|  |



I, . 25

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : W. Weissenborn, H. J. Müller, 1898.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

25. (1) , , , . : , , ,   . , , , . (2) , ,   . , .

(3) , , , , , . , , , , , . (4) , , , , , . (5) .32 , , , . (6) , , : , . (7) , , . , , , , . (8) - , , , , . (9) , , , , , , . , , . (10) , , , , : (11)   , , . , , , , ; , , , , . (12) . , : , , , . , ; .

(13) , , . ,   , . (14) , : , , , ,   , .

25. Foedere icto trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. cum sui utrosque adhortarentur, deos patrios, patriam ac parentes, quicquid civium domi, quicquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum intueri manus, feroces et suopte ingenio et pleni adhortantium vocibus in medium inter duas acies procedunt. [2] consederant utrimque pro castris duo exercitus periculi magis praesentis quam curae expertes; quippe imperium agebatur in tam paucorum virtute atque fortuna positum. itaque ergo erecti suspensique in minime gratum spectaculum animos intendunt.

[3] datur signum infestisque armis velut acies terni iuvenes magnorum exercituum animos gerentes concurrunt. nec his nec illis periculum suum, publicum imperium servitiumque obversatur animo futuraque ea deinde patriae fortuna, quam ipsi fecissent. [4] ut primo statim concursu concrepuere arma micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantis perstringit; et neutro inclinata spe torpebat vox spiritusque. [5] consertis deinde manibus cum iam non motus tantum corporum agitatioque anceps telorum armorumque sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent, duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis expirantes corruerunt. [6] ad quorum casum cum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones iam spes tota, nondum tamen cura deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. [7] forte is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox. ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere adfectum corpus sineret. [8] iam aliquantum spatii ex eo loco, ubi pugnatum est, aufugerat, cum respiciens videt magnis intervallis sequentes; unum haud procul ab sese abesse. [9] in eum magno impetu rediit, et dum Albanus exercitus inclamat Curiatios, uti opem ferant fratri, iam Horatius caeso hoste victor secundam pugnam petebat. tunc clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adiuvant militem suum; et ille defungi proelio festinat. [10] prius itaque, quam alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit; [11] iamque aequato Marte singuli supererant, sed nec spe nec viribus pares. alterum intactum ferro corpus et geminata victoria ferocem in certamen tertium dabat; alter fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus victusque fratrum ante se strage victori obicitur hosti. [12] nec illud proelium fuit. Romanus exsultans duos inquit fratrum Manibus dedi; tertium causae belli huiusce, ut Romanus Albano imperet, dabo. male sustinenti arma gladium superne iugulo defigit; iacentem spoliat.

[13] Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt eo maiore cum gaudio, quo prope metum res fuerat. ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur, quippe imperio alteri aucti, alteri dicionis alienae facti. [14] sepulcra extant, quo quisque loco cecidit, duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus, sed distantia locis, ut et pugnatum est.

1260010109 1260010110 1260010111 1364000126 1364000127 1364000128

, .