|  |



III, . 23

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1922.
1 2 3 4 5 6 7

23. (1) ,     . (2) , , , : , , , . (3) , , . , , : .

(4) . , . , . (5) ,     46 . , . (6) , , . , , . (7) , ,   .

.137 , , . , 47.

23. dum ad Antium haec geruntur, interim Aequi robore iuventutis praemisso arcem Tusculanam improviso nocte capiunt; reliquo exercitu haud procul moenibus Tusculi considunt ut distenderent hostium copias. [2] haec celeriter Romam, ab Roma in castra Antium perlata movent Romanos haud secus quam si Capitolium captum nuntiaretur; adeo et recens erat Tusculanorum meritum et similitudo ipsa periculi reposcere datum auxilium videbatur. [3] Fabius omissis omnibus praedam ex castris raptim Antium convehit; ibi modico praesidio relicto citatum agmen Tusculum rapit. nihil praeter arma et quod cocti ad manum fuit cibi ferre militi licuit; commeatum ab Roma consul Cornelius subvehit. [4] aliquot menses Tusculi bellatum. parte exercitus consul castra Aequorum oppugnabat, partem Tusculanis dederat ad arcem reciperandam. vi nunquam eo subiri potuit; fames postremo inde detraxit hostem. [5] qua postquam ventum ad extremum est, inermes nudique omnes sub iugum ab Tusculanis missi. hos ignominiosa fuga domum se recipientes Romanus consul in Algido consecutus ad unum omnes occidit. [6] victor ad Columen id loco nomen est exercitu reducto castra locat. et alter consul, postquam moenibus iam Romanis pulso hoste periculum esse desierat, et ipse ab Roma profectus. [7] ita bifariam consules ingressi hostium fines ingenti certamine hinc Volscos, hinc Aequos populantur. eodem anno descisse Antiates apud plerosque auctores invenio; L. Cornelium consulem id bellum gessisse oppidumque cepisse. certum adfirmare, quia nulla apud vetustiores scriptores eius rei mentio est, non ausim.


  • 46 , . .
  • 47 : ( , . XV,  44), ( ) ( ).
  • 1260010107 1260010108 1260010109 1364000324 1364000325 1364000326

    , .