—истема Orphus: ¬ыделите орфографическую ошибку мышью и нажмите Ctrl+Enter. —делаем €зык чище!
Quintus Horatius Flaccus
CARMINUM
LIBER III

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30


Carminum 3,1

Odi profanum volgus et arceo.
favete linguis: carmina non prius
  audita Musarum sacerdos
    virginibus puerisque canto.

regum timendorum in proprios greges,
reges in ipsos imperium est Iovis,
  clari Giganteo triumpho,
    cuncta supercilio moventis.

est ut viro vir latius ordinet
arbusta sulcis, hic generosior
  descendat in campum petitor,
    moribus hic meliorque fama

contendat, illi turba clientium
sit maior: aequa lege Necessitas
  sortitur insignis et imos,
    omne capax movet urna nomen.

destrictus ensis cui super inpia
cervice pendet, non Siculae dapes
  dulcem elaborabunt saporem,
    non avium citharaeque cantus

somnum reducent: somnus agrestium
lenis virorum non humilis domos
  fastidit umbrosamque ripam,
    non Zephyris agitata tempe.

desiderantem quod satis est neque
tumultuosum sollicitat mare
  nec saevus Arcturi cadentis
    impetus aut orientis Haedi,

non verberatae grandine vineae
fundusque mendax, arbore nunc aquas
  culpante, nunc torrentia agros
    sidera, nunc hiemes iniquas.

contracta pisces aequora sentiunt
iactis in altum molibus: huc frequens
  caementa demittit redemptor
    cum famulis dominusque terrae

fastidiosus; sed Timor et Minae
scandunt eodem quo dominus, neque
  decedit aerata triremi et
    post equitem sedet atra Cura.

quodsi dolentem nec Phrygius lapis
nec purpurarum sidere clarior
  delenit usus nec Falerna
    vitis Achaemeniumque costum,

cur invidendis postibus et novo
sublime ritu moliar atrium?
  cur valle permutem Sabina
    divitias operosiores?


Carminum 3,2

Angustam amice pauperiem pati
robustus acri militia puer
  condiscat et Parthos ferocis
    vexet eques metuendus hasta

vitamque sub divo et trepidis agat
in rebus. illum ex moenibus hosticis
  matrona bellantis tyranni
    prospiciens et adulta virgo

suspiret, eheu, ne rudis agminum
sponsus lacessat regius asperum
  tactu leonem, quem cruenta
    per medias rapit ira caedes.

dulce et decorum est pro patria mori:
mors et fugacem persequitur virum
  nec parcit inbellis iuventae
    poplitibus timidoque tergo.

virtus repulsae nescia sordidae
intaminatis fulget honoribus
  nec sumit aut ponit securis
    arbitrio popularis aurae:

virtus recludens inmeritis mori
caelum negata temptat iter via
  coetusque volgaris et udam
    spernit humum fugiente pinna.

est et fideli tuta silentio
merces: vetabo, qui Cereris sacrum
  volgarit arcanae, sub isdem
    sit trabibus fragilemque mecum

solvat phaselon: saepe Diespiter
neglectus incesto addidit integrum;
  raro antecedentem scelestum
    deseruit pede Poena claudo.


Carminum 3,3

Iustum et tenacem propositi virum
non civium ardor prava iubentium,
  non voltus instantis tyranni
    mente quatit solida neque Auster,

dux inquieti turbidus Hadriae,
nec fulminantis magna manus Iovis:
  si fractus inlabatur orbis,
    inpavidum ferient ruinae.

hac arte Pollux et vagus Hercules
enisus arcis attigit igneas,
  quos inter Augustus recumbens
    purpureo bibet ore nectar,

hac te merentem, Bacche pater, tuae
vexere tigres indocili iugum
  collo trahentes, hac Quirinus
    Martis equis Acheronta fugit,

gratum elocuta consiliantibus
Iunone divis: 'Ilion, Ilion
  fatalis incestusque iudex
    et mulier peregrina vertit

in pulverem, ex quo destituit deos
mercede pacta Laomedon, mihi
  castaeque damnatum Minervae
    cum populo et duce fraudulento.

iam nec Lacaenae splendet adulterae
famosus hospes nec Priami domus
  periura pugnaces Achivos
    Hectoreis opibus refringit,

nostrisque ductum seditionibus
bellum resedit: protinus et gravis
  iras et invisum nepotem,
    Troica quem peperit sacerdos,

Marti redonabo. illum ego lucidas
inire sedes, discere nectaris
  sucos et adscribi quietis
    ordinibus patiar deorum.

dum longus inter saeviat Ilion
Romamque pontus, qualibet exsules
  in parte regnanto beati;
    dum Priami Paridisque busto

insultet armentum et catulos ferae
celent inultae, stet Capitolium
  fulgens triumphatisque possit
    Roma ferox dare iura Medis.

horrenda late nomen in ultimas
extendat oras, qua medius liquor
  secernit Europen ab Afro,
    qua tumidus rigat arva Nilus.

aurum inrepertum et sic melius situm,
cum terra celat, spernere fortior
  quam cogere humanos in usus
    omne sacrum rapiente dextra,

quicumque mundo terminus obstitit,
hunc tanget armis, visere gestiens,
  qua parte debacchentur ignes,
    qua nebulae pluviique rores.

sed bellicosis fata Quiritibus
hac lege dico, ne nimium pii
  rebusque fidentes avitae
    tecta velint reparare Troiae.

Troiae renascens alite lugubri
fortuna tristi clade iterabitur
  ducente victrices catervas
    coniuge me Iovis et sorore.

ter si resurgat murus aeneus
auctore Phoebo, ter pereat meis
  excisus Argivis, ter uxor
    capta virum puerosque ploret.'

non hoc iocosae conveniet lyrae.
quo, Musa, tendis? desine pervicax
  referre sermones deorum et
    magna modis tenuare parvis.


Carminum 3,4

Descende caelo et dic age tibia
regina longum Calliope melos,
  seu voce nunc mavis acuta,
    seu fidibus citharave Phoebi.

auditis? an me ludit amabilis
insania? audire et videor pios
  errare per lucos, amoenae
    quos et aquae subeunt et aurae.

me fabulosae Volture in Apulo
nutricis extra limina Pulliae
  ludo fatigatumque somno
    fronde nova puerum palumbes

texere, mirum quod foret omnibus,
quicumque celsae nidum Aceruntiae
  saltusque Bantinos et arvum
    pingue tenent humilis Forenti,

ut tuto ab atris corpore viperis
dormirem et ursis, ut premerer sacra
  lauroque conlataque myrto,
    non sine dis animosus infans.

vester, Camenae, vester in arduos
tollor Sabinos, seu mihi frigidum
  Praeneste seu Tibur supinum
    seu liquidae placuere Baiae.

vestris amicum fontibus et choris
non me Philippis versa acies retro,
  devota non extinxit arbor
    nec Sicula Palinurus unda.

utcumque mecum vos eritis, libens
insanientem navita Bosphorum
  temptabo et urentis harenas
    litoris Assyrii viator,

visam Britannos hospitibus feros
et laetum equino sanguine Concanum,
  visam pharetratos Gelonos
    et Scythicum inviolatus amnem.

vos Caesarem altum, militia simul
fessas cohortes abdidit oppidis,
  finire quaerentem labores
    Pierio recreatis antro;

vos lene consilium et datis et dato
gaudetis, almae. scimus, ut inpios
  Titanas immanemque turbam
    fulmine sustulerit caduco,

qui terram inertem, qui mare temperat
ventosum et urbis regnaque tristia,
  divosque mortalisque turmas
    imperio regit unus aequo.

magnum illa terrorem intulerat Iovi
fidens iuventus horrida bracchiis
  fratresque tendentes opaco
    Pelion inposuisse Olympo.

sed quid Typhoeus et validus Mimas
aut quid minaci Porphyrion statu,
  quid Rhoetus evolsisque truncis
    Enceladus iaculator audax

contra sonantem Palladis aegida
possent ruentes? hinc avidus stetit
  Volcanus, hinc matrona Iuno et
    numquam umeris positurus arcum,

qui rore puro Castaliae lavit
crinis solutos, qui Lyciae tenet
  dumeta natalemque silvam,
    Delius et Patareus Apollo.

vis consili expers mole ruit sua,
vim temperatam di quoque provehunt
  in maius, idem odere viris
    omne nefas animo moventis.

testis mearum centimanus Gyges
sententiarum, notus et integrae
  temptator Orion Dianae
    virginea domitus sagitta.

iniecta monstris Terra dolet suis
maeretque partus fulmine luridum
  missos ad Orcum; nec peredit
    inpositam celer ignis Aetnen

incontinentis nec Tityi iecur
reliquit ales, nequitiae additus
  custos; amatorem trecentae
    Pirithoum cohibent catenae.


Carminum 3,5

Caelo tonantem credidimus Iovem
regnare: praesens divus habebitur
  Augustus adiectis Britannis
    imperio gravibusque Persis.

milesne Crassi coniuge barbara
turpis maritus vixit et hostium
   Ч pro curia inversique mores! Ч
    consenuit socerorum in armis,

sub rege Medo Marsus et Apulus,
anciliorum et nominis et togae
  oblitus aeternaeque Vestae,
    incolumi Iove et urbe Roma?

hoc caverat mens provida Reguli
dissentientis condicionibus
  foedis et exemplo trahenti
    perniciem veniens in aevum,

si non periret inmiserabilis
captiva pubes: 'signa ego Punicis
  adfixa delubris et arma
    militibus sine caede' dixit

'derepta vidi, vidi ego civium
retorta tergo bracchia libero
  portasque non clausas et arva
    Marte coli populata nostro.

auro repensus scilicet acrior
miles redibit: flagitio additis
  damnum. neque amissos colores
    lana refert medicata fuco

nec vera virtus, cum semel excidit,
curat reponi deterioribus;
  si pugnat extricata densis
    cerva plagis, erit ille fortis,

qui perfidis se credidit hostibus,
et Marte Poenos proteret altero,
  qui lora restrictis lacertis
    sensit iners timuitque mortem.

hic unde vitam sumeret inscius,
pacem duello miscuit: o pudor!
  o magna Carthago probrosis
    altior Italiae ruinis!'

fertur pudicae coniugis osculum
parvosque natos ut capitis minor
  ab se removisse et virilem
    torvus humi posuisse voltum,

donec labantis consilio patres
firmaret auctor numquam alias dato
  interque maerentis amicos
    egregius properaret exul.

atqui sciebat, quae sibi barbarus
tortor pararet: non aliter tamen
  dimovit obstantis propinquos
    et populum reditus morantem,

quam si clientum longa negotia
diiudicata lite relinqueret
  tendens Venafranos in agros
    aut Lacedaemonium Tarentum.


Carminum 3,6

Delicta maiorum inmeritus lues,
Romane, donec templa refeceris
  aedisque labentis deorum et
    foeda nigro simulacra fumo.

dis te minorem quod geris, imperas.
hinc omne principium, huc refer exitum:
  di multa neglecti dederunt
    Hesperiae mala luctuosae.

iam bis Monaeses et Pacori manus
inauspicatos contudit impetus
  nostros et adiecisse praedam
    torquibus exiguis renidet;

paene occupatam seditionibus
delevit urbem Dacus et Aethiops,
  hic classe formidatus, ille
    missilibus melior sagittis.

fecunda culpae saecula nuptias
primum inquinavere et genus et domos:
  hoc fonte derivata clades
    in patriam populumque fluxit.

motus doceri gaudet Ionicos
matura virgo et fingitur artibus
  iam nunc et incestos amores
    de tenero meditatur ungui.

mox iuniores quaerit adulteros
inter mariti vina neque eligit
  cui donet inpermissa raptim
    gaudia luminibus remotis,

sed iussa coram non sine conscio
surgit marito, seu vocat institor
  seu navis Hispanae magister,
    dedecorum pretiosus emptor.

non his iuventus orta parentibus
infecit aequor sanguine Punico
  Pyrrhumque et ingentem cecidit
    Antiochum Hannibalemque dirum,

sed rusticorum mascula militum
proles, Sabellis docta ligonibus
  versare glaebas et severae
    matris ad arbitrium recisos

portare fustis, sol ubi montium
mutaret umbras et iuga demeret
  bubus fatigatis, amicum
    tempus agens abeunte curru.

damnosa quid non inminuit dies?
aetas parentum peior avis tulit
  nos nequiores, mox daturos
    progeniem vitiosiorem.


Carminum 3,7

Quid fles, Asterie, quem tibi candidi
primo restituent vere Favonii
  Thyna merce beatum,
    constantis iuvenem fide

Gygen? ille Notis actus ad Oricum
post insana Caprae sidera frigidas
  noctis non sine multis
    insomnis lacrimis agit.

atqui sollicitae nuntius hospitae,
suspirare Chloen et miseram tuis
  dicens ignibus uri,
    temptat mille vafer modis.

ut Proetum mulier perfida credulum
falsis inpulerit criminibus nimis
  casto Bellerophontae
    maturare necem refert,

narrat paene datum Pelea Tartaro,
Magnessam Hippolyten dum fugit abstinens,
  et peccare docentis
    fallax historias movet,

frustra: nam scopulis surdior Icari
voces audit adhuc integer. at tibi
  ne vicinus Enipeus
    plus iusto placeat cave,

quamvis non alius flectere equum sciens
aeque conspicitur gramine Martio
  nec quisquam citus aeque
    Tusco denatat alveo.

prima nocte domum claude neque in vias
sub cantu querulae despice tibiae
  et te saepe vocanti
    duram difficilis mane.


Carminum 3,8

Martiis caelebs quid agam kalendis,
quid velint flores et acerra turis
plena miraris positusque carbo in
  caespite vivo,

docte sermones utriusque linguae:
voveram dulcis epulas et album
Libero caprum prope funeratus
  arboris ictu.

hic dies anno redeunte festus
corticem adstrictum pice dimovebit
amphorae fumum bibere institutae
  consule Tullo.

sume, Maecenas, cyathos amici
sospitis centum et vigiles lucernas
perfer in lucem: procul omnis esto
  clamor et ira.

mitte civilis super urbe curas:
occidit Daci Cotisonis agmen,
Medus infestus sibi luctuosis
  dissidet armis,

servit Hispanae vetus hostis orae
Cantaber sera domitus catena,
iam Scythae laxo meditantur arcu
  cedere campis.

neglegens, ne qua populus laboret,
parce privatus nimium cavere et
dona praesentis cape laetus horae:
  linque severa.


Carminum 3,9

Donec gratus eram tibi
  nec quisquam potior bracchia candidae
cervici iuvenis dabat,
  Persarum vigui rege beatior.

'donec non alia magis
  arsisti neque erat Lydia post Chloen,
multi Lydia nominis
  Romana vigui clarior Ilia.'

me nunc Thressa Chloe regit,
  dulcis docta modos et citharae sciens,
pro qua non metuam mori,
  si parcent animae fata superstiti.

'me torret face mutua
  Thurini Calais filius Ornyti,
pro quo bis patiar mori,
  si parcent puero fata superstiti.'

quid si prisca redit Venus
  diductosque iugo cogit aeneo,
si flava excutitur Chloe
  reiectaeque patet ianua Lydiae?

'quamquam sidere pulcrior
  ille est, tu levior cortice et inprobo
iracundior Hadria,
  tecum vivere amem, tecum obeam lubens.'


Carminum 3,10

Extremum Tanain si biberes, Lyce,
saevo nupta viro, me tamen asperas
porrectum ante foris obicere incolis
  plorares Aquilonibus.

audis, quo strepitu ianua, quo nemus
inter pulcra satum tecta remugiat
ventis et positas ut glaciet nives
  puro numine Iuppiter?

ingratam Veneri pone superbiam,
ne currente retro funis eat rota:
non te Penelopen difficilem procis
  Tyrrhenus genuit parens.

o quamvis neque te munera nec preces
nec tinctus viola pallor amantium
nec vir Pieria paelice saucius
  curvat, supplicibus tuis

parcas, nec rigida mollior aesculo
nec Mauris animum mitior anguibus:
non hoc semper erit liminis aut aquae
  caelestis patiens latus.


Carminum 3,11

Mercuri Ч nam te docilis magistro
movit Amphion lapides canendo Ч
tuque testudo resonare septem
  callida nervis,

nec loquax olim neque grata, nunc et
divitum mensis et amica templis:
dic modos, Lyde quibus obstinatas
  adplicet auris,

quae velut latis equa trima campis
ludit exsultim metuitque tangi
nuptiarum expers et adhuc protervo
  cruda marito.

tu potes tigris comitesque silvas
ducere et rivos celeres morari;
cessit immanis tibi blandienti
  ianitor aulae;

[Cerberus, quamvis furiale centum
muniant angues caput eius atque
spiritus taeter saniesque manet
  ore trilingui;]

quin et Ixion Tityosque voltu
risit invito; stetit urna paulum
sicca, dum grato Danai puellas
  carmine mulces.

audiat Lyde scelus atque notas
virginum poenas et inane lymphae
dolium fundo pereuntis imo
  seraque fata,

quae manent culpas etiam sub Orco:
inpiae Ч nam quid potuere maius? Ч,
inpiae sponsos potuere duro
  perdere ferro.

una de multis face nuptiali
digna periurum fuit in parentem
splendide mendax et in omne virgo
  nobilis aevom,

'surge' quae dixit iuveni marito,
'surge, ne longus tibi somnus unde
non times detur; socerum et scelestas
  falle sorores,

quae velut nactae vitulos leaenae
singulos eheu lacerant: ego illis
mollior nec te feriam neque intra
  claustra tenebo.

me pater saevis oneret catenis,
quod viro clemens misero peperci,
me vel extremos Numidarum in agros
  classe releget:

i pedes quo te rapiunt et aurae,
dum favet nox et Venus, i secundo
omine et nostri memorem sepulcro
  scalpe querelam.'


Carminum 3,12

Miserarum est neque amori dare ludum neque dulci mala
  vino lavere, aut exanimari metuentis patruae verbera
  linguae.

tibi qualum Cythereae puer ales, tibi telas operosaeque
  Minervae studium aufert, Neobule, Liparaei nitor
  Hebri,

simul unctos Tiberinis umeros lavit in undis, eques ipso
  melior Bellerophonte, neque pugno neque segni pede
  victus,

catus idem per apertum fugientis agitato grege cervos
  iaculari et celer arto latitantem fruticeto excipere
  aprum.


Carminum 3,13

O fons Bandusiae, splendidior vitro,
dulci digne mero non sine floribus,
  cras donaberis haedo,
    cui frons turgida cornibus

primis et venerem et proelia destinat Ч
frustra, nam gelidos inficiet tibi
  rubro sanguine rivos
    lascivi suboles gregis.

te flagrantis atrox hora Caniculae
nescit tangere, tu frigus amabile
  fessis vomere tauris
    praebes et pecori vago.

fies nobilium tu quoque fontium
me dicente cavis inpositam ilicem
  saxis, unde loquaces
    lymphae desiliunt tuae.


Carminum 3,14

Herculis ritu modo dictus, o plebs,
morte venalem petiisse laurum
Caesar Hispana repetit penatis
  victor ab ora.

unico gaudens mulier marito
prodeat iustis operata sacris
et soror clari ducis et decorae
  supplice vitta

virginum matres iuvenumque nuper
sospitum; vos, o pueri et puellae
iam virum expertae, male nominatis
  parcite verbis.

hic dies vere mihi festus atras
exiget curas: ego nec tumultum
nec mori per vim metuam tenente
  Caesare terras.

i pete unguentum, puer, et coronas
et cadum Marsi memorem duelli,
Spartacum siqua potuit vagantem
  fallere testa.

dic et argutae properet Neaerae
murreum nodo cohibere crinem:
si per invisum mora ianitorem
  fiet Ч abito.

lenit albescens animos capillus
litium et rixae cupidos protervae:
non ego hoc ferrem calidus iuventa
  consule Planco.


Carminum 3,15

Vxor pauperis Ibyci,
  tandem nequitiae fige modum tuae
famosisque laboribus;
  maturo propior desine funeri

inter ludere virgines
  et stellis nebulam spargere candidis.
non, siquid Pholoen satis,
  et te, Chlori, decet: filia rectius

expugnat iuvenum domos,
  pulso Thyias uti concita tympano.
illam cogit amor Nothi
  lascivae similem ludere capreae:

te lanae prope nobilem
  tonsae Luceriam, non citharae decent
nec flos purpureus rosae
  nec poti vetulam faece tenus cadi.


Carminum 3,16

Inclusam Danaen turris aenea
robustaeque fores et vigilum canum
tristes excubiae munierant satis
  nocturnis ab adulteris,

si non Acrisium virginis abditae
custodem pavidum Iuppiter et Venus
risissent: fore enim tutum iter et patens
  converso in pretium deo.

aurum per medios ire satellites
et perrumpere amat saxa potentius
ictu fulmineo; concidit auguris
  Argivi domus ob lucrum

demersa exitio; diffidit urbium
portas vir Macedo et subruit aemulos
reges muneribus; munera navium
  saevos inlaqueant duces.

crescentem sequitur cura pecuniam
maiorumque fames: iure perhorrui
late conspicuum tollere verticem,
  Maecenas, equitum decus.

quanto quisque sibi plura negaverit,
ab dis plura feret: nil cupientium
nudus castra peto et transfuga divitum
  partis linquere gestio,

contemptae dominus splendidior rei,
quam si quidquid arat inpiger Apulus
occultare meis dicerer horreis,
  magnas inter opes inops.

purae rivos aquae silvaque iugerum
paucorum et segetis certa fides meae
fulgentem imperio fertilis Africae
  fallit sorte beatior.

quamquam nec Calabrae mella ferunt apes
nec Laestrygonia Bacchus in amphora
languescit mihi nec pinguia Gallicis
  crescunt vellera pascuis,

inportuna tamen pauperies abest
nec, si plura velim, tu dare deneges.
contracto melius parva cupidine
  vectigalia porrigam,

quam si Mygdoniis regnum Alyattei
campis continuem. multa petentibus
desunt multa: bene est cui deus obtulit
  parca quod satis est manu.


Carminum 3,17

Aeli vetusto nobilis ab Lamo Ч
quando et priores hinc Lamias ferunt
  denominatos et nepotum
    per memores genus omne fastus

auctore ab illo ducit originem,
qui Formiarum moenia dicitur
  princeps et innantem Maricae
    litoribus tenuisse Lirim

late tyrannus Ч: cras foliis nemus
multis et alga litus inutili
  demissa tempestas ab Euro
    sternet, aquae nisi fallit augur

annosa cornix: dum potes, aridum
conpone lignum: cras genium mero
  curabis et porco bimenstri
    cum famulis operum solutis.


Carminum 3,18

Faune, Nympharum fugientum amator,
per meos finis et aprica rura
lenis incedas abeasque parvis
  aequus alumnis,

si tener pleno cadit haedus anno
larga nec desunt Veneris sodali
vina creterrae, vetus ara multo
  fumat odore.

ludit herboso pecus omne campo,
cum tibi nonae redeunt Decembres;
festus in pratis vacat otioso
  cum bove pagus;

inter audacis lupus errat agnos,
spargit agrestis tibi silva frondes,
gaudet invisam pepulisse fossor
  ter pede terram.


Carminum 3,19

Quantum distet ab Inacho
  Codrus pro patria non timidus mori,
narras et genus Aeaci
  et pugnata sacro bella sub Ilio:

quo Chium pretio cadum
  mercemur, quis aquam temperet ignibus,
quo praebente domum et quota
  Paelignis caream frigoribus, taces.

da lunae propere novae,
  da noctis mediae, da, puer, auguris
Murenae: tribus aut novem
  miscentur cyathis pocula commodis.

qui Musas amat imparis,
  ternos ter cyathos attonitus petet
vates; tris prohibet supra
  rixarum metuens tangere Gratia

nudis iuncta sororibus:
  insanire iuvat: cur Berecyntiae
cessant flamina tibiae?
  cur pendet tacita fistula cum lyra?

parcentis ego dexteras
  odi: sparge rosas. audiat invidus
dementem strepitum Lycus
  et vicina seni non habilis Lyco.

spissa te nitidum coma,
  puro te similem, Telephe, Vespero
tempestiva petit Rhode:
  me lentus Glycerae torret amor meae.


Carminum 3,20

Non vides, quanto moveas periclo,
Pyrrhe, Gaetulae catulos leaenae?
dura post paulo fugies inaudax
  proelia raptor,

cum per obstantis iuvenum catervas
ibit insignem repetens Nearchum,
grande certamen, tibi praeda cedat,
  maior an illa.

interim, dum tu celeris sagittas
promis, haec dentis acuit timendos,
arbiter pugnae posuisse nudo
  sub pede palmam

fertur et leni recreare vento
sparsum odoratis umerum capillis,
qualis aut Nireus fuit aut aquosa
  raptus ab Ida.


Carminum 3,21

O nata mecum consule Manlio,
seu tu querellas sive geris iocos
  seu rixam et insanos amores
    seu facilem, pia testa, somnum,

quocumque lectum nomine Massicum
servas, moveri digna bono die
  descende Corvino iubente
    promere languidiora vina.

non ille, quamquam Socraticis madet
sermonibus, te neglegit horridus:
  narratur et prisci Catonis
    saepe mero caluisse virtus.

tu lene tormentum ingenio admoves
plerumque duro, tu sapientium
  curas et arcanum iocoso
    consilium retegis Lyaeo,

tu spem reducis mentibus anxiis
virisque et addis cornua pauperi
  post te neque iratos trementi
    regum apices neque militum arma.

te Liber et si laeta aderit Venus
segnesque nodum solvere Gratiae
  vivaeque producent lucernae,
    dum rediens fugat astra Phoebus.


Carminum 3,22

Montium custos nemorumque, virgo,
quae laborantis utero puellas
ter vocata audis adimisque leto,
  diva triformis,

imminens villae tua pinus esto,
quam per exactos ego laetus annos
verris obliquom meditantis ictum
  sanguine donem.


Carminum 3,23

Caelo supinas si tuleris manus
nascente Luna, rustica Phidyle,
  si ture placaris et horna
    fruge Lares avidaque porca,

nec pestilentem sentiet Africum
fecunda vitis nec sterilem seges
  robiginem aut dulces alumni
    pomifero grave tempus anno.

nam quae nivali pascitur Algido
devota quercus inter et ilices
  aut crescit Albanis in herbis
    victima, pontificum securis

cervice tinguet; te nihil attinet
temptare multa caede bidentium
  parvos coronantem marino
    rore deos fragilique myrto.

inmunis aram si tetigit manus,
non sumptuosa blandior hostia,
  mollivit aversos Penatis
    farre pio et saliente mica.


Carminum 3,24

Intactis opulentior
  thesauris Arabum et divitis Indiae
caementis licet occupes
  terrenum omne tuis et mare publicum:

si figit adamantinos
  summis verticibus dira Necessitas
clavos, non animum metu,
  non mortis laqueis expedies caput.

campestres melius Scythae,
  quorum plaustra vagas rite trahunt domos,
vivunt et rigidi Getae,
  inmetata quibus iugera liberas

fruges et Cererem ferunt
  nec cultura placet longior annua
defunctumque laboribus
  aequali recreat sorte vicarius.

illic matre carentibus
  privignis mulier temperat innocens
nec dotata regit virum
  coniunx nec nitido fidit adultero;

dos est magna parentium
  virtus et metuens alterius viri
certo foedere castitas,
  et peccare nefas, aut pretium est mori.

o quisquis volet inpias
  caedis et rabiem tollere civicam,
si quaeret pater urbium
  subscribi statuis, indomitam audeat

refrenare licentiam,
  clarus postgenitis, quatenus, heu nefas,
virtutem incolumem odimus,
  sublatam ex oculis quaerimus invidi.

quid tristes querimoniae,
  si non supplicio culpa reciditur,
quid leges sine moribus
  vanae proficiunt, si neque fervidis

pars inclusa caloribus
  mundi nec Boreae finitimum latus
durataeque solo nives
  mercatorem abigunt, horrida callidi

vincunt aequora navitae,
  magnum pauperies opprobrium iubet
quidvis et facere et pati
  virtutisque viam deserit arduae?

vel nos in Capitolium,
  quo clamor vocat et turba faventium,
vel nos in mare proximum
  gemmas et lapides aurum et inutile,

summi materiem mali,
  mittamus, scelerum si bene paenitet.
eradenda cupidinis
  pravi sunt elementa et tenerae nimis

mentes asperioribus
  formandae studiis. nescit equo rudis
haerere ingenuus puer
  venarique timet, ludere doctior,

seu Graeco iubeas trocho
  seu malis vetita legibus alea,
cum periura patris fides
  consortem socium fallat et hospites

indignoque pecuniam
  heredi properet. scilicet inprobae
crescunt divitiae, tamen
  curtae nescio quid semper abest rei.


Carminum 3,25

Quo me, Bacche, rapis tui
  plenum? quae nemora aut quos agor in specus
velox mente nova? quibus
  antris egregii Caesaris audiar

aeternum meditans decus
  stellis inserere et consilio Iovis?
dicam insigne, recens, adhuc
  indictum ore alio. non secus in iugis

exsomnis stupet Euhias
  Hebrum prospiciens et nive candidam
Thracen ac pede barbaro
  lustratam Rhodopen, ut mihi devio

ripas et vacuum nemus
  mirari libet. o Naiadum potens
Baccharumque valentium
  proceras manibus vertere fraxinos,

nil parvum aut humili modo,
  nil mortale loquar. dulce periculum est,
o Lenaee, sequi deum
  cingentem viridi tempora pampino.


Carminum 3,26

Vixi puellis nuper idoneus
et militavi non sine gloria:
  nunc arma defunctumque bello
    barbiton hic paries habebit,

laevom marinae qui Veneris latus
custodit: hic, hic ponite lucida
  funalia et vectis et arcus
    oppositis foribus minacis.

o quae beatam diva tenes Cyprum et
Memphin carentem Sithonia nive,
  regina, sublimi flagello
    tange Chloen semel arrogantem.


Carminum 3,27

Inpios parrae recinentis omen
ducat et praegnans canis aut ab agro
rava decurrens lupa Lanuvino
  fetaque volpes;

rumpat et serpens iter institutum,
si per obliquom similis sagittae
terruit mannos. ego cui timebo
  providus auspex,

antequam stantis repetat paludes
imbrium divina avis imminentium,
oscinem corvum prece suscitabo
  solis ab ortu.

sis licet felix, ubicumque mavis,
et memor nostri, Galatea, vivas
teque nec laevos vetet ire picus
  nec vaga cornix.

sed vides, quanto trepidet tumultu
pronus Orion? ego quid sit ater
Hadriae novi sinus et quid albus
  peccet Iapyx.

hostium uxores puerique caecos
sentiant motus orientis Austri et
aequoris nigri fremitum et trementis
  verbere ripas.

sic et Europe niveum doloso
credidit tauro latus et scatentem
beluis pontum mediasque fraudes
  palluit audax.

nuper in pratis studiosa florum et
debitae Nymphis opifex coronae
nocte sublustri nihil astra praeter
  vidit et undas.

quae simul centum tetigit potentem
oppidis Creten, 'pater Ч o relictum
filiae nomen pietasque' dixit
  'victa furore!

unde quo veni? levis una mors est
virginum culpae. vigilansne ploro
turpe conmissum an vitiis carentem
  ludit imago

vana, quae porta fugiens eburna
somnium ducit? meliusne fluctus
ire per longos fuit an recentis
  carpere flores?

siquis infamem mihi nunc iuvencum
dedat iratae, lacerare ferro et
frangere enitar modo multum amati
  cornua monstri.

inpudens liqui patrios penates:
inpudens Orcum moror. o deorum
siquis haec audis, utinam inter errem
  nuda leones;

antequam turpis macies decentis
occupet malas teneraeque sucus
defluat praedae, speciosa quaero
  pascere tigris.

vilis Europe, pater urget absens,
quid mori cessas? potes hac ab orno
pendulum zona bene te secuta
  laedere collum.

sive te rupes et acuta leto
saxa delectant, age te procellae
crede veloci; nisi erile mavis
  carpere pensum

regius sanguis dominaeque tradi
barbarae paelex.' aderat querenti
perfidum ridens Venus et remisso
  filius arcu.

mox ubi lusit satis, 'abstineto'
dixit 'irarum calidaeque rixae,
cum tibi invisus laceranda reddet
  cornua taurus.

uxor invicti Iovis esse nescis.
mitte singultus; bene ferre magnam
disce fortunam: tua sectus orbis
  nomina ducet.'


Carminum 3,28

Festo quid potius die
  Neptuni faciam? prome reconditum,
Lyde, strenua Caecubum
  munitaeque adhibe vim sapientiae.

inclinare meridiem
  sentis et, veluti stet volucris dies,
parcis deripere horreo
  cessantem Bibuli consulis amphoram?

nos cantabimus invicem
  Neptunum et viridis Nereidum comas:
tu curva recines lyra
  Latonam et celeris spicula Cynthiae:

summo carmine, quae Cnidon
  fulgentisque tenet Cycladas et Paphon
iunctis visit oloribus,
  dicetur merita Nox quoque nenia.


Carminum 3,29

Tyrrhena regum progenies, tibi
non ante verso lene merum cado
  cum flore, Maecenas, rosarum et
    pressa tuis balanus capillis

iamdudum apud me est: eripe te morae,
ne semper udum Tibur et Aefulae
  declive contempleris arvom et
    Telegoni iuga parricidae.

fastidiosam desere copiam et
molem propinquam nubibus arduis:
  omitte mirari beatae
    fumum et opes strepitumque Romae.

plerumque gratae divitibus vices
mundaeque parvo sub lare pauperum
  cenae sine aulaeis et ostro
    sollicitam explicuere frontem.

iam clarus occultum Andromedae pater
ostendit ignem, iam Procyon furit
  et stella vesani Leonis
    sole dies referente siccos;

iam pastor umbras cum grege languido
rivomque fessus quaerit et horridi
  dumeta Silvani caretque
    ripa vagis taciturna ventis:

tu civitatem quis deceat status
curas et urbi sollicitus times,
  quid Seres et regnata Cyro
    Bactra parent Tanaisque discors.

prudens futuri temporis exitum
caliginosa nocte premit deus
  ridetque, si mortalis ultra
    fas trepidat. quod adest memento

conponere aequos: cetera fluminis
ritu feruntur, nunc medio alveo
  cum pace delabentis Etruscum
    in mare, nunc lapides adesos

stirpisque raptas et pecus et domos
volventis una, non sine montium
  clamore vicinaeque silvae,
    cum fera diluvies quietos

inritat amnis. ille potens sui
laetusque deget, cui licet in diem
  dixisse 'vixi'. cras vel atra
    nube polum pater occupato

vel sole puro; non tamen inritum
quodcumque retro est efficiet neque
  diffinget infectumque reddet
    quod fugiens semel hora vexit.

Fortuna saevo laeta negotio et
ludum insolentem ludere pertinax
  transmutat incertos honores,
    nunc mihi nunc alii benigna.

laudo manentem: si celeris quatit
pinnas, resigno quae dedit et mea
  virtute me involvo probamque
    pauperiem sine dote quaero.

non est meum, si mugiat Africis
malus procellis, ad miseras preces
  decurrere et votis pacisci,
    ne Cypriae Tyriaeque merces

addant avaro divitias mari:
tunc me biremis praesidio scaphae
  tutum per Aegaeos tumultus
    aura feret geminusque Pollux.


Carminum 3,30

Exegi monumentum aere perennius
regalique situ pyramidum altius,
quod non imber edax, non aquilo impotens
possit diruere aut innumerabilis

annorum series et fuga temporum.
non omnis moriar multaque pars mei
vitabit Libitinam: usque ego postera
crescam laude recens, dum Capitolium

scandet cum tacita virgine pontifex:
dicar, qua violens obstrepit Aufidus
et qua pauper aquae Daunus agrestium
regnavit populorum, ex humili potens

princeps Aeolium carmen ad Italos
deduxisse modos. sume superbiam
quaesitam meritis et mihi Delphica
lauro cinge volens, Melpomene, comam.