|  |  |



. 30, . 49

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6 7 8 9
  • 49. 23- .
  • (pr.) -, 14 , : 14 , ; , .
  • (1) , () : , , () 17 , . 15 , () () ; 16  ; 17-, . , () , , () 14 , ; , .
  • (2) , :   14 ,   .
  • (3) () 14 , ; , , . 14 , , , 14 , < , >27.
  • (4) 10, , , , , , , : , - .
  • (5) 10, , , : , , , ; , .
  • (6) 39- : , , ? : , , , , .
  • (7) , , , , , .
  • (8) , , , , , .
  • (9) , , .
  • 49. Ulpianus libro vicesimo tertio ad Sabinum
  • B. 44, 1, 47 (pr.) Si cui legetur, cum quattuordecim annorum erit, certo iure utimur, ut tunc sit quattuordecim annorum, cum impleverit: et ita imperatorem decrevisse Marcellus scripsit.
  • (1) Ergo cum esset sic relictum: cum ad quartum decimum annum pervenisset, annua bima trima die, et decem et septem annorum mortis tempore inveniatur, praesens legatum erit. proinde si quindecim annorum, consequenter dicemus post biennium deberi: si sedecim, post annum debebitur: si menses desint ad septimum decimum annum, residuis mensibus debetur. haec ita, si putans minorem esse quattuordecim annorum, cum iam excessisset, sic legavit: si vero scit, triennium ad legati praestationem ex die testamenti facti numerabimus.
  • (2) Hoc autem legatum et condicionale est et in diem, condicionale tamdiu, quamdiu quartus decimus annus sit completus, postea in diem.
  • (3) Et ideo si quidem ante quartum decimum annum decesserit, ad heredem nihil transit: certe postea ad heredem transfert. quod si testamenti facti tempore minor quattuordecim annis filius inveniatur, puto tempus annua bima trima die praestationis ex die completi quarti decimi anni statim cedere, nisi evidens alia mens probaretur testatoris aliud sentientis.
  • (4) Si Titio decem quae ego debeo legavero et rogavero eadem creditori praestare, fideicommissum quidem in creditoris persona non valet, quia nihil eius interest, heres vero potest cum legatario agere, quia ipsius interest creditori solvi, ne eum conveniat: ergo propter hoc valebit legatum.
  • (5) Sed si testator decem mihi sub fideiussore debuit, fideicommissi petitio non solum heredi, sed et fideiussori competit: interest enim eius solvi mihi, quam ipsum conventum mandati actionem intendere: nec interest, solvendo sit nec ne.
  • (6) Iulianus libro trigesimo nono digestorum scribit, si fideiussor creditori legasset quod ei deberet, an legatum valeret. et ait creditoris quidem nihil interesse, verum debitorem habere ex testamento actionem: interest enim ipsius liberari, quippe conveniri a fideiussoris herede non poterit.
  • (7) Quod si idem fideiussor Titio leget et fidei eius commiserit, ut creditori solvat, et debitor et fideiussoris heres agere cum Titio ex causa fideicommissi poterunt, quia utriusque interest legatarium solvere.
  • (8) Meminisse autem oportet eum, qui damnatur hoc solum fundum vendere, non gratis damnari hoc facere, sed hoc solum, ut vendat vero pretio.
  • (9) Quod si certo pretio sit damnatus facere, necesse habebit tanti vendere, quanti damnatus est.


  • 27 . , (. .).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 3303001050 3303001051 3303001052

    , .