|  |  |



. 30, . 86

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
  • 86. 34- .
  • (pr.) , , , , () .
  • (1) , , , , , .
  • (2) , , , , . , , ; , , () . , , , , .
  • (3) , , , , , , , .
  • (4) , () , , : , .
  • 86. Iulianus libro trigesimo quarto digestorum
  • B. 44, 1, 82 (pr.) Si tibi homo, quem pignori dederas, legatus ab alio fuerit, actionem ex testamento habebis adversus heredem, ut pignus luatur.
  • (1) Si testamento Stichus ab uno herede legatus fuerit Maevio et eidem codicillis idem Stichus ab omnibus heredibus et antequam codicilli aperirentur Maevius litis aestimationem consecutus fuerit, ipso iure vindicari ex codicillis non potest, quia testator semel legatum ad eum pervenire voluit.
  • (2) Cum servus legatur, et ipsius servi status et omnium, quae personam eius attingunt, in suspenso est. nam si legatarius reppulerit a se legatum, numquam eius fuisse videbitur: si non reppulerit, ex die aditae hereditatis eius intellegetur. secundum hanc regulam et de iure eorum, quae per traditionem servus acceperit aut stipulatus fuerit, deque his, quae legata ei vel donata fuerunt, statuetur, ut vel heredis vel legatarii servus singula gessisse existimetur.
  • (3) Si fundus ab omnibus heredibus legatus sit, qui unius heredis esset, is quidem cuius fundus esset non amplius quam partem suam praestabit, ceteri in reliquas partes tenebuntur.
  • (4) Valet legatum, si superficies legata sit ei, cuius in solo fuerit, licet is dominus soli sit: nam consequetur, ut hac servitute liberetur et superficiem lucrifaciat.
1327002006 1327002017 1327002022 3303001087 3303001088 3303001089

, .