|  |



XXI, . 13

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

13. (1) , , , ,   , . (2)   , , , , ,  , ,     . (3) , ,  , , , . (4) , , , , . (5) , , , , , , , , , . (6) , , , ; , . , , .16 , ; (7) , , , ,  , 50. (8) ,     . , , , ; (9) , , , .

13. Si civis vester Alco, sicut ad pacem petendam ad Hannibalem venit ita pacis condiciones ab Hannibale ad vos rettulisset, supervacaneum hoc mihi fuisset iter, quo nec orator Hannibalis nec transfuga ad vos venissem; [2] cum ille aut vestra aut sua culpa manserit apud hostem sua, si metum simulavit, vestra, si periculum est apud vos vera referentibus ego, ne ignoraretis esse aliquas et salutis et pacis vobis condiciones, pro vetusto hospitio quod mihi vobiscum est ad vos veni. [3] Vestra autem causa me nec ullius alterius loqui quae loquor apud vos vel ea fides sit quod neque dum vestris viribus restitistis neque dum auxilia ab Romanis sperastis, pacis unquam apud vos mentionem feci. [4] Postquam nec ab Romanis vobis ulla est spes nec vestra vos iam aut arma aut moenia satis defendunt, pacem adfero ad vos magis necessariam quam aequam. [5] Cuius ita aliqua spes est, si eam quem ad modum ut victor fert Hannibal sic vos ut victi audietis et non id quod amittitur in damno, cum omnia victoris sint, sed quidquid relinquitur pro munere habituri estis. [6] Urbem vobis, quam ex magna parte dirutam, captam fere totam habet, adimit, agros relinquit, locum adsignaturus in quo novum oppidum aedificetis. Aurum et argentum omne, publicum privatumque, ad se iubet deferri; [7] corpora vestra coniugum ac liberorum vestrorum servat inviolata, si inermes cum binis vestimentis velitis ab Sagunto exire. [8] Haec victor hostis imperat; haec, quamquam sunt gravia atque acerba, fortuna vestra vobis suadet. Equidem haud despero, cum omnium potestas ei facta sit, aliquid ex his remissurum; [9] sed vel haec patienda censeo potius quam trucidari corpora vestra, rapi trahique ante ora vestra coniuges ac liberos belli iure sinatis.


  • 50, , . , . , (. . ) .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002114 1364002115 1364002116