|  |



V, . 39

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1924.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

39. (1) . , , , . . . (2) , , . , , , , , . (3) , 107 , , .

(4) , , . . (5) , , . , . (6) , . , , ? , . (7) , , , , ; , . . (8) : .

, , . (9) , , , , (10) , , , , . (11) 108 .268 - , , . (12) , , , , , . (13) ,     , : , , , .

39. Gallos quoque velut obstupefactos miraculum victoriae tam repentinae tenuit, et ipsi pavore defixi primum steterunt, velut ignari quid accidisset; deinde insidias vereri; postremo caesorum spolia legere armorumque cumulos, ut mos eis est, coacervare; [2] tum demum postquam nihil usquam hostile cernebatur viam ingressi, haud multo ante solis occasum ad urbem Romam perveniunt. ubi cum praegressi equites non portas clausas, non stationem pro portis excubare, non armatos esse in muris rettulissent, aliud priori simile miraculum eos sustinuit; [3] noctemque veriti et ignotae situm urbis inter Romam atque Anienem consedere exploratoribus missis circa moenia aliasque portas quaenam hostibus in perdita re consilia essent. [4] Romani cum pars maior ex acie Veios petisset quam Romam, nemo superesse quemquam praeter eos qui Romam refugerant crederet, complorati omnes pariter vivi mortuique totam prope urbem lamentis impleverunt. [5] privatos deinde luctus stupefecit publicus pavor, postquam hostes adesse nuntiatum est; mox ululatus cantusque dissonos vagantibus circa moenia turmatim barbaris audiebant. [6] omne inde tempus suspensos ita tenuit animos usque ad lucem alteram ut identidem iam in urbem futurus videretur impetus: primo adventu, quia accesserant ad urbem mansuros enim ad Alliam fuisse nisi hoc consilii foret; [7] deinde sub occasum solis, quia haud multum diei supererat, ante noctem rati sunt invasuros; tum in noctem dilatum consilium esse, quo plus pavoris inferrent. [8] postremo lux appropinquans exanimare, timorique perpetuo ipsum malum continens fuit cum signa infesta portis sunt inlata. nequaquam tamen ea nocte neque insequenti die similis illi quae ad Alliam tam pavide fugerat civitas fuit. [9] nam cum defendi urbem posse tam parva relicta manu spes nulla esset, placuit cum coniugibus ac liberis iuventutem militarem senatusque robur in arcem Capitoliumque concedere, [10] armisque et frumento conlato inde ex loco munito deos hominesque et Romanum nomen defendere; [11] flaminem sacerdotesque Vestales sacra publica a caede, ab incendiis procul auferre, nec ante deseri cultum eorum quam non superessent qui colerent. [12] si arx Capitoliumque, sedes deorum, si senatus, caput publici consilii, si militaris iuventus superfuerit imminenti ruinae urbis, facilem iacturam esse seniorum relictae in urbe utique periturae turbae. [13] et quo id aequiore animo de plebe multitudo ferret, senes triumphales consularesque simul se cum illis palam dicere obituros nec his corporibus quibus non arma ferre, non tueri patriam possent, oneraturos inopiam armatorum.


  • 107 .
  • 108. : V, 40, 7. , .
  • 1327007013 1327007019 1327007055 1364000540 1364000541 1364000542