|  |  |



. 30, . 30

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6 7
  • 30. 19- .
  • (pr.) : , (), , , , , .
  • (1) , : , , (-) , () .
  • (2) , , , 100 , ? , , . , , , , , .
  • (3) , , , .
  • (4) , , , .
  • (5) , : -, 20 , .
  • (6) , , , , , , , , - .
  • (7) , , ; , , , .
  • 30. Ulpianus libro nono decimo ad Sabinum
  • B. 44, 1, 30 (pr.) Talis scriptura: quas pecunias legavi, quibus dies adpositus non est, eas heres meus annua bima trima die dato, ad corpora legata non pertinet, sed ad ea quae pondere numero mensura continentur.
  • (B) (1) Et ad ea tantum legata pertinet, quibus dies non est adpositus: proinde si forte pure legatum est, ex hac adiectione prorogabitur.
  • (2) Quid si forte centum mihi legata sunt praesentia, utrum annua die dabuntur an vero praesentia? et ait Servius et Labeo praesens deberi. quamvis igitur supervacua sit haec adiectio, quantum ad vim et effectum legati pertinet, tamen ad hoc proficiet, ut praesenti die legatum debeatur.
  • (3) Sed si in annos singulos aut singulos menses sit legatum relictum, cessabit ea scriptura, quia hoc legatum et initium et finem habet.
  • (4) Sed et si sub condicione sit legatum relictum, potest dici cessare annuam adiectionem, quia dies incertus appellatur condicio.
  • (5) Cui congruit quod Trebatius existimat, si cui legetur, quando annorum viginti erit, vulgarem hanc clausulam cessare.
  • (6) Item si legetur pecunia quae in arca est vel vinum quod in apothecis est, dicendum est cessare clausulam, quoniam quotiens species legetur, cessare diximus.
  • (7) Hanc autem scripturam non solum ad praecedentia sola legata, sed ad universa quae testamento adscripta sunt, extendi Gallus Aquilius, Ofilius, Trebatius responderunt idque verum est.
1496002032 1496002041 1496002044 3303001031 3303001032 3303001033