|  |  |



. 30, . 96

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
  • 96. 39- .
  • (pr.) : 400 , : - , - , - ; , < >54, , ; : ? : , , 400 , , , 400.
  • (1) , , , , , .
  • (2) , , - .
  • (3) , , , , , ; , .
  • (4) , , - : , , ?
  • 96. Iulianus libro trigesimo nono digestorum
  • B. 44, 1, 92 (pr.) Quidam testamento vel codicillis ita legavit: Aureos quadringentos Pamphilae dari volo ita ut infra scriptum est: ab Iulio actore aureos tot et in castris quos habeo tot et in numerato quos habeo tot: post multos annos eadem voluntate manente decessit, cum omnes summae in alios usus translatae essent: quaero, an debeatur fideicommissum. respondi: vero similius est patrem familias demonstrare potius heredibus voluisse, unde aureos quadringentos sine incommodo rei familiaris contrahere possint, quam condicionem fideicommisso iniecisse, quod initio pure datum esset, et ideo quadringenti Pamphilae debebuntur.
  • (1) Quotiens lege Iulia bona vacantia ad fiscum pertinent, et legata et fideicommissa praestantur, quae praestare cogeretur heres a quo relicta erant.
  • (2) Si tibi servus legatus fuerit et petitum a te, ut Titio aliquid praestares usque ad pretium servi, deinde servus decesserit, nihil fideicommissi nomine praestare cogendus eris.
  • (3) Si scriptus ex parte heres rogatus sit praecipere pecuniam et eis quibus testamento legatum erat distribuere, id quod sub condicione legatum est tunc praecipere debebit, cum condicio exstiterit: interim aut ei aut his quibus legatum est satisdari oportet.
  • (4) Cui statuliber pecuniam dare iussus est, is rogari potest, ut eandem pecuniam alicui restituat: nam cum possit testator codicillis pure libertatem dare et hoc modo condicionem exstinguere, cur non etiam per fideicommissum eandem pecuniam adimendi potestatem habeat?


  • 54 . , (. .).
  • 1496002019 1496002029 1496002032 3303001097 3303001098 3303001099