|  |  |



. 1, . 18, . 6

. 2- ., . . 1. . IIV. , , 2008.
. . . , . . (. 1022).
. : . . ; . I: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. I. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6 7 8 9
  • 6. 1- .
  • (pr.) , . , .
  • (1) - , , , .
  • (2) , , , .
  • (3) , , , , . .
  • (4) , , .
  • (5) , .
  • (6) , , , , .
  • (7) , , ; , , , , .
  • (8) , .
  • (9) , , , . , (, , ).
  • 6. Idem libro primo opinionum
  • B. 6, 1, 40. Ep. 14, 30 (pr.) Illicitas exactiones et violentia factas, et extortas metu venditiones et cautiones vel sine pretii numeratione prohibeat praeses provinciae. (Ep.) item ne quis iniquum lucrum aut damnum sentiat, praeses provinciae provideat.
  • (1) Veritas rerum erroribus gestarum non vitiatur: et ideo praeses provinciae id sequatur quod convenit eum ex fide eorum quae probabuntur.
  • (2) Ne potentiores viri humiliores iniuriis adficiant neve defensores eorum calumniosis criminibus insectentur innocentes, ad religionem praesidis provinciae pertinet.
  • (3) Illicita ministeria sub praetextu adiuvantium militares viros ad concutiendos homines procedentia prohibere et depraehensa coercere praeses provinciae curet, et sub specie tributorum illicitas exactiones fieri prohibeat.
  • (4) Neque licita negotiatione aliquos prohiberi neque prohibita exerceri neque innocentibus poenas irrogari ad sollicitudinem suam praeses provinciae revocet.
  • (5) Ne tenuis vitae homines sub praetextu adventus officiorum vel militum, lumine unico vel brevi suppellectili ad aliorum usus translatis, iniuriis vexentur, praeses provinciae providebit.
  • (B) (6) Ne quid sub nomine militum, quod ad utilitates eorum in commune non pertinet, a quibusdam propria sibi commoda inique vindicantibus committatur, praeses provinciae provideat.
  • (7) Sicuti medico imputari eventus mortalitatis non debet, ita quod per imperitiam commisit, imputari ei debet: praetextu humanae fragilitatis delictum decipientis in periculo homines innoxium esse non debet.
  • B. 6, 1, 40. Ep. 14, 26 (8) Qui universas provincias regunt, ius gladii habent et in metallum dandi potestas eis permissa est.
  • (9) Praeses provinciae si multam quam irrogavit ex praesentibus facultatibus eorum, quibus eam dixit, redigi non posse deprehenderit: necessitate solutionis moderetur repraehensa exactorum illicita avaritia. remissa propter inopiam multa a provincias regentibus exigi non debet.
1260010118 1260010120 1260010205 3300118007 3300118008 3300118009