TABULA BANASITANA
(Comptes Rendus de l'Académie des Inscriptions et Belles Lettres
= CRAI 1971);
Exemplum epistulae Imperatorum nostrorum An[toni|ni et Veri Augustorum ad Coiiedium Maximum: | Liibellum Iuliani Zegrensis litteris tuis iunctum legimus, et | quamquam ciuitas Romana non nisi maximis meritis pro| 5 uocata in genti a principali gentilibus istis dari solita sit, | tamen cum eum adfirmes et de primoribus esse popularium | suorum, et nostris rebus prom(p)to obsequio fidissimum, nec | multas familias arbitraremur aput Zegrenses paria pos|si de officiis suis praedicare quamquam plurimos cupiamus ho|10 nore a nobis in istam domum conlato ad aemulationem Iuli|ani excitari, non cunctamur et ipsi Ziddinae uxori, item | liberis Iuliano, Maximo, Maximino, Diogeniano, ciuitatem | Romanam salvo iure gentis dare. |Exemplum epistulae Imperatorum Antonini et Commodi Augg(ustorum) | 15 ad Vallium Maximianum: | Legimus libellum principis gentium Zegrensium animadverti|musq(ue) quali favore Epidi Quadrati praecessoris tui iuvetur pro|inde et illius testimonio et ipsius meritis et exemplis quae | allegat permoti uxori filiisq(ue) eius ciuitatem Romanam sal|20 vo iure gentis dedimus; quod in commentarios nostros referri | possit, explora quae cuiius aetatis sit et scribe nobis. |Descriptum et recognitum ex commentario ciuitate Romana | donatorum Divi Aug(usti) et Ti(berii) Caesaris Aug(usti) et C. Caesaris et Divi Claudi | et Neronis et Galbae et Divorum Augg(ustorum) Vespasiani et Titi et Caesaris | 25 Domitiani et Divorum Augg(ustorum) Ner<v>ae et Traiiani Parthici et Traiiani | Hadriani et Hadriani Antonini Pii et Veri Germanici Medici | Parthici maximi et Imp(eratoris) Caesaris M. Aureli Antonini Aug(usti) Germa|nici Sarmatici et Imp(eratoris) Caesaris L.Aureli Commodi Aug(usti) Germanici Sar|matici, quem protulit Asclepiodotus lib(ibertis). Id quod i(infra) s(criptum) est. |30 Imp(peratore) Caesare L.Aurelio Commodo Aug(usto) et M.Plautio Quintillo co(n)s(ulibus), | pr(idie) non(as) Iul(ias), Romae. {= 6. Juli 177} |Faggura uxor Iuliani principis gentis Zegrensium annis XXII, | Iuliana annis VIII, Maxima annis III, Iulianus annis III, Diogenia|nus annis II, liberi Iuliani s(upra) s(sripti).| 35 Rog(atu) Aureli Iuliani principis Zegrensium per libellum, suffra|gante Vallio Maximiano per epistulam, his ciuitatem Romanam de|dimus salvo iure gentis sine diminutione tributorum et vectagali|um populi et fisci. |Actum eodem die, ibi, isdem co(n)s(ulibus). | 40 Asclepiodotus lib(ibertus) recognovi. |Signauerunt: | M.Cav[i]us M. f(ilius) Pob(lilia tribu) Squilla Gaelicanus; | M'.Acilius M. f(ilius) Gal(eria tribu) Glabrio; | T.Sextius T. f(ilius) Vol(tinia tribu) Lateranus; | 45 C.Septimius C. f(ilius) Qui(irina tribu) Seuerus; | P.Iulius C. f(ilius) Ser(gia tribu) Scapula Tertulius; | T.Varius T. f(ilius) Cla(audia tribu) Clemens; | M.Bassaeus M. f(ilius) Stel(atina tribu) Rufus | P.Taruttienus P. f(ilius) Pob(lilia tribu) Paternus; |50 (extus) [Tigidiu] [... f(ilius) ...(... tribu) Peren] (?); | Q.Cervidius Q. f(ilius) Arn(inesi tribu) Scaeuola; | Q.Larcius Q. f(ilius) Qui(rina tribu) Euripianus; | T.Fl(avius) T. f(ilius) Pal(atina tribu) Piso.Antoninus et Verus ad Coiedium Maximum = Februar 169: Coiedius Maximus, procurator provinciae Mauretaniae 168-169; Consulares:
Equestri:
Consiliarii:
|