|  |



XXI, . 36

. . II. - ., 1991.
. . . [ ] .: / . . . . ., 1970.
. . . . .
. . . . . . . . .
. : Loeb Classical Library, B. O. Foster, 1929.
1 2 3 4 5 6 7 8

36. (1) , , , , . (2) ; 124. (3) , , , , ,   . (4) , , , , , . (5) . , , . (6) , . (7) : , , , , , , .35 . , , ; , . (8) ; , , , , , , 125.

36. Ventum deinde ad multo angustiorem rupem atque ita rectis saxis ut aegre expeditus miles temptabundus manibusque retinens virgulta ac stirpes circa eminentes demittere sese posset. [2] Natura locus iam ante praeceps recenti lapsu terrae in pedum mille admodum altitudinem abruptus erat. [3] Ibi cum velut ad finem viae equites constitissent, miranti Hannibali quae res moraretur agmen nuntiatur rupem inviam esse. [4] Digressus deinde ipse ad locum visendum. Haud dubia res visa quin per invia circa nec trita antea quamvis longo ambitu circumduceret agmen. [5] Ea vero via insuperabilis fuit; nam cum super veterem nivem intactam nova modicae altitudinis esset, molli nec praealtae facile pedes ingredientium insistebant; [6] ut vero tot hominum iumentorumque incessu dilapsa est, per nudam infra glaciem fluentemque tabem liquescentis nivis ingrediebantur. [7] Taetra ibi luctatio erat via lubrica non recipiente vestigium et in prono citius pedes fallente, ut seu manibus in adsurgendo seu genu se adiuvissent, ipsis adminiculis prolapsis iterum corruerent; nec stirpes circa radicesve, ad quas pede aut manu quisquam eniti posset, erant; ita in levi tantum glacie tabidaque nive volutabantur. [8] Iumenta tamen etiam secabant interdum infimam ingredientia nivem, et prolapsa iactandis gravius in conitendo ungulis penitus perfringebant, ut pleraque velut pedica capta haererent in dura et alte concreta glacie.


  • 124.: , III, 54, 7.
  • 125 (III, 55, 5).
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364002137 1364002138 1364002139