|  |



. VII, . 15

. . : 2012, . 3 ( 57119).
. . ( . -).
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

15. (13) 63 ; molas94. , . , . , , . , 95, , , .

64 - , . , , , , , , , , , , , , , , , , .

65 , 96 , , , . , , , , , .

66 , , . (14) , , . , 97, , , .

15. (13) [63] Solum autem animal menstruale mulier est; inde unius utero quas appellaverunt molas. ea est caro informis, inanima, ferri ictum et aciem respuens. movetur sistitque et menses, ut partus, alias letalis, alias una senescens, aliquando alvo citatiore excidens. simile quiddam et viris in ventre gignitur, quod vocant scirron, sicut Oppio Capitoni praetorio viro. [64] sed nihil facile reperiatur mulierum profluvio magis monstrificum. acescunt superventu musta, sterilescunt tactae fruges, moriuntur insita, exuruntur hortorum germina, fructus arborum, quibus insidere, decidunt, speculorum fulgor aspectu ipso hebetatur, acies ferri praestringitur, eboris nitor, alvi apium moriuntur, aes etiam ac ferrum robigo protinus corripit odorque dirus aera, et in rabiem aguntur gustato eo canes atque insanabili veneno morsus inficitur. [65] quin et bituminum sequax alioqui ac lenta natura in lacu Iudaeae, qui vocatur Asphaltites, certo tempore anni supernatans non quit sibi avelli, ad omnem contactum adhaerens praeterquam filo . . . , quem tale virus infecerit. etiam formicis, animali minimo, inesse sensum eius ferunt abicique gustatas fruges nec postea repeti. [66] et hoc tale tantumque omnibus tricenis diebus malum in muliere existit et trimenstri spatio largius, quibusdam vero saepius mense, sicut aliquis numquam. (14) sed tales non gignunt, quando haec est generando homini materia, germine e maribus coaguli modo hoc in sese glomerante, quod deinde tempore ipso animatur corporaturque. ergo cum gravidis fluxit, invalidi aut non vitales partus eduntur aut saniosi, ut auctor est Nigidius;


  • 94Molae  .
  • 95 ( . skirros  )  . () () .
  • 96 - . .
  • 97 (. 9845 . . .)  , , .
  • 1260010401 1260010237 1260010402 1327007016 1327007017 1327007018

    , .