|  |  |



. 30, . 116

. . 5 (1). . 2832. .: , 2004.
. . . .
. : . . ; . 30: . . .
Digesta Iustiniani Augusti. Ed. Mommsen Krüger. Vol. II. Berolini, 1870.
  • 116. 11- .
  • (pr.)   , - , .
  • (1) , , ,   . , , , , , , , , , , ( ) ; - , .
  • (2) , , , , , .
  • (3) , , , , , .
  • (4) , . , , , , ( ), . , ; , , ( ) .
  • 116. Florentinus libro undecimo institutionum
  • B. 44, 1, 110 (pr.) Legatum est delibatio hereditatis, qua testator ex eo, quod universum heredis foret, alicui quid collatum velit.
  • (1) Heredi a semet ipso legatum dari non potest, a coherede potest. itaque si fundus legatus sit ei qui ex parte dimidia heres institutus est et duobus extraneis, ad heredem cui legatus est sexta pars fundi pertinet, quia a se vindicare non potest, a coherede vero semissario duobus extraneis concurrentibus non amplius tertia parte: extranei autem et ab ipso herede cui legatum est semissem et ab alio herede trientem vindicabunt.
  • (2) Alienus servus heres institutus legari ipse a se nec totus nec pro parte potest.
  • (3) Servo hereditario recte legatur, licet ea adita non sit, quia hereditas personae defuncti, qui eam reliquit, vice fungitur.
  • (4) Fundus legatus talis dari debet, qualis relictus est. itaque sive ipse fundo heredis servitutem debuit sive ei fundus heredis, licet confusione dominii servitus exstincta sit, pristinum ius restituendum est. et nisi legatarius imponi servitutem patiatur, petenti ei legatum exceptio doli mali opponetur: si vero fundo legato servitus non restituetur, actio ex testamento superest.
1260010109 1260010117 1260010118 3303001117 3303001118 3303001119