|  |  |



. 1, . 16, . 4

. 2- ., . . 1. . IIV. , , 2008.
. . . , . . (. 1022).
. : . . ; . I: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. I. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6
  • 4. 1- .
  • (pr.) , , ( ) () ( ).
  • (1) , .
  • (2) ( ) , , , , , , 70, , ( ) , .
  • (3) , , - , , . , , , , .
  • (4) () , ( ), (). () .
  • (5) () , , , , , , . . (). , . (), , , , () ; , , , - .
  • (6) , , , . , , , , , , . , , , , , , , , , , .
  • 4. Idem libro primo de officio proconsulis
  • B. 6, 2, 6 (pr.) Observare autem proconsulem oportet, ne in hospitiis praebendis oneret provinciam, ut imperator noster cum patre Aufidio Severiano rescripsit.
  • (1) Nemo proconsulum stratores suos habere potest, sed vice eorum milites ministerio in provinciis funguntur.
  • (2) Proficisci autem proconsulem melius quidem est sine uxore: sed et cum uxore potest, dummodo sciat senatum Cotta et Messala consulibus censuisse futurum, ut si quid uxores eorum qui ad officia proficiscuntur deliquerint, ab ipsis ratio et vindicta exigatur.
  • (3) Antequam vero fines provinciae decretae sibi proconsul ingressus sit, edictum debet de adventu suo mittere continens commendationem aliquam sui, si qua ei familiaritas sit cum provincialibus vel coniunctio, et maxime excusantis, ne publice vel privatim occurrant ei: esse enim congruens, ut unusquisque in sua patria eum exciperet.
  • (4) Recte autem et ordine faciet, si edictum decessori suo miserit significetque, qua die fines sit ingressurus: plerumque enim incerta haec et inopinata turbant provinciales et actus impediunt.
  • (5) Ingressum etiam hoc eum observare oportet, ut per eam partem provinciam ingrediatur, per quam ingredi moris est, et quas Graeci ἐπιδημίας appellant sive κατάπλουν observare, in quam primum civitatem veniat vel applicet: magni enim facient provinciales servari sibi consuetudinem istam et huiusmodi praerogativas. quaedam provinciae etiam hoc habent, ut per mare in eam provinciam proconsul veniat, ut Asia, scilicet usque adeo, ut imperator noster Antoninus Augustus ad desideria Asianorum rescripsit proconsuli necessitatem impositam per mare Asiam applicare καὶ τῶν μητροπόλεων Ἔφεσον primam attingere.
  • (6) Post haec ingressus provinciam mandare iurisdictionem legato suo debet nec hoc ante facere, quam fuerit provinciam ingressus: est enim perquam absurdum antequam ipse iurisdictionem nanciscatur (nec enim prius ei competit, quam in eam provinciam venerit) alii eam mandare, quam non habet. sed si et ante fecerit et ingressus provinciam in eadem voluntate fuerit, credendum est videri legatum habere iurisdictionem, non exinde ex quo mandata est, sed ex quo provinciam proconsul ingressus est.


  • 7020 . . .
  • 1496002019 1496002029 1496002032 3300116005 3300116006 3300116007