|  |  |



. 30, . 75

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
  • 75. 5- .
  • (pr.) : , , , , , , .
  • (1) , , , , . , , , , ; , , , , , 10, , , , .
  • (2) : 10, , , , : () . 10, , : ; ( ), , , .
  • (3) -, : 10, , , , , , ,   10.
  • (4) , , 10, , 33- , () ; , , 10, . , , , .
  • 75. Ulpianus libro quinto disputationum
  • B. 44, 1, 71 (pr.) Si sic legatum vel fidei commissum sit relictum si aestimaverit heres si comprobaverit si iustum putaverit, et legatum et fideicommissum debebitur, quoniam quasi viro potius bono ei commissum est, non in meram voluntatem heredis collatum.
  • (1) Si mihi quod Titius debet fuerit legatum neque Titius debeat, sciendum est nullum esse legatum. et quidem si quantitas non sit adiecta, evidenti ratione nihil debebitur, quia non apparet, quantum fuerit legatum: nam et si quid ego Titio debeo ei legavero quantitate non adiecta, constat nullum esse legatum, cum, si decem quae Titio debeo legavero nec quicquam Titio debeam, falsa demonstratio non peremit legatum, ut in legato dotis Iulianus respondit.
  • (2) Quod si addiderit: decem quae mihi Titius debet lego, sine dubio nihil erit in legato: nam inter falsam demonstrationem et falsam condicionem sive causam multum interest. proinde et si Titio decem, quae mihi Seius debet, legavero, nullum erit legatum: esse enim debitor debet: nam et si vivus exegissem, exstingueretur legatum et, si debitor maneret, actiones adversus eum heres meus dumtaxat praestare cogeretur.
  • (3) Si quis ita stipulatus: Stichum aut decem, utrum ego velim legaverit quod ei debebatur, tenebitur heres eius, ut praestet legatario actionem electionem habituro, utrum Stichum an decem persequi malit.
  • (4) Proinde si Stichum legaverit, cum ille ei Stichum aut decem deberet, incerti actio legatario adversus heredem competit, ut scripsit Iulianus libro trigesimo tertio digestorum, per quam actionem compellat heredem experiri: et, si Stichum consecutus fuerit, praestabit ei, si decem, nihil consequetur. secundum quod erit in arbitrio debitoris, an sit legatarius is cui Stichus legatus est.
1327002004 1327002016 1327002038 3303001076 3303001077 3303001078