|  |



VIII, . 38

. . I. - ., 1989.
. . . . . .
. . . . . . . . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1926.

38. (1) [322 .] - , ,  , ,  . (2) , , , , . (3) , , . (4) , , , , , ; , . (5) , , . (6) , .403 . , .

(7) , , , , . , , . (8) , , , , ; , , . (9) , , , - , , , , . (10) - 114 - . , , , , , , , , . (11) , ; , . (12) , , , , , , , .

(13) , : . , . (14) , , : , , . . (15) , , , , , , ; , . (16) , .

38. insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu gravioris in Samnio belli conducta enim pretio a finitimis iuventus dicebatur intentiore dilectu habito egregium exercitum adversus Samnites duxerunt. [2] castra in hostico incuriose ita posita tamquam procul abesset hostis, cum subito advenere Samnitium legiones tanta ferocia ut vallum usque ad stationem Romanam inferrent. [3] nox iam appetebat; id prohibuit munimenta adoriri; nec dissimulabant orta luce postero die facturos. [4] dictator ubi propiorem spe dimicationem vidit, ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis, qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit; nec tamen fallere propter propinquitatem castrorum potuit. [5] eques extemplo insecutus ita institit agmini ut, donec lucesceret, proelio abstineret; ne pedestres quidem copiae ante lucem castris egressae. [6] eques luce demum ausus incursare in hostem, carpendo novissimos premendoque iniquis ad transitum locis, agmen detinuit. interim pedes equitem adsecutus, et totis iam copiis Samnis urgebat. [7] tum dictator, postquam sine magno incommodo progredi non poterat, eum ipsum in quo constiterat locum castris dimetari iussit. id vero circumfuso undique equitatu ut vallum peteretur opusque inciperet fieri non poterat.

[8] itaque ubi neque eundi neque manendi copiam esse videt, instruit aciem, impedimentis ex agmine remotis. instruunt contra et hostes, et animis et viribus pares. [9] auxerat id maxime animos quod ignari loco iniquo, non hosti cessum, velut fugientes ac territos terribiles ipsi secuti fuerant. [10] id aliquamdiu aequavit pugnam, iam pridem desueto Samnite clamorem Romani exercitus pati; et hercule illo die ab hora diei tertia ad octavam ita anceps dicitur certamen stetisse, ut neque clamor, ut primo semel concursu est sublatus, iteratus sit, neque signa promota loco retrove recepta, neque recursum ab ulla sit parte. [11] in suo quisque gradu obnixi, urgentes scutis, sine respiratione ac respectu pugnabant; fremitus aequalis tenorque idem pugnae in defatigationem ultimam aut noctem spectabat. [12] iam viris vires, iam ferro sua vis, iam consilia ducibus deerant, cum subito Samnitium equites, cum turma una longius provecta accepissent impedimenta Romanorum procul ab armatis sine praesidio, sine munimento stare, aviditate praedae impetum faciunt. [13] quod ubi dictatori trepidus nuntius attulit, sine modo inquit, sese praeda praepediant. alii deinde super alios diripi passim ferrique fortunas militum vociferabantur. [14] tum magistro equitum accito vides tu inquit, M. Fabi, ab hostium equite omissam pugnam? haerent impediti impedimentis nostris. [15] adgredere, quod inter praedandum omni multitudini evenit, dissipatos; raros equis insidentes, raros, quibus ferrum in manu sit, invenies; sese equosque dum praeda onerant, caede inermes cruentamque illis praedam redde. [16] mihi legiones peditumque pugna curae erunt; penes te equestre sit decus.


  • 114 .
  • 1345970035 1260010218 1260010234 1364000839 1364000840 1364000900