|  |  |



. 30, . 53

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6 7 8 9
  • 53. 25- .
  • (pr.) , ? , . , , , .
  • (1) , , , , ().
  • (2) - , , : , , ; , () , .
  • (3) , , ( ) , < >30, , , .
  • (4) , , ? , .
  • (5) , , , (λείψανα), , , .
  • (6) , , , - : .
  • (7) , , , , ; , ? , () ; , , : , , , .
  • (8) () , , , , () ; () , .
  • (9) () , , .
  • 53. Ulpianus libro vicesimo quinto ad Sabinum
  • B. 44, 1, 51 (pr.) Quid ergo, si maiorem quantitatem a substituto reliquit? quod excedit, hoc erit, quod a substituto relictum est: quod vero concurrit cum summa superioribus tabulis inscripta, inde debebitur.
  • (1) Sed si repetierit legatum cum alio, forte fundum mihi legaverat ab impubere, repetiit hunc ab impuberis herede mihi et Seio, repetitio haec efficiet, ut pars mihi debeatur.
  • (2) Si quis duos heredes scripserit et damnaverit unumquemque solidam rem legatario praestare, idem est atque si duobus testamentis legatum esset: nam et si mihi et filio vel servo meo esset eodem testamento legatum, sine dubio valeret legatum utriusque, ut et Marcellus apud Iulianum adicit.
  • (3) Si heres hominem legatum occidit ob facinus, hoc est merentem, sine dubio dicendum erit eum ex testamento non teneri.
  • (4) Sed si noxae dedit, an teneatur, quia potest redimere? et puto teneri.
  • (5) Sed si animal legatum occiderit, puto teneri, non ut carnem praestet vel cetera λείψανα, sed ut praestet pretium, quanti esset, si viveret.
  • (6) Item si aedes legatas ob damnum infectum possideri passus est, puto eum teneri: debuit enim repromittere.
  • (7) Sed si mortuum intulit fecitque religiosum locum legatum, si quidem patrem familias intulit, cum alio inferre non posset vel tam oportune non haberet, ex testamento non tenebitur: an vero teneatur, ut pretium loci praestet? et si quidem ipse pater familias illo inferri voluit, ex testamento non tenebitur: quod si heres intulit suo arbitrio, debebit praestare, si sit in hereditate, unde pretium praestetur: testator enim qui legavit vel alio inferri voluit vel pretium loci legatario offerri.
  • (8) Item si servum non ipse occidit, sed compulit ad maleficium, ut ab alio occideretur vel supplicio adficeretur, aequissimum erit pretium eum praestare: quod si sua mala mente ad hoc processit, cessabit aestimatio.
  • (9) Servus legatus si ab hostibus captus sit sine dolo heredis, non praestabitur, si dolo, praestabitur.


  • 30 . , (. .).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 3303001054 3303001055 3303001056

    , .