|  |  |



. 30, . 91

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
pr. 1 2 3 4 5 6 7
  • 91. 36- .
  • (pr.) : , , , , ? : , , , , .
  • (1) , , , : , ,   . , , : , 10 (: ), ; : 10 , . , .
  • (2) , ()   10. , : , , , , , , , .
  • (3) , ; , .
  • (4) -, () , - , , ; , , .
  • (5) , , .
  • (6) , , , - , , , , , , ; , , , , , , .
  • (7) ( ) , , , , , , , , .
  • 91. Iulianus libro trigesimo sexto digestorum
  • B. 44, 1, 87 (pr.) Quaesitum est, si filius familias, qui filium habebat, heres institutus fuisset, cum esset uterque in potestate aliena, an ab eo filio eius legari possit. respondi, cum possit a filio patri legari, consequens est, ut vel fratri ipsius vel filio vel etiam servo patris sui legetur.
  • (1) Praesenti quidem die data libertate servo legari vel pure vel sub condicione poterit: cum vero libertas sub condicione data fuerit, alias utiliter, alias inutiliter pure legabitur. nam si ea condicio libertatis fuerit, ut patre familias statim mortuo possit ante aditam hereditatem exsistere condicio, veluti: Stichus si decem Titio dederit (vel Capitolium ascenderit), liber esto, utile legatum est: huiusmodi autem condiciones: si heredi decem dederit, si post aditam hereditatem Capitolium ascenderit, inutile legatum efficient. necessario autem ex asse herede scripto etiam hae condiciones, quae ante aditam hereditatem impleri possunt, inutile legatum efficient.
  • (2) Duobus heredibus institutis alteri Stichum legaverat et eidem Sticho decem. cum Stichus vivo testatore ad libertatem pervenisset, totum legatum ei debebitur: nam in solidum constitisse causam legati in eius persona hoc quoque argumento est, quod, si heres, cui legatus fuerat, hereditatem non adisset, solidum ab altero herede consequi possit.
  • (3) Servo legato legatum datum est: si alienatus a testatore fuisset, legatum ad emptorem pertinebit.
  • (4) Cum servus Titio et eidem servo aliquid legatur, fideicommitti potest, ut aut servum alicui restituat vel ea quae servo legata sunt: hoc amplius etiam ipsi servo, cum liber erit, fideicommissum a Titio dari potest.
  • (5) Si quis Stichum legaverit et eundem alienaverit vel manumiserit, deinde codicillis eidem legatum dederit, legatum vel manumisso vel emptori debebitur.
  • (6) Si mihi servus a te herede legatus fuerit et eidem servo aliquis legaverit et vivo eo qui mihi servum legaverat dies legati servo dati cesserit, confestim id legatum hereditati adquiritur: et ideo, quamvis postea moritur is qui servum mihi legaverat, ad me id quod servo legatum est non pertinebit.
  • (7) Cum homo ex testamento petitus est, causa eius temporis, quo lis contestabatur, repraesentari debet actori et, sicut partus ancillarum, sicut fructus fundorum interim percepti in hoc iudicium deducuntur, ita quod servo legatorum vel hereditatis nomine interim obvenerit praestandum est petitori.
1260010118 1260010120 1260010205 3303001092 3303001093 3303001094