grosphe, non gemmis neque purpura ve-
  nale nec auro.

non enim gazae neque consularis
submovet lictor miseros tumultus
mentis et curas laqueata circum
  tecta volantis.

vivitur parvo bene, cui paternum
splendet in mensa tenui salinum
nec levis somnos timor aut cupido
  sordidus aufert.

quid brevi fortes iaculamur aevo
multa? quid terras alio calentis
sole mutamus? patriae quis exsul
  se quoque fugit?

[scandit aeratas vitiosa navis
Cura nec turmas equitum relinquit,
ocior cervis et agente nimbos
  ocior Euro.]

laetus in praesens animus quod ultra est
oderit curare et amara lento
temperet risu: nihil est ab omni
  parte beatum.

abstulit clarum cita mors Achillem,
longa Tithonum minuit senectus:
et mihi forsan, tibi quod negarit,
  porriget hora.

te greges centum Siculaeque circum-
mugiunt vaccae, tibi tollit hinnitum
apta quadrigis equa, te bis Afro
  murice tinctae

vestiunt lanae: mihi parva rura et
spiritum Graiae tenuem Camenae
Parca non mendax dedit et malignum
  spernere volgus.


Carminum 2,17

Cur me querelis exanimas tuis?
nec dis amicum est nec mihi te prius
  obire, Maecenas, mearum
    grande decus columenque rerum.

a, te meae si partem animae rapit
maturior vis, quid moror altera,
  nec carus aeque nec superstes
    integer? ille dies utramque

ducet ruinam. non ego perfidum
dixi sacramentum: ibimus, ibimus,
  utcumque praecedes, supremum
    carpere iter comites parati.

me nec Chimaerae spiritus igneae
nec si resurgat centimanus Gyges
  divellet umquam: sic potenti
    Iustitiae placitumque Parcis.

seu Libra seu me Scorpios adspicit
formidolosus pars violentior
  natalis horae seu tyrannus
    Hesperiae Capricornus undae,

utrumque nostrum incredibili modo
consentit astrum: te Iovis inpio
  tutela Saturno refulgens
    eripuit volucrisque Fati

tardavit alas, cum populus frequens
laetum theatris ter crepuit sonum:
  me truncus inlapsus cerebro
    sustulerat, nisi Faunus ictum

dextra levasset, Mercurialium
custos virorum. reddere victimas
  aedemque votivam memento:
    nos humilem feriemus agnam.


Carminum 2,18

Non ebur neque aureum
  mea renidet in domo lacunar,
non trabes Hymettiae
  premunt columnas ultima recisas

Africa neque Attali
  ignotus heres regiam occupavi
nec Laconicas mihi
  trahunt honestae purpuras clientae.

at fides et ingeni
  benigna vena est pauperemque dives
me petit: nihil supra
  deos lacesso nec potentem amicum

largiora flagito,
  satis beatus unicis Sabinis.
truditur dies die
  novaeque pergunt interire lunae:

tu secanda marmora
  locas sub ipsum funus et sepulcri
inmemor struis domos
  marisque Bais obstrepentis urges

submovere litora,
  parum locuples continente ripa:
quid quod usque proximos
  revellis agri terminos et ultra

limites clientium
  salis avarus? pellitur paternos
in sinu ferens deos
  et uxor et vir sordidosque natos.

nulla certior tamen
  rapacis Orci fine destinata
aula divitem manet
  erum. quid ultra tendis? aequa tellus

pauperi recluditur
  regumque pueris, nec satelles Orci
callidum Promethea
  revexit auro captus. hic superbum

Tantalum atque Tantali
  genus coercet, hic levare functum
pauperem laboribus
  vocatus atque non vocatus audit.


Carminum 2,19

Bacchum in remotis carmina rupibus
vidi docentem, credite posteri,
  Nymphasque discentis et auris
    capripedum Satyrorum acutas.

euhoe, recenti mens trepidat metu
plenoque Bacchi pectore turbidum
  laetatur, euhoe, parce Liber,
    parce gravi metuende thyrso.

fas pervicacis est mihi Thyiadas
vinique fontem lactis et uberes
  cantare rivos atque truncis
    lapsa cavis iterare mella,

fas et beatae coniugis additum
stellis honorem tectaque Penthei
  disiecta non leni ruina
    Thracis et exitium Lycurgi.

tu flectis amnis, tu mare barbarum,
tu separatis uvidus in iugis
  nodo coerces viperino
    Bistonidum sine fraude crinis.

tu, cum parentis regna per arduum
cohors gigantum scanderet inpia,
  Rhoetum retorsisti leonis
    unguibus horribilique mala;

quamquam choreis aptior et iocis
ludoque dictus non sat idoneus
  pugnae ferebaris; sed idem
    pacis eras mediusque belli.

te vidit insons Cerberus aureo
cornu decorum leniter atterens
  caudam et recedentis trilingui
    ore pedes tetigitque crura.


Carminum 2,20

Non usitata nec tenui ferar
pinna biformis per liquidum aethera
  vates neque in terris morabor
    longius invidiaque maior

urbis relinquam. non ego, pauperum
sanguis parentum, non ego, quem vocas,
  dilecte Maecenas, obibo
    nec Stygia cohibebor unda.

iam iam residunt cruribus asperae
pelles et album mutor in alitem
  superne nascunturque leves
    per digitos umerosque plumae.

iam Daedaleo notior Icaro
visam gementis litora Bosphori
  Syrtisque Gaetulas canorus
    ales Hyperboreosque campos;

me Colchus et qui dissimulat metum
Marsae cohortis Dacus et ultimi
  noscent Geloni, me peritus
    discet Hiber Rhodanique potor.

absint inani funere neniae
luctusque turpes et querimoniae;
  conpesce clamorem ac sepulcri
    mitte supervacuos honores.