|  |



. VII, . 25

. . : 2012, . 3 ( 57119).
. . ( . -).
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

25. (25) 91 , , . , , , . , , , . , , , .

92 52 147, 39 . , 1192000 ; , , , , .

(26) 93 , 846 . , , , . , .

94 , , , , . , 148 149 , .

25. (25) [91] Animi vigore praestantissimum arbitror genitum Caesarem dictatorem, nec virtutem constantiamque nunc commemoro nec sublimitatem omnium capacem quae caelo continentur, sed proprium vigorem celeritatemque quodam igne volucrem. scribere aut legere, simul dictare et audire solitum accepimus, epistulas vero tantarum rerum quaternas pariter dictare [librariis aut, si nihil aliud ageret, septenas]. [92] idem signis conlatis bis et quinquagiens dimicavit, solus M. Marcellum transgressus, qui undequadragiens dimicavit. nam praeter civiles victorias undeciens centena et nonaginta duo milia hominum occisa proeliis ab eo non equidem in gloria posuerim, tantam etiam coactam humani generis iniuriam, quod ita esse confessus est ipse bellorum civilium stragem non prodendo.

(26) [93] Iustius Pompeio Magno tribuatur DCCCXLVI naves piratis ademisse: Caesari proprium et peculiare sit praeter supra dicta clementiae insigne, qua usque ad paenitentiam omnes superavit. idem magnanimitatis perhibuit exemplum, cui comparari non possit aliud. [94] spectacula enim edita effusasque opes aut operum magnificentiam in hac parte enumerare luxuriae faventis est: illa fuit vera et incomparabilis invicti animi sublimitas, captis apud Pharsaliam Pompei Magni scriniis epistularum iterumque apud Thapsum Scipionis concremasse ea optima fide atque non legisse.


  • 147 (. 270208 . .)  , 5 . . . .
  • 148 , 6 48 . . . .
  • 149 , . . 46 . . . .
  • 1327002082 1327002083 1327002085 1327007026 1327007027 1327007028