|  |



. VII, . 50

. . : 2013, . 3 ( 120179).
. . ( . -).
. : C. Plini Secundi Naturalis Historiae Libri XXXVII. Vol. 2, ed. C. Mayhoff. Lipsiae, Teubner, 1909.
. 1909 ( IP ).

50. (51) 166. , . 328, , , . , 329, - , , . . 330 331 , (8 ) 130 , .

167 , , , , . , , , , , , ? , , , . , , , , , - .

168 , , . , , , , , , , . 332, 105 - .

169, , , , , , - , . 333.

170 . ; , , . . , , , . , .

50. (51) [166] P. Cornelius Rufus, qui consul cum M. Curio fuit, dormiens oculorum visum amisit, cum id sibi accidere somniaret. e diverso Pheraeus Iason deploratus a medicis vomicae morbo, cum mortem in acie quaereret, vulnerato pectore medicinam invenit ex hoste. Q. Fabius Maximus consul apud flumen Isaram proelio commisso adversus Allobrogum Arvernorumque gentes a. d. VI idus Augustas, CXXX perduellium caesis, febri quartana liberatus est in acie. [167] incertum ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quicquid datur nobis, malignum vero et breve etiam in iis quibus largissime contigit, universum utique aevi tempus intuentibus. quid, quod aestimatione nocturnae quietis dimidio quisque spatio vitae suae vivit, pars aequa morti similis exigitur aut poena est, nisi contigit quies? nec reputantur infantiae anni, qui sensu carent, non senectae in poenam vivacis, tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, totiens invocata morte, ut nullum frequentius sit votum. [168] natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. hebescunt sensus, membra torpent, praemoritur visus, auditus, incessus, dentes etiam ac ciborum instrumenta, et tamen vitae hoc tempus adnumeratur. ergo pro miraculo et id solitarium reperitur exemplum Xenophili musici, centum et quinque annis vixisse sine ullo corporis incommodo. [169] at Hercule reliquis omnibus per singulas membrorum partes, qualiter nullis aliis animalibus, certis pestifer calor remeat horis aut rigor, neque horis modo, sed et diebus noctibusque trinis quadrinisve, etiam anno toto. atque etiam morbus est aliquantisper sapientiam mori. [170] morbis quoque enim quasdam leges natura posuit: quadrini circuitus febrem numquam bruma, numquam hibernis mensibus incipere, quosdam post sexagensimum vitae spatium non accedere; aliis pubertate deponi, feminis praecipue; senes minime sentire pestilentiam. namque et universis gentibus ingruunt morbi et generatim modo servitiis, modo procerum ordini aliosque per gradus. qua in re observatum a meridianis partibus ad occasum solis pestilentiam semper ire nec umquam aliter fere, non hieme, nec ut ternos excedat menses.


  • 328290 . . .
  • 329   378 . . . 375 . . . 371 370 . . .: Xen. Hell. VI. 1. 4; 4. 2733.
  • 330 121 . . . , . , . (Vell. Pat. II. 10; Eutr. IV. 22). (Mur. 36). (fornix Fabianus).
  • 331  , , , .   Genava (. ) Vienna (. ). Sabaudia ().   , . ().   , Augustonemetum (. -). III . . . . , 52 . . . .
  • 332  , . .: Lucian. Macrob. 18.
  • 333 .
  • 1327002101 1327002102 1327002107 1327007051 1327007052 1327007053