|  |



XXI, . 17

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

17. (1) ; ; ,   . (2) 59, , , ; (3) , , ; 60 61; (4) 62: , , .18 ,  ; . (5) : , , . (6) - , , , . (7) , ; (8) .   , ,  . (9) ,   .

17. Nominatae iam antea consulibus provinciae erant; tum sortiri iussi. Cornelio Hispania, Sempronio Africa cum Sicilia evenit. [2] Sex in eum annum decretae legiones et socium quantum ipsis videretur et classis quanta parari posset. [3] Quattuor et viginti peditum Romanorum milia scripta et mille octingenti equites, sociorum quadraginta milia peditum, quattuor milia et quadringenti equites; naves ducentae viginti quinqueremes, celoces viginti deducti. [4] Latum inde ad populum, vellent iuberent populo Carthaginiensi bellum indici; eiusque belli causa supplicatio per urbem habita atque adorati di ut bene ac feliciter eveniret quod bellum populus Romanus iussisset.

[5] Inter consules ita copiae divisae: Sempronio datae legiones duae ea quaterna milia erant peditum et treceni equites et sociorum sedecim milia peditum, equites mille octingenti, naves longae centum sexaginta, celoces duodecim. [6] Cum his terrestribus maritimisque copiis Ti. Sempronius missus in Siciliam, ita in Africam transmissurus si ad arcendum Italia Poenum consul alter satis esset. [7] Cornelio minus copiarum datum, quia L. Manlius praetor et ipse cum haud invalido praesidio in Galliam mittebatur; navium maxime Cornelio numerus deminutus: [8] sexaginta quinqueremes datae neque enim mari venturum aut ea parte belli dimicaturum hostem credebant et duae Romanae legiones cum suo iusto equitatu et quattuordecim milibus sociorum peditum, equitibus mille sescentis. [9] Duas legiones Romanas et decem milia sociorum peditum, mille equites socios, sescentos Romanos Gallia provincia eodem versa in Punicum bellum habuit.


  • 59   ( 18, 23). 4 . 300 .
  • 60  .
  • 61 (. celex, . ). (.: XXXVII, 27, 4). - , , keles  (, X, 25, 5).
  • 62 ( ) .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364002118 1364002119 1364002120