|  |  |



. 30, . 71

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6
  • 71. 51- .
  • (pr.) - , , , : , , .
  • (1) , , ; , , , , ; , , , .
  • (2) , , , , , ; , , , .
  • (3) , , , , , ; () , , , : .
  • (4) - , , , () :     ; , .
  • (5) , , . 38- : , , , , .
  • (6) , , , , , () .
  • 71. Ulpianus libro quinquagesimo primo ad edictum
  • B. 44, 1, 67. BS. 29, 1, 65 sch. 1 (pr.) Si domus alicui simpliciter sit legata neque adiectum quae domus, cogentur heredes quam vellent domum ex his, quas testator habebat, legatario dare: quod si nullas aedes reliquerit, magis derisorium est quam utile legatum.
  • (BS) (1) De evictione an cavere debeat is, qui servum praestat ex causa legati, videamus. et regulariter dicendum est, quotiens sine iudicio praestita res legata evincitur, posse eam ex testamento peti: ceterum si iudicio petita est, officio iudicis cautio necessaria est, ut sit ex stipulatu actio.
  • (2) In pecunia legata confitenti heredi modicum tempus ad solutionem dandum est nec urguendum ad suscipiendum iudicium: quod quidem tempus ex bono et aequo praetorem observare oportebit.
  • (3) Qui confitetur se quidem debere, iustam autem causam adfert, cur utique praestare non possit, audiendus est: ut puta si aliena res legata sit negetque dominum eam vendere vel immensum pretium eius rei petere adfirmet, aut si servum hereditarium neget se debere praestare, forte patrem suum vel matrem vel fratres naturales: aequissimum est enim concedi ei ex hac causa aestimationem officio iudicis praestare.
  • (4) Cum alicui poculum legatum esset velletque heres aestimationem praestare, quia iniquum esse aiebat id separari a se, non impetravit id a praetore: alia enim condicio est hominum, alia ceterarum rerum: in hominibus enim benigna ratione receptum est, quod supra probavimus.
  • (5) Si fundus municipum vectigalis ipsis municipibus sit legatus, an legatum consistat petique possit, videamus. et Iulianus libro trigensimo octavo digestorum scribit, quamvis fundus vectigalis municipum sit, attamen quia aliquod ius in eo is qui legavit habet, valere legatum.
  • (6) Sed et si non municipibus, sed alii fundum vectigalem legaverit, non videri proprietatem rei legatam, sed id ius quod in vectigalibus fundis habemus.
1496002019 1496002029 1496002032 3303001072 3303001073 3303001074