Система Orphus: Выделите орфографическую ошибку мышью и нажмите Ctrl+Enter. Сделаем язык чище!
Quintus Horatius Flaccus
CARMINUM
LIBER IV

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15


Carminum 4,1

Intermissa, Venus, diu
  rursus bella moves? parce precor, precor.
non sum qualis eram bonae
  sub regno Cinarae. desine, dulcium

mater saeva Cupidinum,
  circa lustra decem flectere mollibus
iam durum imperiis; abi,
  quo blandae iuvenum te revocant preces.

tempestivius in domum
Pauli purpureis ales oloribus
comissabere Maximi,
  si torrere iecur quaeris idoneum.

namque et nobilis et decens
  et pro sollicitis non tacitus reis
et centum puer artium
  late signa feret militiae tuae,

et quandoque potentior
  largi muneribus riserit aemuli,
Albanos prope te lacus
  ponet marmoream sub trabe citrea.

illic plurima naribus
  duces tura lyraque et Berecyntia
delectabere tibia
  mixtis carminibus non sine fistula;

illic bis pueri die
  numen cum teneris virginibus tuum
laudantes pede candido
  in morem Salium ter quatient humum.

me nec femina nec puer
  iam nec spes animi credula mutui
nec certare iuvat mero
  nec vincire novis tempora floribus.

sed cur heu, Ligurine, cur
  manat rara meas lacrima per genas?
cur facunda parum decoro
  inter verba cadit lingua silentio?

nocturnis ego somniis
  iam captum teneo, iam volucrem sequor
te per gramina Martii
  campi, te per aquas, dure, volubilis.


Carminum 4,2

Pindarum quisquis studet aemulari,
Iulle, ceratis ope Daedalea
nititur pinnis, vitreo daturus
  nomina ponto.

monte decurrens velut amnis, imbres
quem super notas aluere ripas,
fervet inmensusque ruit profundo
  Pindarus ore,

laurea donandus Apollinari,
seu per audacis nova dithyrambos
verba devolvit numerisque fertur
  lege solutis,

seu deos regesque canit, deorum
sanguinem, per quos cecidere iusta
morte Centauri, cecidit tremendae
  flamma Chimaerae,

sive quos Elea domum reducit
palma caelestis pugilemve equomve
dicit et centum potiore signis
  munere donat,

flebili sponsae iuvenemve raptum
plorat et viris animumque moresque
aureos educit in astra nigroque
  invidet Orco.

multa Dircaeum levat aura cycnum,
tendit, Antoni, quotiens in altos
nubium tractus: ego apis Matinae
  more modoque,

grata carpentis thyma per laborem
plurimum, circa nemus uvidique
Tiburis ripas operosa parvos
  carmina fingo.

concines maiore poeta plectro
Caesarem, quandoque trahet ferocis
per sacrum clivum merita decorus
  fronde Sygambros,

quo nihil maius meliusve terris
fata donavere bonique divi
nec dabunt, quamvis redeant in aurum
  tempora priscum;

concines laetosque dies et urbis
publicum ludum super inpetrato
fortis Augusti reditu forumque
  litibus orbum.

tum meae, si quid loquar audiendum,
vocis accedet bona pars et 'o sol
pulcer, o laudande' canam recepto
  Caesare felix.

teque, dum procedis, io Triumphe,
non semel dicemus, io Triumphe,
civitas omnis dabimusque divis
  tura benignis.

te decem tauri totidemque vaccae,
me tener solvet vitulus, relicta
matre qui largis iuvenescit herbis
  in mea vota,

fronte curvatos imitatus ignis
tertium lunae referentis ortum,
qua notam duxit, niveus videri,
  cetera fulvos.


Carminum 4,3

Quem tu, Melpomene, semel
  nascentem placido lumine videris,
illum non labor Isthmius
  clarabit pugilem, non equos inpiger

curru ducet Achaico
  victorem, neque res bellica Deliis
ornatum foliis ducem,
  quod regum tumidas contuderit minas,

ostendet Capitolio:
  sed quae Tibur aquae fertile praefluunt
et spissae nemorum comae
  fingent Aeolio carmine nobilem.

Romae, principis urbium,
  dignatur suboles inter amabilis
vatum ponere me choros,
  et iam dente minus mordeor invido.

o testudinis aureae
  dulcem quae strepitum, Pieri, temperas,
o mutis quoque piscibus
  donatura cycni, si libeat, sonum,

totum muneris hoc tui est,
  quod monstror digito praetereuntium
Romanae fidicen lyrae;
  quod spiro et placeo, si placeo, tuum est.


Carminum 4,4

Qualem ministrum fulminis alitem,
cui rex deorum regnum in avis vagas
  permisit expertus fidelem
    Iuppiter in Ganymede flavo,

olim iuventas et patrius vigor
nido laborum propulit inscium
  vernique iam nimbis remotis
    insolitos docuere nisus

venti paventem, mox in ovilia
demisit hostem vividus impetus,
  nunc in reluctantis dracones
    egit amor dapis atque pugnae,

qualemve laetis caprea pascuis
intenta fulvae matris ab ubere
  iam lacte depulsum leonem
    dente novo peritura vidit:

videre Raetis bella sub Alpibus
Drusum gerentem Vindelici; quibus
  mos unde deductus per omne
    tempus Amazonia securi

dextras obarmet, quaerere distuli,
nec scire fas est omnia; sed diu
  lateque victrices catervae
    consiliis iuvenis revictae

sensere, quid mens rite, quid indoles
nutrita faustis sub penetralibus
  posset, quid Augusti paternus
    in pueros animus Nerones.

fortes creantur fortibus et bonis;
est in iuvencis, est in equis patrum
  virtus neque inbellem feroces
    progenerant aquilae columbam.

doctrina sed vim promovet insitam
rectique cultus pectora roborant;
  utcumque defecere mores,
    indecorant bene nata culpae.

quid debeas, o Roma, Neronibus,
testis Metaurum flumen et Hasdrubal
  devictus et pulcher fugatis
    ille dies Latio tenebris

qui primus alma risit adorea,
dirus per urbis Afer ut Italas
  ceu flamma per taedas vel Eurus
    per Siculas equitavit undas.

post hoc secundis usque laboribus
Romana pubes crevit et inpio
  vastata Poenorum tumultu
    fana deos habuere rectos,

dixitque tandem perfidus Hannibal:
'cervi, luporum praeda rapacium,
  sectamur ultro quos opimus
    fallere et effugere est triumphus.

gens, quae cremato fortis ab Ilio
iactata Tuscis aequoribus sacra
  natosque maturosque patres
    pertulit Ausonias ad urbis,

duris ut ilex tonsa bipennibus
nigrae feraci frondis in Algido,
  per damna, per caedis ab ipso
    ducit opes animumque ferro.

non hydra secto corpore firmior
vinci dolentem crevit in Herculem
  monstrumve submisere Colchi
    maius Echioniaeve Thebae.

merses profundo, pulcrior evenit;
luctere, multa proruet integrum
  cum laude victorem geretque
    proelia coniugibus loquenda.

Carthagini iam non ego nuntios
mittam superbos: occidit, occidit
  spes omnis et fortuna nostri
    nominis Hasdrubale interempto.

nil Claudiae non perficient manus,
quas et benigno numine Iuppiter
  defendit et curae sagaces
    expediunt per acuta belli.'


Carminum 4,5

Divis orte bonis, optume Romulae
custos gentis, abes iam nimium diu:
maturum reditum pollicitus patrum
  sancto concilio, redi.

lucem redde tuae, dux bone, patriae.
instar veris enim voltus ubi tuus
adfulsit populo, gratior it dies
  et soles melius nitent.

ut mater iuvenem, quem Notus invido
flatu Carpathii trans maris aequora
cunctantem spatio longius annuo
  dulci distinet a domo,

votis ominibusque et precibus vocat
curvo nec faciem litore dimovet,
sic desideriis icta fidelibus
  quaerit patria Caesarem.

tutus bos etenim rura perambulat,
nutrit rura Ceres almaque Faustitas,
pacatum volitant per mare navitae,
  culpari metuit fides,

nullis polluitur casta domus stupris,
mos et lex maculosum edomuit nefas,
laudantur simili prole puerperae,
  culpam poena premit comes.

quis Parthum paveat, quis gelidum Scythen,
quis Germania quos horrida parturit
fetus incolumi Caesare? quis ferae
  bellum curet Hiberiae?

condit quisque diem collibus in suis
et vitem viduas ducit ad arbores;
hinc ad vina redit laetus et alteris
  te mensis adhibet deum.

te multa prece, te prosequitur mero
defuso pateris, et Laribus tuum
miscet numen, uti Graecia Castoris
  et magni memor Herculis.

'longas o utinam, dux bone, ferias
praestes Hesperiae' dicimus integro
sicci mane die, dicimus uvidi,
  cum sol Oceano subest.


Carminum 4,6

Dive, quem proles Niobaea magnae
vindicem linguae Tityosque raptor
sensit et Troiae prope victor altae
  Pthius Achilles,

ceteris maior, tibi miles inpar,
filius quamvis Thetidis marinae
Dardanas turris quateret tremenda
  cuspide pugnax —

ille, mordaci velut icta ferro
pinus aut inpulsa cupressus Euro,
procidit late posuitque collum in
  pulvere Teucro;

ille non inclusus equo Minervae
sacra mentito male feriatos
Troas et laetam Priami choreis
  falleret aulam,

sed palam captis gravis, heu nefas, heu
nescios fari pueros Achivis
ureret flammis, etiam latentem
  matris in alvo,

ni tuis flexus Venerisque gratae
vocibus divom pater adnuisset
rebus Aeneae potiore ductos
  alite muros:

doctor argutae fidicen Thaliae,
Phoebe, qui Xantho lavis amne crinis,
Dauniae defende decus Camenae,
  levis Agyieu.

spiritum Phoebus mihi, Phoebus artem
carminis nomenque dedit poetae:
virginum primae puerique claris
  patribus orti,

Deliae tutela deae, fugacis
lyncas et cervos cohibentis arcu,
Lesbium servate pedem meique
  pollicis ictum,

rite Latonae puerum canentes,
rite crescentem face Noctilucam,
prosperam frugum celeremque pronos
  volvere mensis.

nupta iam dices 'ego dis amicum,
saeculo festas referente luces,
reddidi carmen docilis modorum
  vatis Horati.'


Carminum 4,7

Diffugere nives, redeunt iam gramina campis
  arboribusque comae;
mutat terra vices, et decrescentia ripas
  flumina praetereunt.

Gratia cum Nymphis geminisque sororibus audet
  ducere nuda choros.
inmortalia ne speres, monet annus et almum
  quae rapit hora diem.

frigora mitescunt Zephyris, ver proterit aestas,
  interitura, simul
pomifer autumnus fruges effuderit, et mox
  bruma recurrit iners.

damna tamen celeres reparant caelestia lunae:
  nos ubi decidimus
quo pius Aeneas, quo dives Tullus et Ancus,
  pulvis et umbra sumus.

quis scit an adiciant hodiernae crastina summae
  tempora di superi?
cuncta manus avidas fugient heredis, amico
  quae dederis animo.

cum semel occideris et de te splendida Minos
  fecerit arbitria,
non, Torquate, genus, non te facundia, non te
  restituet pietas.

infernis neque enim tenebris Diana pudicum
  liberat Hippolytum
nec Lethaea valet Theseus abrumpere caro
  vincula Pirithoo.


Carminum 4,8

Donarem pateras grataque commodus,
Censorine, meis aera sodalibus,
donarem tripodas, praemia fortium
Graiorum, neque tu pessuma munerum

ferres, divite me scilicet artium
quas aut Parrhasius protulit aut Scopas,
hic saxo, liquidis ille coloribus
sollers nunc hominem ponere, nunc deum.

sed non haec mihi vis, nec tibi talium
res est aut animus deliciarum egens:
gaudes carminibus; carmina possumus
donare, et pretium dicere muneri.

non incisa notis marmora publicis,
per quae spiritus et vita redit bonis
post mortem ducibus, [non celeres fugae
reiectaeque retrorsum Hannibalis minae
non incendia Karthaginis inpiae
eius qui domita nomen ab Africa
lucratus rediit] clarius indicant
laudes quam Calabrae Pierides, neque

si chartae sileant quod bene feceris,
mercedem tuleris. quid foret Iliae
Mavortisque puer, si taciturnitas
obstaret meritis invida Romuli?

ereptum Stygiis fluctibus Aeacum
virtus et favor et lingua potentium
vatum divitibus consecrat insulis.
[dignum laude virum Musa vetat mori]
caelo Musa beat. sic Iovis interest

optatis epulis inpiger Hercules,
clarum Tyndaridae sidus ab infimis
quassas eripiunt aequoribus ratis,
[ornatus viridi tempora pampino]
Liber vota bonos ducit ad exitus.


Carminum 4,9

Ne forte credas interitura quae
longe sonantem natus ad Aufidum
  non ante volgatas per artis
    verba loquor socianda chordis:

non, si priores Maeonius tenet
sedes Homerus, Pindaricae latent
  Ceaeque et Alcaei minaces
    Stesichorique graves Camenae,

nec, siquid olim lusit Anacreon,
delevit aetas; spirat adhuc amor
  vivuntque conmissi calores
    Aeoliae fidibus puellae.

non sola comptos arsit adulteri
crinis et aurum vestibus inlitum
  mirata regalisque cultus
    et comites Helene Lacaena,

primusve Teucer tela Cydonio
direxit arcu, non semel Ilios
  vexata, non pugnavit ingens
    Idomeneus Sthenelusve solus

dicenda Musis proelia, non ferox
Hector vel acer Deiphobus gravis
  excepit ictus pro pudicis
    coniugibus puerisque primus.

vixere fortes ante Agamemnona
multi; sed omnes inlacrimabiles
  urgentur ignotique longa
    nocte, carent quia vate sacro.

paulum sepultae distat inertiae
celata virtus. non ego te meis
  chartis inornatum silebo
    totve tuos patiar labores

inpune, Lolli, carpere lividas
obliviones: est animus tibi
  rerumque prudens et secundis
    temporibus dubiisque rectus,

vindex avarae fraudis et abstinens
ducentis ad se cuncta pecuniae,
  consulque non unius anni,
    sed quotiens bonus atque fidus

iudex honestum praetulit utili,
reiecit alto dona nocentium
  voltu, per obstantis catervas
    explicuit sua victor arma.

non possidentem multa vocaveris
recte beatum; rectius occupat
  nomen beati, qui deorum
    muneribus sapienter uti

duramque callet pauperiem pati
peiusque leto flagitium timet,
  non ille pro caris amicis
    aut patria timidus perire.


Carminum 4,10

O crudelis adhuc et Veneris muneribus potens,
insperata tuae cum veniet pluma superbiae

et quae nunc umeris involitant, deciderint comae,
nunc et qui color est puniceae flore prior rosae,

mutatus, Ligurine, in faciem verterit hispidam,
dices 'heu', quotiens te speculo videris alterum,

quae mens est hodie, cur eadem non puero fuit,
vel cur his animis incolumes non redeunt genae?'


Carminum 4,11

Est mihi nonum superantis annum
plenus Albani cadus, est in horto,
Phylli, nectendis apium coronis,
  est hederae vis

multa, qua crinis religata fulges;
ridet argento domus, ara castis
vincta verbenis avet immolato
  spargier agno;

cuncta festinat manus, huc et illuc
cursitant mixtae pueris puellae,
sordidum flammae trepidant rotantes
  vertice fumum.

ut tamen noris, quibus advoceris
gaudiis, Idus tibi sunt agendae,
qui dies mensem Veneris marinae
  findit Aprilem,

iure sollemnis mihi sanctiorque
paene natali proprio, quod ex hac
luce Maecenas meus adfluentis
  ordinat annos.

Telephum, quem tu petis, occupavit
non tuae sortis iuvenem puella
dives et lasciva tenetque grata
  compede vinctum.

terret ambustus Phaethon avaras
spes et exemplum grave praebet ales
Pegasus terrenum equitem gravatus
  Bellerophontem,

semper ut te digna sequare et ultra
quam licet sperare nefas putando
disparem vites. age iam, meorum
  finis amorum

— non enim posthac alia calebo
femina —, condisce modos, amanda
voce quos reddas: minuentur atrae
  carmine curae.


Carminum 4,12

Iam veris comites, quae mare temperant,
inpellunt animae lintea Thraciae,
iam nec prata rigent nec fluvii strepunt
  hiberna nive turgidi.

nidum ponit Ityn flebiliter gemens
infelix avis et Cecropiae domus
aeternum opprobrium, quod male barbaras
  regum est ulta libidines.

dicunt in tenero gramine pinguium
custodes ovium carmina fistula
delectantque deum, cui pecus et nigri
  colles Arcadiae placent.

adduxere sitim tempora, Vergili.
sed pressum Calibus ducere Liberum
si gestis, iuvenum nobilium cliens,
  nardo vina merebere.

nardi parvus onyx eliciet cadum,
qui nunc Sulpiciis accubat horreis,
spes donare novas largus amaraque
  curarum eluere efficax.

ad quae si properas gaudia, cum tua
velox merce veni: non ego te meis
inmunem meditor tinguere poculis,
  plena dives ut in domo.

verum pone moras et studium lucri
nigrorumque memor, dum licet, ignium
misce stultitiam consiliis brevem:
  dulce est desipere in loco.


Carminum 4,13

Audivere, Lyce, di mea vota, di
audivere, Lyce: fis anus; et tamen
  vis formosa videri
    ludisque et bibis inpudens

et cantu tremulo pota Cupidinem
lentum sollicitas: ille virentis et
  doctae psallere Chiae
    pulcris excubat in genis.

inportunus enim transvolat aridas
quercus et refugit te, quia luridi
  dentes, te quia rugae
    turpant et capitis nives.

nec Coae referunt iam tibi purpurae
nec cari lapides tempora, quae semel
  notis condita fastis
    inclusit volucris dies.

quo fugit venus, heu, quove color, decens
quo motus? quid habes illius, illius,
  quae spirabat amores,
    quae me surpuerat mihi,

felix post Cinaram notaque et artium
gratarum facies? sed Cinarae brevis
  annos fata dederunt,
    servatura diu parem

cornicis vetulae temporibus Lycen,
possent ut iuvenes visere fervidi
  multo non sine risu
    dilapsam in cineres facem.


Carminum 4,14

Quae cura patrum quaeve Quiritium
plenis honorum muneribus tuas,
  Auguste, virtutes in aevum
    per titulos memoresque fastus

aeternet, o qua sol habitabilis
inlustrat oras, maxime principum,
quem legis expertes Latinae
    Vindelici didicere nuper,

quid Marte posses. milite nam tuo
Drusus Genaunos, inplacidum genus,
  Breunosque velocis et arces
    Alpibus inpositas tremendis

deiecit acer plus vice simplici,
maior Neronum mox grave proelium
  conmisit immanisque Raetos
    auspiciis pepulit secundis,

spectandus in certamine Martio
devota morti pectora liberae
  quantis fatigaret ruinis,
    indomitas prope qualis undas

exercet Auster Pleiadum choro
scindente nubis, inpiger hostium
  vexare turmas et frementem
    mittere equum medios per ignis.

sic tauriformis volvitur Aufidus,
qui regna Dauni praefluit Apuli,
  cum saevit horrendamque cultis
    diluviem meditatur agris,

ut barbarorum Claudius agmina
ferrata vasto diruit impetu
  primosque et extremos metendo
    stravit humum sine clade victor,

te copias, te consilium et tuos
praebente divos. nam tibi quo die
  portus Alexandrea supplex
    et vacuam patefecit aulam,

Fortuna lustro prospera tertio
belli secundos reddidit exitus
  laudemque et optatum peractis
    imperiis decus adrogavit.

te Cantaber non ante domabilis
Medusque et Indus, te profugus Scythes
  miratur, o tutela praesens
    Italiae dominaeque Romae.

te fontium qui celat origines
Nilusque et Hister, te rapidus Tigris,
  te beluosus qui remotis
    obstrepit Oceanus Britannis,

te non paventis funera Galliae
duraeque tellus audit Hiberiae,
  te caede gaudentes Sygambri
    conpositis venerantur armis.


Carminum 4,15

Phoebus volentem proelia me loqui
victas et urbis increpuit lyra,
  ne parva Tyrrhenum per aequor
    vela darem. tua, Caesar, aetas

fruges et agris rettulit uberes
et signa nostro restituit Iovi
  derepta Parthorum superbis
    postibus et vacuum duellis

Ianum Quirini clausit et ordinem
rectum evaganti frena licentiae
  iniecit emovitque culpas
    et veteres revocavit artis,

per quas Latinum nomen et Italae
crevere vires famaque et imperi
  porrecta maiestas ad ortus
    solis ab Hesperio cubili.

custode rerum Caesare non furor
civilis aut vis exiget otium,
  non ira, quae procudit ensis
    et miseras inimicat urbis;

non qui profundum Danuvium bibunt
edicta rumpent Iulia, non Getae,
  non Seres infidique Persae,
    non Tanain prope flumen orti;

nosque et profestis lucibus et sacris
inter iocosi munera Liberi
  cum prole matronisque nostris
    rite deos prius adprecati

virtute functos more patrum duces
Lydis remixto carmine tibiis
  Troiamque et Anchisen et almae
    progeniem Veneris canemus.