|  |  |



. 30, . 34

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
  • 34. 21- .
  • (pr.) , () ( ) , , , . () , .
  • (1) , , , .
  • (2) , , ,   .
  • (3) , , , , , , ; . , , .
  • (4) , , ( ) , : , , , .
  • (5) , ( ) (), , , , .
  • (6) , -, , , , : < , >18.
  • (7) , (), .
  • (8) , , ( ) ( ), , - , ( ) - : , , .
  • (9) , , (-) , . , , , : , ( ) .
  • (10) , , () (), () , , , ; , () () .
  • (11) () , , , , , , , , .
  • (12) , , (), , , () ,   .
  • (13) , , , : .
  • (14) : , , , .
  • (15) - : , , , , , : , () , ; .
  • 34. Ulpianus libro vicesimo primo ad Sabinum
  • (pr.) Plane ubi transferre voluit legatum in novissimum, priori non debebitur, tametsi novissimus talis sit, in cuius persona legatum non constitit. B. 44, 1, 33 at si coniuncti disiunctive commixti sint, coniuncti unius personae potestate funguntur.
  • (1) Si eadem res saepius legetur in eodem testamento, amplius quam semel peti non potest sufficitque vel rem consequi vel rei aestimationem.
  • (2) Sed si duorum testamentis mihi eadem res legata sit, bis petere potero, ut ex altero testamento rem consequar, ex altero aestimationem.
  • (3) Sed si non corpus sit legatum, sed quantitas eadem in eodem testamento saepius, divus Pius rescripsit tunc saepius praestandam summam, si evidentissimis probationibus ostendatur testatorem multiplicasse legatum voluisse: idemque et in fideicommisso constituit. eiusque rei ratio evidens est, quod eadem res saepius praestari non potest, eadem summa volente testatore multiplicari potest.
  • (4) Sed hoc ita erit accipiendum, si non certum corpus nummorum saepius sit relictum, ut puta centum, quae in arca habet, saepius legavit: tunc enim fundo legato esse comparandum credo.
  • (5) Sed si pondus auri vel argenti saepius sit relictum, Papinianus respondit magis summae legato comparandum, merito, quoniam non species certa relicta videatur.
  • (6) Proinde et si quid aliud est quod pondere numero mensura continetur saepius relictum, idem erit dicendum, id est saepius deberi, si hoc testator voluerit.
  • (7) Quod si rem emissem mihi legatam, usque ad pretium quod mihi abest competet mihi ex testamento actio.
  • (8) Et multo magis hoc dicendum est, si duobus testamentis mihi eadem res legata sit, sed alter me restituere rogaverit vel ipsam rem vel aliud pro ea, aut si sub condicione legasset dandi quid pro ea: nam hactenus mihi abesse res videtur, quatenus sum praestaturus.
  • (9) Si coniunctim res legetur, constat partes ab initio fieri. nec solum hi partem faciunt, in quorum persona constitit legatum, verum hi quoque, in quorum persona non constitit legatum, ut puta si Titio et servo proprio sine libertate.
  • (10) Sed si in pupillari testamento alii eandem legaverit, quam mihi in suo testamento legavit, Iulianus scribit concursu partes nos habere: interim igitur partem habebit is, cui in suo testamento legavit.
  • (11) Si duobus sit legata, quorum alter heres institutus sit, a semet ipso ei legatum inutiliter videtur, ideoque quod ei a se legatum est ad collegatarium pertinebit.
  • (12) Inde dicitur, si duo sint heredes, unus ex uncia, alter ex undecim unciis, et eis fundus legatus sit, unciarium heredem undecim partes in fundo habiturum, coheredem unciam.
  • (13) Plane si alter ex legatariis heres extiterit heredi, a quo legatum erat relictum, non ideo minus partem collegatario faciet: retinet enim pro parte legatum.
  • (14) Si ita Titio legetur: fundum Seianum vel usum fructum eius sibi habeto, duo esse legata et arbitrio eius esse, an velit usum fructum vindicare.
  • (15) Sed et si quis ita leget Titio: fundum do lego, ut eum pro parte habeat, mihi videtur posse dici partem habiturum: videri enim fundi appellatione non totum fundum, sed partem appellasse: nam et pars fundi fundus recte appellatur.


  • 18 . , (. .).
  • 1496002019 1496002029 1496002032 3303001035 3303001036 3303001037