COLLATIO LEGUM MOSAICARUM ET ROMANARUM.


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16


1.0. De sicariis <et homicidis casu vel voluntate>.
2.0. De atroci iniuria.
3.0. De iure et saevitia dominorum.
4.0. De adulteriis.
5.0. De stupratoribus.
6.0. De incestis nuptiis.
7.0. De furibus et de poena eorum.
8.0. De falso testimonio.
9.0. De familiaris testimonio non admittendo.
10.0. De deposito.
11.0. De abactoribus.
12.0. De incendiariis.
13.0. De termino amoto.
14.0. De plagiariis.
15.0. De mathematicis, maleficis et manichaeis.
16.0. ...



1.0. De sicariis <et homicidis casu vel voluntate>.


1.1

Moyses dei sacerdos haec dicit:

1.1.1

Si quis percusserit hominem ferro et occiderit eum, mortem moriatur.

1.1.2

Si autem manum lapide, quo mori possit, percusserit et mortuus fuerit, homicida est: mortem moriatur.

1.1.3

Si autem per inimicitiam inpulerit eum vel inmiserit super eum aliquod vas ex insidiis et mortuus fuerit,

1.1.4

vel per iram percusserit eum manu et mortuus fuerit, mortem moriatur.

1.2

Paulus quoque libro quinto sententiarum sub titulo ad legem Corneliam de sicariis et veneficis dicit:

1.2.1

Pauli sententiarum 5

Lex Cornelia poenam deportationis infligit ei, qui hominem occiderit eiusque rei causa furtive faciendi cum telo fuerit, et qui venenum hominis necandi causa habuerit vendiderit paraverit, falsumve testimonium dixerit quo quis periret, mortisve causam praestiterit.

1.2.2

Pauli sententiarum 5

Quae omnia facinora in honestiores poena capitis vindicari placuit: humiliores vero aut in crucem tolluntur aut bestiis subiciuntur.

1.3

Ulpianus libro VII de officio proconsulis sub titulo de sicariis et veneficis:

1.3.1

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Capite primo legis corneliae de sicariis cavetur, ut is praetor iudexve quaestionis, cui sorte obvenerit quaestio de sicariis eius quod in urbe Roma propiusve mille passus factum sit, uti quaerat cum iudicibus, qui ei ex lege sorte obvenerint de capite eius, qui cum telo ambulaverit hominis necandi furtive faciendi causa, hominemve occiderit, cuiusve id dolo malo factum erit. Et reliqua.

1.3.2

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Relatis verbis legis modo ipse loquitur Ulpianus: haec lex non omnem, qui cum telo ambulaverit, punit, sed eum tantum, qui hominis necandi furtive faciendi causa telum gerit, coercet. Conpescit item eum, qui hominem occidit, nec adiecit cuius condicionis hominem, ut et ad servum et peregrinum pertinere haec lex videatur.

1.4

Item paulus libro qui supra, et titulo dicit:

1.4.1

Pauli sententiarum 5

Homicida est, qui aliquo genere teli hominem occidit mortisve causam praestitit.

1.5. De casualibus homicidis.

1.5

Moyses legaliter dicit:

1.5.1

Si autem subito non per inimicitias inmiserit super eum aliquod vas non insidians,

1.5.2

vel lapidem, quo moriatur, non per dolum et ceciderit super eum et mortuus fuerit, si autem non inimicus eius fuerit neque quaesierit male facere ei,

1.5.3

iudicabitis inter eum, qui percussit, et proximum mortui secundum iudicia haec,

1.5.4

et liberabitis percussorem.

1.6

Ulpianus libro et titulo qui supra relati:

1.6.1

Ulpianus 7 de officio proconsulis

distinctionem casus et voluntatis in homicidio servari rescripto Hadriani confirmatur.

1.6.2

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Verba rescripti:" et qui hominem occidit absolvi solet, sed si non occidendi animo id admisit: et qui non occidit, sed voluit occidere, pro homicida damnatur."

1.6.3

Ulpianus 7 de officio proconsulis

"E re itaque constituendum est: ecquo ferro percussit Epafroditus? Nam si gladium instrinxit aut telo percussit, quid dubium est, quin occidendi animo percusserit? Si clave percussit aut cucuma aut, cum forte rixaretur, ferro percussit, sed non occidendi mente."

1.6.4

Ulpianus 7 de officio proconsulis

"Ergo hoc exquirite et si voluntas occidendi fuit, ut homicidam servum supplicio summo iure iubete affici. "

1.7

Paulus libro et titulo qui supra.

1.7.1

Pauli sententiarum 5

Qui hominem occidit, aliquando absolvitur et qui non occidit, ut homicida damnatur: consilium enim uniuscuiusque, non factum puniendum est. Ideoque si cum vellet occidere, casu aliquo perpetrare non potuit, ut homicida punitur: et is qui casu iactu teli hominem inprudenter ferierit, absolvitur.

1.7.2

Pauli sententiarum 5

Quod si in rixa percussus homo perierit, quoniam ictus quoque ipsos contra unumquemque contemplari oportet, ideo humiliores in ludum aut in metallum damnantur, honestiores dimidia parte bonorum multati relegantur.

1.8

Item Gregorianus libro IIII sub titulo ad legem Corneliam de sicariis et veneficis talem constitutionem ponit:

1.8.1

Caracalla

Frater vester rectius fecerit, si se praesidi provinciae optulerit: cui si probaverit non occidendi animo iustam a se percussam esse, remissa homicidii poena secundum disciplinam militarem sententiam proferet.

1.9

Item Gregorianus eodem titulo et libro talem constitutionem ponit:

1.9.1

Alexander Severus

Si modo pro quo libellum dedistis, non dolo praestitit mortem, minime perhorrescat: crimen quippe ita contrahitur, si et voluntas occidendi intercedat. Ceterum ea, quae ex improviso casu potius, quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae inputantur.

1.10

Item Gregorianus eodem libro et titulo tale rescriptum dedit:

1.10.1

Diocletianus

Have Agatho karissime nobis. Qualitas precum Iuli Antonini clementiam nostram facile commovit: quippe quod adseveret homicidium se non voluntate, sed casu fortuito fecisse, cum calcis ictu mortis occasio praebita videatur. Quod si ita est neque super hoc ambigi poterit, omni eum metu ac suspicione, quod ex admissae rei discrimine sustinet, secundum id quod adnotatione nostra comprehensum est, volumus liberari.

1.11

Ulpianus libro et titulo qui supra:

1.11.1

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Cum quidam per lasciviam causam mortis praebuisset, conprobatum est factum taurini egnati proconsulis Baeticae a divo Hadriano, quod eum in quinquennium relegasset.

1.11.2

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Verba consultationis et rescripti ita se habent: " inter Claudium, optime imperator, et Euaristum cognovi, quod Claudius lupi filius in convivio, dum sago iactatur, culpa Mari Euaristi ita male acceptus fuerit, ut post diem quintum moreretur. Atque adparebat nullam inimicitiam cum Euaristo ei fuisse. Tamen cupiditatis culpa coercendum credidi, ut ceteri eiusdem aetatis iuvenes emendarentur. Ideoque Mario Euaristo urbe Italia provincia Baetica in quinquennium interdixi et decrevi, ut impendi causa duo milia patri eius persolveret euaristus, quod manifesta eius fuerat paupertas".

1.11.3

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Verba rescripti: " poenam Mari Euaristi recte, Taurine, moderatus es ad modum culpae: refert enim et in maioribus delictis, consulto aliquid admittatur an casu.

1.11.4

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Et sane in omnibus criminibus distinctio haec poenam aut iustam provocare debet aut temperamentum admittere.

1.12

Modestinus libro differentiarum sexto sub titulo de scientibus et ignorantibus generaliter loquitur:

1.12.1

Modestinus Differentiae

Nonnumquam per ignorantiam delinquentibus iuris civilis venia tribui solet, si modo rem facti quis, non iuris ignoret: quae scilicet consilio delinquentibus praestari non solet. Propter quod necessarium est addita distinctione considerare, utrum sciente an ignorante aliquo quid gestum proponatur. Et reliqua.

1.13

Paulus libro et titulo qui supra:

1.13.1

Pauli sententiarum 5

Qui telum tutandae salutis causa gerit, non videtur hominis occidendi causa portare.

1.13.2

Pauli sententiarum 5

Teli autem appellatione non tantum feruum continentur, sed omne, quod nocendi causa portatum est.


2.0. De atroci iniuria.


2.1

Moyses dicit:

2.1.1

Si autem contenderint duo viri et percusserit alter alterum lapide aut pugno et non fuerit mortuus, decubuerit autem in lectulo,

2.1.2

Et si surgens ambulaverit homo foris in baculo, sine crimine erit ille, qui eum percusserat praeter ac cessationis eius mercedem dabit et ei medico inpensas curationis.

2.2

Ulpianus libro singulari regularum sub titulo de iniuriis:

2.2.1

Ulpianus Regulae

Iniuria, si quidem atrox, id est gravis, non est, sine iudicis arbitrio aestimatur. Atrocem autem aestimare solere praetorem idque colligi ex facto, ut puta si verberatus vel vulneratus quis fuerit. Et reliqua.

2.3

Papinianus libro definitionum secundo sub titulo de iudicatis:

2.3.1

Papinianus Definitiones

Per hominem liberum noxae deditum si tantum adquisitum sit, quantum damni dedit, manumittere cogendus est a praetore qui noxae deditum accepit: sed fiduciae iudicio non tenetur.

2.4

Ulpianus libro XVIIII ad edictum sub titulo si fatebitur iniuria occisum esse, simplum et cum diceret:

2.4.1

Ulpianus 19 ad edictum

Rupisse eum utique accipiemus, qui vulneraverit, vel virgis vel loris vel pugnis caedit, vel telo quove alio vis genere sciderit hominis corpus vel tumorem fecerit: sed ita demum, si damnum datum est. Ceterum si nullo servum pretio viliorem deterioremve fecerit, Aquilia cessat iniuriarumque erit agendum. Ergo et si pretio quidem non sit deterior factus servus, verum sumptus in salutem eius et sanitatem facti sunt, in haec nec mihi videri damni Aquilia lege agi posse.

2.5

Paulus libro singulari et titulo de iniuriis:

2.5.1

Paulus Iniuriae

Generaliter dicitur iniuria omne, quod non iure fit: specialiter alia est contumelia, quam Graeci hubrin appellant, alia culpa quam Graeci adikema dicunt, sicut in lege Aquilia damnum iniuriae accipitur, alia iniquitas et iniustitia, quam Graeci adikian vocant. Nam cum praetor non iure adversum nos pronuntiat, iniuriam nos accepisse dicimus: unde apparet non est verum, quod Labeo putabat, apud praetorem iniuriam hubrin dumtaxat significare.

2.5.2

Paulus Iniuriae

Commune omnibus iniuriis est, quod semper adversus bonos mores fit idque non fieri alicuius interest.

2.5.3

Paulus Iniuriae

Hoc edictum ad eam iniuriam pertinet, quae contumeliae causa fit.

2.5.4

Paulus Iniuriae

Fit autem iniuria vel in corpore, dum caedimur, vel verbis, dum convicium patimur, vel cum dignitas laeditur, ut cum matronae vel praetextatae comites abducuntur. Iniuriarum actio aut legitima est aut honoraria.

2.5.5

Paulus Iniuriae

Legitima ex lege duodecim tabularum: " qui iniuriam alteri facit, quinque et viginti sestertiorum poenam subito." Quae lex generalis fuit: fuerunt et speciales, velut illa:" si os fregit libero, ccc si servo, cl poenam subito sestertiorum."

2.6

Paulus Iniuriae

Idem Paulus eodem libro singulari sub titulo quemadmodum iniuriarum agatur:

2.6.1

Paulus Iniuriae

"qui autem iniuriarum", inquit, " agit, certum dicat, quid iniuriae factum sit et taxationem ponat non minorem quam quanti vadimonium fuerit".

2.6.2

Paulus Iniuriae

Certum dicit, qui suo nomine demonstrat iniuriam, neque ita, ut per disiunctionem hoc aut illud accidisse conprehendat, sed ut necesse habeat aut unam nomine suo rem designare aut plures ita conplecti, ut omnes eas accidisse cogatur probare.

2.6.3

Paulus Iniuriae

Certum autem an incertum dicat, cognitio ipsius praetoris est. Demonstrat autem hoc loco praetor non vocem agentis, sed qualem formulam edat.

2.6.4

Paulus Iniuriae

Certum non dicit, qui dicit pulsatum se sive verberatum. Sed et partem corporis demonstrat et quem in modum, pugno puta an fuste an lapide, sicut formula proposita est: "quod auli ageri mala pugno percussa est". Illud non cogitur dicere, dextra an sinistra, nec qua manu percussa sit.

2.6.5

Paulus Iniuriae

Item si dicat infamatum se esse, debet adicere, quemadmodum infamatus sit. Sic enim et formula concepta est: quod numerius negidius illi libellum misit aulo agerio infamandi causa.

2.7

Paulus libro sententiarum quinto sub titulo ad legem corneliam de sicariis et veneficis:

2.7.1

Pauli sententiarum 5

Causa mortis idonea non videtur, cum caesus homo post aliquot dies officium diurnae vitae retinens decessit nisi forte fuerit ad necem caesus aut letaliter vulneratus.


3.0. De iure et saevitia dominorum.


3.1

Moyses dicit:

3.1.1

Si quis percusserit servum aut ancillam virga et mortuus fuerit in manibus eius, iudicio vindicetur.

3.1.2

Quod si supervixerit die uno aut duobus, non vindicabitur, pretium enim ipsius est.

3.2

Paulus libro sententiarum quinto sub titulo ad legem Corneliam de sicariis et veneficis dicit:

3.2.1

Pauli sententiarum 5

Servus si plagis defecerit, nisi id dolo fiat, dominus homicidii reus non potest postulari: modum enim castigandi et in servorum coercitione placuit temperari.

3.3

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis sub titulo de dominorum saevitia:

3.3.1

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Si dominus in servum saevierit vel ad inpudicitiam turpemque violationem conpellat, quae sint partes praesidis, ex rescripto divi pii ad Aurelium Marcianum proconsulem Baeticae manifestatur.

3.3.2

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Cuius rescripti verba haec sunt: " dominorum quidem potestatem in suos servos inlibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi: sed dominorum interest, ne auxilium contra saevitiam vel famem vel intolerabilem iniuriam denegetur his, qui iuste deprecantur."

3.3.3

Ulpianus 8 de officio proconsulis

"Ideoque cognoscere de querellis eorum, qui ex familia Iuli Sabini ad statuam confugerunt, et si vel durius habitos, quam aequum est, vel infami iniuria adfectos cognoveris, venire iube, ita ut in potestatem sabini non revertantur. Quod si meae constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum severius executurum".

3.3.4

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Divus etiam Hadrianus Umbram quandam matronam in quinquennium relegavit, quod ex levissimis causis ancillas atrocissime tractaret.

3.3.5

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Item divus Pius ad libellum Alfi Iulii rescripsit in haec verba:" servorum obsequium non solum imperio, sed et moderatione sufficientibus praebitis et iustis operibus contineri oportet."

3.3.6

Ulpianus 8 de officio proconsulis

"Itaque et ipse curare debes iuste ac temperate tuos tractare, ut ex facili requirere eos possis, ne, si apparuerit vel inparem te inpediis esse vel atrociore dominationem saevitia exercere, necesse habeat proconsul u.c., Ne quid tumultuosius contra accidat, praevenire et ex mea iam auctoritate te ad alienandos eos conpellere.

3.4

Gregorianus libro XVIIII sub titulo de accusationibus:

3.4.1

Diocletianus

Cum servum tuum vi aegritudinis graviter oppressum fati munus implesse proponas, propter immoderatam castigationem calumniae accusationem emergere innocentiae ratio, cuius fiduciam geris, non permittit.


4.0. De adulteriis.


4.1

Moyses dixit:

4.1.1

Quicunque moechatus fuerit mulierem proximi sui, mortem moriatur qui moechatus fuerit et quae moechata fuerit.

4.1.2

Quod si aliqui seduxerit virginem non desponsatam et stupraverit eam, dotabit eam sibi in uxorem.

4.1.3

Quod si rennuerit pater eius et noluerit eam dare illi uxorem, pecuniam inferet patri, in quantum est dos virginis.

4.2

Paulus libro singulari de adulteris sub titulo:

4.2.1

Paulus de adulteris

Brevem interpretationem legis Iuliae de adulteris coercendis facturus per ipsa capita ire malui ordinemque legis servare.

4.2.2

Paulus de adulteris

Et quidem primum caput legis < Iuliae de adulteris > prioribus legibus pluribus obrogat.

4.2.3

Paulus de adulteris

Secundo vero capite permittit patri, si in filia sua, quam in potestate habet, aut in ea, quae eo auctore, cum in potestate esset, viro in manum convenerit, adulterum domi suae generive sui deprehenderit isve in eam rem socerum adhibuerit, ut is pater eum adulterum sine fraude occidat, ita ut filiam in continenti occidat.

4.2.4

Paulus de adulteris

In sui iuris autem filia qui adulterum deprehensum occiderit et in continenti filiam, licito iure hoc factum marcellus libro XXXI digestorum scribit.

4.2.5

Paulus de adulteris

Auctoritate quoque legis patrem posse interficere vel consularem virum vel patronum suum, si eum in filia adulterum deprehenderit, eodem libro Marcellus probat.

4.2.6

Paulus de adulteris

Sed si filiam non interfecerit, sed solum adulterum, homicidii reus est.

4.2.7

Paulus de adulteris

Et si intervallo filiam interfecerit, tantundem est, nisi persecutus illam interfecerit: continuatione enim animi videtur legis auctoritate fecisse.

4.3

Idem paulus eodem singulari libro et titulo:

4.3.1

Paulus de adulteris

Certae autem enumerantur personae, quas viro liceat occidere in adulterio deprehensa uxore, quamvis uxorem non liceat.

4.3.2

Paulus de adulteris

Ergo secundam leges viro etiam filiofamilias permittitur domi suae deprehensum adulterum interficere servum, et eum qui auctoramento rogatus est ad gladium, vel etiam illum qui operas suas, ut cum bestiis pugnaret, locavit.

4.3.3

Paulus de adulteris

Sed et iudicio publico damnatum licet interficere in adulterio deprehensum, vel libertinum vel suum vel paternum, et tam civem Romanum quam Latinum.

4.3.4

Paulus de adulteris

Sed et patris et matris et filii et filiae libertum permittitur occidere, quo loco et dediticius habetur.

4.3.5

Paulus de adulteris

Debet autem profiteri apud eum, cuius iurisdictio est eo loco, ubi occidit, et uxorem dimittere. Quod si non fecerit, inpune non interficit.

4.3.6

Paulus de adulteris

Sciendum est autem divum Marcum et Commodum rescripsisse eum qui adulterum inlicite interfecerit, leviori poena puniri. Sed et magnus Antoninus pepercit, si quis adulteros inconsulto calore ducti interfecerunt. Et reliqua.

4.4

Idem Paulus eodem libro singulari et titulo:

4.4.1

Paulus de adulteris

Iure mariti vel patris qui accusat, potest et sine calumniae poena vinci: si iure extranei accusat, potest calumniae poena puniri.

4.4.2

Paulus de adulteris

Sed tum post duos menses intra quattuor menses utiles expertus, licet talis sit, qui alias accusare non possit, ut libertinus aut minor viginti quinque annorum aut infamis, tamen ad accusationem admittitur, ut et Papinianus libro XV scripsit.

4.5

Papinianus libro XV responsorum sub titulo ad legem Iuliam de adulteris:

4.5.1

Papinianus 15 resp.

Civis Romanus, qui civem Romanam sine conubio sive peregrinam in matrimonio habuit, iure quidem mariti eam adulteram non postulat, sed ei non opponetur infamia vel quod libertinus rem sestertiorum triginta milium aut filium non habuit, propriam iniuriam persequenti.

4.6

Paulus libro singulari et titulo qui supra:

4.6.1

Paulus de adulteris

In uxorem adulterium vindicatur iure mariti, non etiam sponsam. Severus quoque et antoninus ita rescripserunt.

4.7

Papinianus libro singulari de adulteris:

4.7.1

Papinianus de adulteris

Quaerebatur, an pater emancipatam filiam iure patris accusare possit. Respondi: occidendi quidem facultatem lex tribuit eam filiam, quam habet in potestatem, aut quae eo auctore in manum convenit: sed accusare iure patris ne quidem emancipatam filiam pater prohibetur.

4.8

Papinianus eodem libro singulari <et titulo >.

4.8.1

Papinianus de adulteris

Cum patri lex regia dederit in filium vitae necisque potestatem, quod bonum fuit lege conprehendi, ut potestas fieret etiam filiam occidendi, velis mihi rescribere: nam scire cupio. Respondit: numquid ex contrario praestat nobis argumentum haec adiectio, ut non videatur lex non habenti dedisse, sed occidi eam cum adultero iussisse, ut videatur maiore aequitate ductus adulterum occidisse, cum nec filiae pepercerit?

4.9

Papinianus eodem libro singulari et titulo:

4.9.1

Papinianus de adulteris

Si pater quis adulterum occidit et filiae suae pepercit, quaero quid adversus eum sit statuendum? Respondit: sine dubio iste pater homicida est: igitur tenebitur lege Cornelia de sicariis. Plane si filia non voluntate patris, sed casu servata est, non minimam habebit defensionem pater, quod forte fugit filia. Nam lex ita punit homicidam, si dolo malo homicidium factum fuerit, hic autem pater non ideo servavit filiam, quia voluit, sed quia occidere eam non potuit.

4.10

Papinianus eodem libro et titulo:

4.10.1

Papinianus de adulteris

Si maritus uxorem suam in adulterio deprehensam occidit, an in legem de sicariis incidat, quaero. Respondit: nulla parte legis marito uxorem occidere conceditur: quare aperte contra legem fecisse eum non ambigitur. Sed si de poena tractas, non inique aliquid eius honestissimo calori permittitur, ut non quasi homicida puniatur capite vel deportatione, sed usque ad exilium poena eius statuatur.

4.11

Papinianus eodem libro singulari et titulo:

4.11.1

Papinianus de adulteris

De mancipiis alterutrius marito vel patre accusante quaestionem habendam palam est: an idem extraneo accusatori permitti debeat, quaero. Respondit: potest videri ea ratio fuisse permittendi istis personis de servis quaestionem habere, ut diligentius dolorem animi sui, item iniuriam laesae domus non translaticie persequerentur. Sed quoniam non facile tale delictum sine ministerio servorum admitti creditum est, ratio eo perduxit, ut etiam extraneo accusante mancipia quaestioni tormentorum subicerentur a iudicibus.

4.12

Paulus libro sententiarum secundo sub titulo de adulteris:

4.12.1

Pauli sententiarum 2

Permittitur patri tam adoptivo quam naturali, adulterum cum filia cuiusque dignitatis domi suae vel generi sui deprehensum sua manu occidere.

4.12.2

Pauli sententiarum 2

Filius familias pater si filiam in adulterio deprehenderit, verbis quidem legis prope est, ut non possit occidere: permittitur tamen etiam ei, ut occidat.

4.12.3

Pauli sententiarum 2

Maritus in adulterio deprehensos non alios quam infames et eos qui corpore quaestum faciunt, servos etiam et libertos excepta uxore, quam prohibetur, occidere potest.

4.12.4

Pauli sententiarum 2

Maritum, qui uxorem deprehensam cum adultero occidit, quia hoc inpatientia iusti doloris admisit, lenius puniri placuit.

4.12.5

Pauli sententiarum 2

Occiso adultero dimittere statim maritus debet uxorem atque ita triduo proximo profiteri, cum quo adultero et in quo loco uxorem deprehenderit.

4.12.6

Pauli sententiarum 2

Inventa in adulterio uxore maritus ita demum adulterum occidere potest, si eum domi suae deprehendat.

4.12.7

Pauli sententiarum 2

Eum, qui in adulterio deprehensam uxorem non statim dimiserit, reum lenocinii postulari placuit.

4.12.8

Pauli sententiarum 2

Servi vero tam mariti quam uxoris in causa adulteri torqueri possunt, nec his libertas sub specie impunitatis data valebit.


5.0. De stupratoribus.


5.1

Moyses dicit:

5.1.1

Qui manserit cum masculo mansione muliebri, aspernamentum est: ambo moriantur, rei sunt.

5.2

Paulus libro sententiarum ii sub titulo de adulteris:

5.2.1

Pauli sententiarum 2

Qui masculum liberum invitum stupraverit, capite punietur.

5.2.2

Pauli sententiarum 2

Qui voluntate sua stuprum flagitiumque inpurum patitur, dimidia parte bonorum suorum multatur nec testamentum ei ex maiore parte facere licet.

5.3

Hoc quidem iuris est: mentem tamen legis Moysi imperatoris Theodosii constitutio ad plenum secuta cognoscitur. <item Theodosianus>:

5.3.1

Theodosius

Non patimur urbem Romam virtutum omnium matrem diutius effeminati in viro pudoris contaminatione foedari et agreste illud a priscis conditoribus robur fracta molliter plebe tenuatum convicium saeculis vel conditorum inrogare vel principum, Orienti karissime ac iucundissime nobis.

5.3.2

Theodosius

Laudanda igitur experientia tua omnes, quibus flagiti usus est virile corpus muliebriter constitutum alieni sexus damnare patientia nihilque discretum habere cum feminis, occupatos, ut flagitii poscit inmanitas, atque omnibus eductos, pudet dicere, virorum lupanaribus spectante populo flammae vindicibus expiabit, ut universi intellegant sacrosanctum cunctis esse debere hospitium virilis animae nec sine summo supplicio alienum expetisse sexum qui suum turpiter perdidisset.


6.0. De incestis nuptiis.


6.1

Moyses dicit:

6.1.1

Quicumque concubuerit cum muliere uxore patris sui, pudenda patris sui detexit, mortem moriantur ambo: rei sunt.

6.1.2

Et quicumque concubuerit cum nuru sua, mortem moriantur ambo: rei sunt.

6.2

Ulpianus libro regularum singulari sub titulo de nuptiis:

6.2.1

Ulpianus Libro regularum

Inter parentes et liberos, cuiuscumque gradus sint, conubium non est.

6.2.2

Ulpianus Libro regularum

Inter cognatos autem ex transverso gradu olim quidem usque ad quartum gradum matrimonia contrahi non poterant: nunc autem ex tertio gradu licet uxorem ducere, sed tantum fratris filiam, non etiam sororis, nec amitam nec materteram, quamvis eodem gradu sint.

6.2.3

Ulpianus Libro regularum

Eam quae noverca vel privigna, vel quae nurus vel socrus fuit, uxorem ducere non possumus.

6.2.4

Ulpianus Libro regularum

Si quis eam quam non licet uxorem duxerit, incestum matrimonium contrahit: ideoque liberi in potestate eius non fiunt, sed quasi vulgo concepti spurii sunt.

6.3

Paulus libro sententiarum secundo sub titulo de nuptiis:

6.3.1

Pauli sententiarum 2

Inter parentes et liberos iure civili matrimonia contrahi non possunt nec filiam sororis aut neptem uxorem ducere possumus: proneptem aetatis ratio prohibet.

6.3.2

Pauli sententiarum 2

Adoptiva cognatio impedit nuptias inter parentes ac liberos omnimodo, inter fratres eatenus, quatenus capitis minutio non intervenit.

6.3.3

Pauli sententiarum 2

Nec socrum nec nurum nec privignam nec novercam aliquando citra poenam incesti uxorem ducere licet, sicut nec amitam aut materteram. Sed qui vel cognatam contra interdictum duxerit, remisso mulieri iuris errore ipse poenam adulterii lege iulia patitur, non etiam ducta.

6.4

Gregorianus libro quinto sub titulo de nuptiis.

6.4.1

Diocletianus

Exemplum litterarum Diocletiani et Maximiani impp. talem coniunctionem graviter punire commemorat: exemplum edicti Diocletiani et Maximiani augg. et Constantii et Maximiani nobilissimorum Caesarum. Quoniam piis religiosisque mentibus nostris ea, quae Romanis legibus caste sancteque sunt constituta, venerabilia maxime videntur atque aeterna religione servanda, dissimulare ea, quae a quibusdam in praeteritum nefarie incesteque commissa sunt vel etiam vindicanda, insurgere nos disciplina nostrorum temporum cohortatur. Ita enim et ipsos inmortales deos Romano nomini, ut semper fuerunt, faventes atque placatos futuros esse non dubium est, si cunctos sub imperio nostro agentes piam religiosamque et quietam et castam in omnibus mere colere perspeximus vitam.

6.4.2

Diocletianus

In quo id etiam providendum quam maxime esse censuimus, et matrimoniis religiose atque legitime iuxta disciplinam iuris veteris copulatis tam eorum honestati, qui nuptiarum coniunctionem sectantur, quam etiam his, qui inde deinceps nascentur, servata religione incipiat esse consultum et honestate nascendi etiam posteritas ipsa purgata sit. Id enim pietati nostrae maxime placuit, ut sancta necessitudinum nomina optineant apud affectus suos piam ac religiosam consanguinitati debitam caritatem. Nefas enim credere est ea, quae in praeteritum a conpluribus constat esse commissa, cum pecudum ac ferarum promiscuo ritu ad inlicita conubia instinctu execrandae libidinis sine ullo respectu pudoris ac pietatis inruerint.

6.4.3

Diocletianus

Sed quaecumque antehac vel inperitia delinquentium vel pro ignorantia iuris barbaricae inmanitatis ritu ex inlicitis matrimoniis videntur admissa, quamquam essent severissime vindicanda, tamen contemplatione clementiae nostrae ad indulgentiam volumus pertinere, ita tamen, ut quicumque in ante actum tempus inlicitis incestisque se matrimoniis polluerunt, hactenus adeptos se esse nostram indulgentiam sciant, ut post tam nefaria facinora vitam quidem sibi gratulentur esse concessam, sciant tamen non legitimos se suscepisse liberos, quos tam nefaria coniunctione genuerunt. Ita enim fiet, ut de futuro quoque nemo audeat infrenatis cupiditatibus oboedire, cum et sciant ita praecedentes admissores istius modi criminum venia liberatos, ut liberorum quos inlicite genuerunt successione arceantur, quae iuxta vetustatem Romanis legibus negabatur. Et optassemus quidem nec ante quicquam eius modi esse commissum, quod esset aut clementia remittendum aut legibus corrigendum.

6.4.4

Diocletianus

Sed posthac religionem sanctitatemque in conubiis copulandis volumus ab unoquoque servari, ut se ad disciplinam legesque Romanas meminerint pertinere et eas tantum sciant nuptias licitas, quae sunt Romano iure permissae.

6.4.5

Diocletianus

Cum quibus autem personis tam cognatorum quam ex adfinium numero contrahi non liceat matrimonium, hoc edicto nostro conplexi sumus: cum filia nepte pronepte itemque matre avia proavia et ex latere amita ac matertera sorore sororis filia et ex ea nepte. Itemque ex adfinibus privigna noverca socru nuru ceterisque quae antiquo iure prohibentur, a quibus cunctos volumus abstinere.

6.4.6

Diocletianus

Nihil enim nisi sanctum ac venerabile nostra iura custodiunt et ita ad tantam magnitudinem Romana maiestas cunctorum numinum favore pervenit, quoniam omnes leges suas religione sapienti pudorisque observatione deiunxit.

6.4.7

Diocletianus

Quare hoc edicto nostro volumus omnibus palam fieri, quod praeteritorum venia, quae per clementiam nostram contra disciplinam videntur indulta, ad ea tantum delicta pertineat, quae in diem III kal. Tusco et Anullino conss. videntur esse commissa.

6.4.8

Diocletianus

Si qua autem contra Romani nominis decus sanctitatemque legum post supra dictum diem deprehendentur admissa, digna severitate plectentur. Nec enim ullam in tam nefario scelere quisquam aestimet veniam se consequi posse, qui tam evidenti crimini et post edictum nostrum non dubitabit inruere.

6.5

Hermogenianus sub titulo de nuptiis:

6.5.1

Diocletianus

His, qui incestas nuptias per errorem contrahunt, ne poenis subiciantur, ita demum clementia principum subvenit, si postea quam errorem suum rescierint, ilico nefarias nuptias diremerint.

6.6

Hanc quoque constitutionem Gregorianus titulo de nuptiis inseruit, quae est tricesima et secunda, aliis tamen et die et cons., id est: constitutio prop. v id. iun. Diocletiano ter et Maximiano Augustis <a. 287>. Papinianus libro singulari de adulteris:

6.6.1

Papinianus de adulteris

Qui sororis filiam uxorem duxerat per errorem, antequam praeveniretur a delatore, diremit coitum: quaero an adhuc possit accusari? Respondit: ei qui coitu sororis filiae bona fide abstinuit, poenam remitti palam est, quia qui errore cognito diremit coitum, creditur eius voluntatis fuisse, ut, si scisset se in eo necessitudinis gradu positum, non fuisset tale matrimonium copulaturus.

6.7.1

Idem dicitur in eos, qui incestas nuptias contraxerunt. Maledicti tamen sunt omnes incesti per legem, cum adhuc rudibus populis ex divino nutu condita isdem adstipulantibus sanciretur. Et utique omnes maledicti puniti sunt, quos divina et humana sententia consona voce damnavit. Lex divina sic dicit: maledictus, inquit, dixit Moyses, qui concubuerit cum uxore patris sui: et dicit omnis populus: fiat, fiat.

6.7.2

Maledictus, qui concubuerit cum sorore sua de patre aut de matre: et dicit omnis populus: fiat, fiat.

6.7.3

Maledictus, qui concubuerit cum nuru sua: et dicit omnis populus: fiat, fiat.

6.7.4

Maledictus, qui concubuerit cum socru sua: et dicit omnis populus: fiat, fiat.

6.7.5

Maledictus, qui concubuerit cum sorore patris sui: et dicit omnis populus: fiat, fiat.

6.7.6

Maledictus, qui concubuerit cum sorore matris suae: et dicit omnis populus: fiat, fiat.

6.7.7

Maledictus, qui concubuerit cum sorore uxoris suae: et dicit omnis populus: fiat, fiat.

6.7.8

Maledictus, qui dormierit cum uxore fratris sui: et dicit omnis populus: fiat, fiat.

6.7.9

Maledictus, qui dormierit cum omni pecore: et dicit omnis populus: fiat, fiat.


7.0. De furibus et de poena eorum.


7.1

Quod si duodecim tabularum nocturnum furem quoquo modo, diurnum autem si se audeat telo defendere, interfici iubent, scitote, iuris consulti, quia moyses prius hoc statuit, sicut lectio manifestat. Moyses dicit:

7.1.1

Si perfodiens nocte parietem inventus fuerit fur et percusserit eum alius et mortuus fuerit hic, non est homicida is qui percusserit eum.

7.1.2

Si autem sol ortus fuerit super eum, reus est mortis percussor: et ipse morietur.

7.2

Paulus libro sententiarum v ad legem Corneliam de sicaris et veneficis:

7.2.1

Pauli sententiarum 5

Si quis furem nocturnum vel diurnum cum se telo defenderet occiderit, hac quidem lege non tenetur, sed melius fecerit, qui eum conprehensum transmittendum ad praesidem magistratibus optulerit.

7.3

Ulpianus libro VIII ad edictum sub titulo si quadrupes pauperiem dederit.

7.3.1

Ulpianus 8 ad edictum

Iniuria occisum esse merito adicitur: non enim sufficit occisum, sed oportet iniuria id esse factum. Proinde si quis servum latronem occiderit, lege Aquilia non tenetur, quia iniuria non occidit.

7.3.2

Ulpianus 8 ad edictum

Sed et quemcumque alium ferro se petentem qui occiderit, non videbitur iniuria occidisse. Proinde si furem nocturnum, quem lex duodecim tabularum omnimodo permittit occidere, aut diurnum, quem aeque lex permittit, sed ita demum, si se telo defendat, videamus, an lege Aquilia teneatur. Et Pomponius dubitat, num haec lex non sit in usu.

7.3.3

Ulpianus 8 ad edictum

Et si quis noctu furem occiderit, non dubitamus, quin lege Aquilia non teneatur: sin autem, cum posset adprehendere, maluit occidere, magis est, ut iniuria fecisse videatur: ergo etiam lege Cornelia tenebitur.

7.3.4

Ulpianus 8 ad edictum

Iniuriam autem accipere hic nos oportet non, quemadmodum et circa iniuriarum actionem, contumeliam quandam, sed quod non iure factum est, hoc est contra ius, id est si culpa quis occiderit. Et reliqua.

7.4

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis sub titulo de furibus:

7.4.1

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Fures ad forum remittendi sunt diurni, nocturnique extra ordinem audiendi et causa cognita puniendi, dummodo in poena eorum sciamus operis publici temporari modum non egrediendum.

7.4.2

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Idem et in balneariis furibus. Sed si se telo fures defendunt vel effractores vel ceteri his similes nec quemquam percusserunt, metalli poena humiliores, honestiores vero relegatione adficiendi erunt.

7.5

Paulus libro sententiarum II sub titulo de furibus:

7.5.1

Pauli sententiarum 2

Furti quocumque genere damnatus famosus efficitur.

7.5.2

Pauli sententiarum 2

Fur est qui rem alienam contrectat.

7.5.3

Pauli sententiarum 2

Furorum genera sunt quattuor, manifesti, nec manifesti, concepti et oblati. Manifestus fur est, qui in faciendo deprehensus est, ei qui intra terminos eius loci, unde furatus est, conprehensus est, vel antequam ad eum locum, quo destinaverat, pervenerit. Nec manifestus est fur, qui in rapiendo quidem conprehensus non est, sed eum fecisse negari non potest.

7.5.4

Pauli sententiarum 2

Concepti actione tenetur, apud quem furtum est inventum. Oblati actione is tenetur, qui rem furtivam ali optulit, ne apud se inveniretur.

7.5.5

Pauli sententiarum 2

Furti actione is agere potest, cuius interest rem non perisse. Conceptiva autem agere potest, qui rem concepit et invenit. Oblati agere potest, penes quem res concepta inventa est.


8.0. De falso testimonio.


8.1

Moyses dicit:

8.1.1

Si steterit testis iniustus adversus hominem accusandum accusans eum impietatis,

8.1.2

Stabunt duo homines, quibus est invicem contentio, ante deum et ante sacerdotes et ante iudices, quicumque fuerint in illis diebus.

8.1.3

Cum inquisierint iudices diligenter et inventus fuerit testis iniustus testificans iniusta, insurgentes adversus eum.

8.1.4

Facietis ei, sicut voluit malefacere et delebitis malum de medio vestrum:

8.1.5

Et ceteri audientes timebunt nec audebunt haec mala facere inter vos.

8.2

Paulus libro singulari de poenis omnium legum sub titulo ad legem Iuliam de adulteris:

8.2.1

Paulus de poenis

Qui falsum testimonium dixerit, proinde tenebitur, ac si lege Cornelia testamentaria damnatus esset.

8.3

Paulus libro sententiarum quinto sub titulo de testibus et de quaestionibus:

8.3.1

Pauli sententiarum 5

Hi, qui falso vel varie testimonia dixerunt vel utrique parti prodiderunt, aut in exilium aguntur aut in insulam relegantur aut curia submoventur.

8.4

Paulus libro sententiarum quinto sub titulo ad legem Corneliam de sicaris et veneficis:

8.4.1

Pauli sententiarum 5

Lex Cornelia poenam deportationis infligit ei qui hominem occiderit eiusque rei causa furtive faciendi cum telo fuerit, et qui venenum hominis necandi causa habuerit vendiderit paraverit, falsumve testimonium dixerit quo quis periret, mortisve causam praestiterit. Quae omnia facinora in honestiores poena capitis vindicari placuit: humiliores vero aut in crucem tolluntur aut bestiis subiciuntur.

8.5

Paulus libro sententiarum quinto sub titulo ad legem Corneliam testamentariam:

8.5.1

Pauli sententiarum 5

Qui ob falsum testimonium perhibendum pecuniam acceperit dederit, iudicemve ut sententiam ferat vel non ferat corruperit corrumpendumve curaverit, humiliores capite puniuntur, honestiores publicatis bonis cum ipso iudice in insulam deportantur.

8.6

Paulus libro sententiarum quinto sub titulo ad legem Corneliam testamentariam:

8.6.1

Pauli sententiarum 5

Falsum est quidquid in veritate non est, sed pro vero adseveratur.

8.7

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis sub titulo de poena legis Corneliae testamentariae:

8.7.1

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Praeterea factum est senatusconsultum Statilio et Tauro consulibus, quo poena legis Corneliae inrogatur ei, qui quid aliud quam testamentum sciens dolo malo falsum signaverit signarive curaverit, item qui ad falsas testationes faciendas testamentave falsa invicem dicenda aut consignanda dolo malo coierint, Licinio V et Tauro conss.

8.7.2

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Item qui ob instruendam advocationem testimoniave pecuniam acceperit pactusve fuerit societatemve coierit aut aliquam de ea re pactionem interposuerit, item si quis coierit ad occisionem innocentium senatus consulto quod Cotta et Messalla factum est coercetur. Sed et si quis ob denuntiandum vel non denuntiandum remittendumve testimonium pecuniam acceperit, senatus consulto quod duobus geminis conss. Factum est poena legis Corneliae adficitur. Et reliqua.


9.0. De familiaris testimonio non admittendo.


9.1

Item moyses:

9.1.1

Falsum testimonium non dabis adversus proximum tuum.

9.2

Ulpianus libro VIIII de officio proconsulis sub titulo ad legem Iuliam de vi publica et privata:

9.2.1

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Eadem lege quibusdam testimonium omnino, quibusdam interdicitur invitis capite octogesimo septimo et capite octogesimo octavo.

9.2.2

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Capite octogesimo octavo in haec verba his hominibus: " hac lege in reum testimonium dicere ne liceto, qui se ab eo parenteve eius libertove cuius eorum libertive libertave liberaverit, quive inpubes erit, quive iudicio publico damnatus est, qui eorum in integrum restitutus non est, quive in vinculis custodiaque publica erit, quive depugnandi causa auctoratus erit, quive ad bestias depugnare se locavit locaverit, praeterquam qui iaculandi causa ad urbem missus est erit, palamve corpore quaestum faciet feceritve, quive ob testimonium dicendum pecuniam accepisse iudicatus erit". Nec volens quis eorum hac lege in reum testimonium dicit.

9.2.3

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Capite octogesimo septimo his: " inviti in reum testimonium ne dicunto qui sobrinus est ei reo propioreve cognatione coniunctus, quive socer gener vitricus privignusve eius erit". Et reliqua.

9.3

Paulus libro sententiarum V sub titulo de testibus et quaestionibus:

9.3.1

Pauli sententiarum 5

Suspectos testes et eos vel maxime, quos accusator de domo eduxit vel vitae humilitas infamaverit, interrogari non placuit: in testibus enim et vitae qualitas spectari debet et dignitas.

9.3.2

Pauli sententiarum 5

In adfinem vel cognatum inviti testes interrogari non possunt.

9.3.3

Pauli sententiarum 5

Adversus se invicem parentes et liberi itemque patroni et liberti nec volentes ad testimonium admittendi sunt, quia rei verae testimonium necessitudo personarum plerumque corrumpit.


10.0. De deposito.


10.1.1

Moyses dicit: si aliquis dabit proximo suo argentum aut vas servare et furatum fuerit de domo hominis, si invenitur qui furatus est, reddet duplum. Quod si non fuerit inventus fur, accedet is qui commendatum susceperat ante dominum et iurabit nihil se nequiter egisse de omni re commendata proximi sui et liberabitur.

10.2

Modestinus libro differentiarum secundo sub titulo de deposito vel commodato:

10.2.1

Commodati iudicio conventus et culpam praestare cogitur: qui vero depositi convenitur, de dolo, non etiam de culpa condemnandus est. Commodati enim contractu, quia utriusque contrahentis utilitas intervenit, utrumque praestatur: in depositi vero causa sola deponentis utilitas vertitur et ibi dolus tantum praestatur.

10.2.2

Modestinus libro differentiarum

Sed in ceteris quoque partibus iuris ista regula custoditur: sic enim et in fiduciae iudicium et in actionem rei uxoriae dolus et culpa deducitur, quia utriusque contrahentis utilitas intervenit.

10.2.3

Modestinus libro differentiarum

In mandati vero iudicium dolus, non etiam culpa deducitur. Quamvis singulariter denotare liceat in tutelae iudicium utrumque deduci, cum solius pupilli, non etiam tutoris utilitas in administratione versetur.

10.2.4

Modestinus libro differentiarum

Depositi damnatus infamis est: qui vero commodati damnatur, non fit infamis: alter enim propter dolum, alter propter culpam condemnatur.

10.2.5

Modestinus libro differentiarum

Actione depositi conventus cibariorum nomine apud eundem iudicem utiliter experitur: at is cui res commodata est inprobe cibariorum exactionem intendit. Inpensas tamen necessarias iure persequitur, quas forte in aegrum vel alias laborantem inpenderit.

10.2.6

Modestinus libro differentiarum

Res deposita si subripiatur, dominus dumtaxat habet furti actionem, quamvis eius apud quem res deposita est intersit ob inpensas in rem factas rem retinere. Is vero cui res commodata sit furti experiri debebit, si modo solvendo fuerit.

10.2.7

Modestinus libro differentiarum

Actio commodati semper in simplum competit, depositi vero nonnumquam in duplum, scilicet si ruinae vel naufragii vel incendii aut tumultus causa res deponatur.

10.3

Hermogenianus sub titulo depositi huiusmodi inserit constitutiones:

10.3.1

Diocletianus

Eum qui suscepit depositum dolum, non etiam casum praestare certi iuris est. Cum itaque proponas ignis vi quaedam cremata de his quae tibi fuere commendata nec ullum dolum in subtrahendis rebus adhibitum, rector provinciae nihil contra iuris rationem fieri patietur. Et quoniam necti quereris moras adhibita varietate, negotium inter nos ortum secundum iuris ordinem sua ratione decidetur.

10.4

Diocletianus

Eos penes quos vestem et argenti materiam deposuisse proponis apud rectorem provinciae convenit interrogari, qui eos, sive teneant sive dolo fecerint quominus possint restituere, secundum bonam fidem tibi satisfacere conpellet.

10.5

Diocletianus

Is, qui depositum suscepit, ultra dolum, si non aliud specialiter convenit, praestare nihil necesse habet. Cuius memor iuris rector provinciae partium allegationis auditis pro ereptorum qualitate suam ordinabit sententiam

10.6

Diocletianus

Qui dolo malo depositum non restituit, suo nomine conventus ad eius restitutionem cum infamiae periculo urguetur.

10.7

Paulus libro secundo sententiarum sub titulo dedeposito:

10.7.1

Pauli sententiarum 2

Deponere possumus apud alium id quod nostri iuris est vel alieni.

10.7.2

Pauli sententiarum 2

Depositum est quasi diu positum. Servandum est, quod ad breve tempus custodiendum datur.

10.7.3

Pauli sententiarum 2

Deponere videtur, qui in metu ruinae incendii naufragii apud alium custodiae causa deponit.

10.7.4

Pauli sententiarum 2

Deponere videtur et is, qui suspectam habens vel minus idoneam custodiam domus vel vim latronum timens apud aliquem rem custodiendam commendat.

10.7.5

Pauli sententiarum 2

Si sacculum vel argentum signatum deposuero et is penes quem depositum fuit me invito contrectavit, et depositi et furti actio mihi in eum conpetit.

10.7.6

Pauli sententiarum 2

Ob res depositas dolus tantum praestari solet.

10.7.7

Pauli sententiarum 2

In iudicio depositi ex mora et fructus veniunt et usurae rei depositae praestantur.

10.7.8

Pauli sententiarum 2

Si quis rem penes se depositam apud alium deposuerit, tam ipse directam quam is qui apud eum deposuit utilem actionem depositi habere possunt.

10.7.9

Pauli sententiarum 2

Si pecuniam deposuero eamque tibi permisero, mutua magis videtur quam deposita ac per hoc periculo tuo erit.

10.7.10

Pauli sententiarum 2

Si rem apud te depositam vendideris eamque redemeris, post perdideris, semel admisso dolo perpetua depositi actione teneberis.

10.7.11

Pauli sententiarum 2

Ex causa depositi lege duodecim tabularum in duplum actio datur, edicto praetoris in simplum.

10.8

Gregorianus libro IIII sub titulo de deposito:

10.8

Alexander Severus

Incursu latronum ornamenta deposita apud interfectum ab eis perierunt: detrimentum ad heredes eius qui depositum accepit, qui dolum tantum praestare debuit, non pertinet. Quod si praetextu latrocinii commissi res, quae in potestate heredis sunt, non restituuntur, tam depositi quam ad exhibendum actio, sed et in rem vindicatio competit

10.9

Caracalla

Dominus horreorum periculam vis maioris vel effracturae latronum praestare non cogitur. His cessantibus si quid ex depositis rebus inlaesis extrinsecus horreis perit, damnum depositorum sarciri debet.

10.9

Pauli sententiarum 5

Paulus respondit satis praepositam constitutionem declarare his, qui horrea locant, maiorem vim inputari non posse.

10.9

Paulus libro responsorum V sub titulo ex locato et conducto:


11.0. De abactoribus.


11.1

Moyses dicit:

11.1.1

Si quis involaverit vitulum aut ovem et occiderit aut vendiderit, quinque vitulos restituet pro vitulo uno, quattuor oves pro ove una.

11.1.2

Quod si non habet unde reddat, venundetur pro furto.

11.2

Pauli sententiarum 5

Atroces pecorum abactores plerumque ad gladium vel in metallum, nonnumquam autem in opus publicum dantur. Atroces autem sunt, qui equos et greges ovium de stabulo vel de pascuis abigunt vel si id saepius aut ferro aut conducta manu faciunt.

11.3.1

Pauli sententiarum 5

Abactores sunt, qui unum equum vel duas equas totidemque boves, oves vel capras decem, porcos quinque abegerint. Quidquid vero intra hunc numerum fuerit ablatum, in poena furti pro qualitate eius aut in duplum aut in triplum convenitur aut fustibus caesus in opus publicum unius anni datur aut sub poena vinculorum domino restituetur.

11.4.1

Pauli sententiarum 5

Si ea pecora, de quibus quis litigaverat, abegerit, ad forum remittendus est atque ita convictus in duplum vel in triplum furis more damnatur.

11.5.1

Pauli sententiarum 5

Qui bovem vel equum errantem quodve aliud pecus abduxerit, furem magis eum quam abactorem constitui placuit.

11.6

Paulus libro singulari de poenis paganorum sub titulo de abigeis dixit:

11.6.1

Paulus de poenis

Cum durius abigei damnantur, et ad gladium tradantur: itaque divus Pius ad concilium Baeticae rescripsit.

11.6.2

Paulus de poenis

Qui pecora, de quibus litigabat, abegit, ad forum remittendus est et si victus fuerit, in duplum vel quadruplum condemnandus .

11.7

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis sub titulo de abigeis:

11.7.1

Ulpianus 8 de officio proconsulis

De abigeis puniendis ita divus Hadrianus rescripsit concilio Baeticae: "Abigei cum durissime puniuntur, ad gladium damnari solent. Puniuntur autem durissime non ubique, sed ubi frequentius est hoc genus maleficii: alioquin et in opus et nonnumquam temporarium damnantur. "

11.7.2

Ulpianus 8 de officio proconsulis

"Ideoque puto apud vos quoque sufficere genus poenae, quod maximum huic maleficio inrogari solet, ut ad gladium abigei dentur: aut si quis tam notus et tam gravis in abigendo fuit, ut prius ex hoc crimine aliqua poena affectus sit, hunc in metallum dari oportere".

11.7.3

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Rescriptum divi Hadriani sic loquitur, quasi gravior poena sit metalli: nisi forte hoc sensit divus Hadrianus gladii poenam dicendo ludi damnationem.

11.7.4

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Est autem differentia inter eos qui ad gladium et eos qui ad ludum damnantur: nam ad gladium damnati confestim consumuntur vel certe intra annum debent consumi: hoc enim mandatis continetur. Enimvero qui in ludum damnantur, non utique consumuntur sed etiam pilleari et rudem accipere possunt post intervallum, siquidem post quinquennium pilleari, post triennium autem rudem inducere eis permittitur.

11.7.5

Eodem rescripto divi Hadriani diligentissime expressum est non ubique parem esse poenam abigeorum.

11.8

Idem Ulpianus libro et titulo qui supra:

11.8.1

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Abigei autem proprie hi habentur, qui pecora ex pastu et ex armentis subtrahunt et quodammodo depraedantur et abigei studium quasi artem exercent equos de gregibus vel boves de armentis abducentes. Ceterum si quis bovem aberrantem vel equum in solitudine abduxerit, non est abigeus, sed fur potius.

11.8.2

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Sed et qui porcum vel capram vel verbecem abducunt, non tam graviter ut hi qui maiora animalia abigunt plecti debent.

11.8.3

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Quamquam autem Hadrianus metalli poenam temporari vel etiam gladii praestituerit, attamen qui honestiore loco nati sunt non debent ad hanc poenam pertinere, sed aut relegandi erunt aut removendi ordine.

11.8.4

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Romae tamen etiam bestiis subici abigeos videmus: et sane qui cum gladio abigunt, non inique hac poena adficiuntur.


12.0. De incendiariis.


12.1

Moyses dicit:

12.1.1

Si exierit ignis et invenerit spinas et conprehenderit areas vel spicas aut campum, aestimationem restituet ille qui succendit ignem.

12.2

Paulus libro sententiarum quinto sub titulo de incendiariis:

12.2.1

Pauli sententiarum 5

Qui casam aut villam inimicitiarum gratia incenderunt, humiliores in metallum aut in opus publicum damnantur, honestiores in insulam relegantur.

12.2.2

Pauli sententiarum 5

Fortuita incendia, quae casu venti furentis vel incuria ignem supponentis ad usque vicini agros evadunt, si ex eo seges vel vinea vel olivae vel fructiferae arbores concrementur, datum damnum aestimatione sarciatur.

12.3

Idem Paulus eodem libro et titulo:

12.3.1

Pauli sententiarum 5

Commissum vero servorum, si domino videatur, noxae deditione sarcitur.

12.3.2

Pauli sententiarum 5

Messium sane per dolum incensores vinearum olivarumve aut in metallum humiliores damnantur aut honestiores in insulam relegantur.

12.4

Idem Paulus libro et titulo qui supra:

12.4.1

Pauli sententiarum 5

Incendiarii, qui quid in oppido praedandi causa faciunt, facile capite puniuntur.

12.5

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis sub titulo de naufragiis et incendiariis:

12.5.1

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Incendiariis lex quidem Cornelia aqua et igni interdici iussit, sed re varie sunt puniti. Nam qui data opera in civitate incendium fecerunt, si humillimo loco sunt, bestiis subici solent, si in aliquo gradu et Romae id fecerunt, capite puniuntur: aut certe ...... adficiendi sunt, qui haec committunt.

12.5.2

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Sed eis qui non data opera incendium fecerint plerumque ignoscitur, nisi in lata et incauta neglegentia vel lascivia fuit.

12.6

Paulus libro singulari de poenis paganorum sub titulo de abigeis dicit:

12.6.1

Paulus de poenis

Incendiarii, qui in oppido praedae causa id admiserint, capite puniantur: qui casu insulam aut villam, non ex inimicitiis incenderint, levius. Fortuita enim incendia ad forum remittenda sunt, ut damnum vicinis sarciatur.

12.7

Ulpianus libro XVIII ad edictum, sub titulo si fatebitur iniuria occisum esse, in simplum et cum diceret:

12.7.1

Ulpianus 18 ad edictum

Item si insulam meam adusseris vel incenderis, Aquiliae actionem habebo, idemque est, et si arbustum meum vel villam meam.

12.7.2

Ulpianus 18 ad edictum

Quod si dolo quis insulam exusserit, etiam capitis poena plectitur, quasi incendiarius.

12.7.3

Ulpianus 18 ad edictum

Item si quis insulam voluerit exurere et ignis etiam ad vicini insulam pervenerit, aquilia tenebitur lege vicino etiam, non minus inquilinis ob res eorum exustas, et ita Labeo libro XV responsorum refert.

12.7.4

Ulpianus 18 ad edictum

Sed si stipulam in agro tuo incenderis ignisque evagatus ad praedium vicini pervenerit et illud exusserit, Aquilia lex locum habeat an in factum actio sit, fuit quaestio.

12.7.5

Ulpianus 18 ad edictum

Sed plerisque Aquilia lex locum habere non videtur, et ita celsus libro XXXVII digestorum scribit. Ait enim "si stipulam incendentis ignis effugit, aquilia lege eum non teneri, sed in factum agendum, quia non principaliter hic exussit, sed dum aliud egit, sic ignis processit".

12.7.6

Ulpianus 18 ad edictum

Cuius sententia et rescripto divi Severi conprobata est in haec verba: " profitere propter ignem, qui pabuli gratia factus culpa servorum veturiae astiliae evagatus agrum tuum, ut proponis, depopulatus est, ad exemplum legis Aquiliae noxali iudicio actura: si litis aestimatio permittitur, iudicium consistere potest". Videlicet non est visa Aquilia sufficere.

12.7.7

Ulpianus 18 ad edictum

Si forte servus, qui idem conductor est, coloni ad fornacem obdormisset et villa fuerit exusta, Neratius scribit ex locato conventum praestare debere, si neglegens in elegendis ministeriis fuit. Ceterum si alius ignem subiecerit fornaci, alius neglegenter custodierit, an tenetur? Namque qui non custodit, nihil fecit: qui recte ignem subiecit, non peccavit: quemadmodum si hominem medicus recte secuerit, sed neglegenter vel ipse vel alius curaverit, aquilia cessat. Quid ergo est? Et hic puto ad exemplum Aquiliae dandam actionem tam in eum, qui ad fornacem obdormivit vel neglegenter custodit, quam in medicum qui neglegenter curavit, sive homo periit sive debilitatus est. Nec quisquam dixerit in eo qui obdormivit rem eum humanam et naturalem passum, cum deberet vel ignem extinguere vel ita munire, ut non evagaretur.

12.7.8

Ulpianus 18 ad edictum

Item libro VI ex Vibiano relatum est: si furnum secundum parietem communem haberes, an damni iniuria teneris? Et ait Proculus agi non posse Aquilia lege, quia nec cum eo qui focum haberet: et ideo aequius putat in factum actionem dandam. Sed non proponit exustum parietem. Sane enim quaeri potest, si nondum mihi damnum dederis et ita ignem habeas, ut metuam ne mihi des, an aequum sit me actionem, id est in factum inpetrare? Fortassis enim de hoc senserit proculus. Nisi quis dixerit damni non facti sufficere cautionem.

12.7.9

Ulpianus 18 ad edictum

Sed et si qui servi inquilini insulam exusserint, libro X Urseius refert sabinum respondisse lege Aquilia servorum nomine dominum noxali iudicio conveniendum: ex locato autem dominum teneri negat. Proculus autem respondit, cum coloni servi villam exusserint, colonum vel ex locato vel lege Aquilia teneri, ita ut colonus servos posset noxae dedere et si uno iudicio res esset iudicata, altero amplius non agendum.

12.7.10

Ulpianus 18 ad edictum

Item celsus libro XXVII digestorum scribit: si, cum apes meae ad tuas advolassent, tu eas exusseris, quosdam negare conpetere legis Aquiliae actionem, inter quos et Proculum, quasi apes domini mei non fuerint. Sed id falsum esse Celsus ait, cum apes revenire soleant et fructui mihi sint. Sed Proculus eo movetur, quod nec mansuetae nec ita clausae fuerint. Ipse autem Celsus ait nihil inter has et columbas interesse, quae, si manum refugiunt, domi tamen fugiunt.


13.0. De termino amoto.


13.1

Moyses dicit:

13.1.1

Non transmovebis terminos proximi tui, quos constituerunt patres tui vel principes possessionis tuae.

13.2

Paulus libro sententiarum primo sub titulo finium regundorum:

13.2.1

Pauli sententiarum 1

In eum, qui per vim terminos deicit vel amovit, extra ordinem anima advertitur.

13.3

Ulpianus libro octavo de officio proconsulis sub titulo de termino moto:

13.3.1

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Eos qui terminos moverunt non inpune id facere debere divus Hadrianus Terentio Gentiano XVII k. sept. se III consule rescripsit, quo rescripto poenam variam statuit.

13.3.2

Ulpianus 8 de officio proconsulis

Verba rescripti ita se habent: "pessimum factum eorum, qui terminos finium causa positos abstulerunt, dubitari non potest. Poenae tamen modus ex condicione personae et mente facientis magis statui potest: nam si splendidiores sunt personae, quae convincuntur, non dubito quin occupandorum aliorum finium causa id admiserint, et possunt in tempus, ut cuiusque patitur aetas, relegari id est si iuvenior in longius, si senior recisius: si vero alii negotium gesserunt et ministerio functi sunt, castigari et sic in biennium aut triennium ad opus publicum dari. Quod si per ignorantiam aut fortuito lapides usus causa furati sunt, sufficit eos verberibus coerceri."


14.0. De plagiariis.


14.1

Moyses dicit:

14.1.1

Quicumque plagiaverit quemquam Israhel et vendiderit eum, morte moriatur.

14.2

Paulus libro sententiarum V sub titulo ad legem Fabiam:

14.2.1

Pauli sententiarum 5

Lege Fabia tenetur, qui civem Romanum ingenuum libertinumve servumve alienum celaverit vendiderit vinxerit comparaverit.

14.2.2

Pauli sententiarum 5

Et olim quidem huius legis poena nummaria fuit, sed translata est cognitio in praefectum urbis, itemque praesidis provinciae extra ordinem meruit animadversionem. Ideoque humiliores aut in metallum dantur aut in crucem tolluntur , honestiores adempta dimidia parte bonorum in perpetuum relegantur.

14.2.3

Pauli sententiarum 5

Si servus sciente domino alienum servum subtraxerit vendiderit celaverit, in ipsum dominum animadvertitur: quod si id domino ignorante commiserit, in metallum datur.

14.3

Ulpianus libro nono de officio proconsulis sub titulo ad legem Fabiam:

14.3.1

Ulpianus 9 de officio proconsulis

Frequens est etiam legis Fabiae cognitio in tribunalibus praesidum, quamquam quidam procuratores Caesaris usurpaverint tam in provinciis quam Romae.

14.3.2

Ulpianus 9 de officio proconsulis

Sed enim iam eo perventum est constitutionibus, ut Romae quidem praefectus urbis solus super ea re cognoscat, si intra miliarium centesimum sit iniuria commissa: enimvero si ultra centesimum, praefectorum praetorio erit cognitio. In provincia est praesidum provinciarum, nec aliter procuratori Caesaris haec cognitio iniungitur, quam si praesidis partibus in provincia fungatur. Plane post sententiam de Fabia latam procuratoris partes succedunt huiusce rei.

14.3.3

Ulpianus 9 de officio proconsulis

Attamen procurator qui nullam provinciam regit licet de capitalibus causis cognoscere nec soleat, tamen ut de lege Fabia possit cognoscere, imp. Antoninus constituit. Idem legis Iuliae de adulteris coercendis constitutione imperatoris Antonini quaestionem accepit.

14.3.4

Ulpianus 9 de officio proconsulis

Lege autem Fabia tenetur, qui civem Romanum eumve, qui in Italia liberatus sit, celaverit vinxerit vinctumve habuerit , vendiderit emerit, quive in eam rem socius fuerit: cui capite primo eiusdem legis poena iniungitur. Si servus quis sciente domino fecerit, dominus eius sestertiis quinquaginta milibus eodem capite punitur.

14.3.5

Ulpianus 9 de officio proconsulis

Eiusdem legis capite secundo tenetur, qui alieno servo persuaserit, ut dominum fugiat quive alienum servum invito domino celaverit vendiderit emerit dolo malo, quive in ea re socius fuerit: iubeturque populo sestertia quinquaginta milia dare. Et reliqua.

14.3.6

Ulpianus 9 de officio proconsulis

Sciendum tamen est ex novellis constitutionibus capitali sententia plagiatores pro atrocitate facti puniendos: quamvis et Paulus relatis supra speciebus crucis et metalli huiusmodi reis inrogaverit poenam.


15.0. De mathematicis, maleficis et manichaeis.


15.1

Moyses dicit:

15.1.1

Non inveniatur in te qui lustret filium tuum aut filiam tuam, nec divinus apud quem sortes tollas: nec consentias venenariis inpostoribus, qui dicunt, quid conceptum habeat mulier, quoniam fabulae seductoriae sunt. Nec intendas prodigia, nec interroges mortuos.

15.1.2

< non inveniatur in te auguriator nec inspector avium nec maleficus aut incantator nec Pythonem habens in ventrem nec haruspex nec interrogator mortuorum nec portenta inspiciens.>

15.1.3

Omnia namque ista a domino deo tuo damnata sunt et qui fecerit haec. Propter has enim abominationes deus eradicabit Chaldaeos a facie tua.

15.1.4

Tu autem perfectus eris ante dominum deum tuum:

15.1.5

Gentes enim istae, quas tu possides, auguria et sortes et divinationes audiebant.

15.2

Ulpianus libro VII de officio proconsulis sub titulo de mathematicis et vaticinatoribus:

15.2.1

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Praeterea interdictum est mathematicorum callida inpostura et obstinata persuasione. Nec hodie primum interdici eis placuit, sed vetus haec prohibitio est. Denique extat senatus consultum Pomponio et Rufo conss. Factum < a. 17 >, quo cavetur, ut mathematicis Chaldaeis Ariolis et ceteris, qui simile inceptum fecerunt, aqua et igni interdicatur omniaque bona eorum publicentur, et si externarum gentium quis id fecerit, ut in eum animadvertatur.

15.2.2

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Sed fuit quaesitum, utrum scientia huiusmodi hominum puniatur an exercitio et professio. Et quidem apud veteres dicebatur professionem eorum, non notitiam esse prohibitam: postea variatum. Nec dissimulandum est nonnumquam inrepsisse in usum, ut etiam profiterentur et publice se praeberent. Quod quidem magis per contumaciam et temeritatem eorum factum est, qui visi erant vel consulere vel exercere, quam quod fuerat permissum.

15.2.3

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Saepissime denique interdictum est fere ab omnibus principibus, ne quis omnino huiusmodi ineptiis se immisceret, et varie puniti sunt ii qui id exercuerint, pro mensura scilicet consultationis. Nam qui de principis salute, capite puniti sunt vel qua alia poena graviore adfecti: enimvero si qui de sua suorumque, levius. Inter hos habentur vaticinatores, quamquam ii quoque plectendi sunt, quoniam nonnumquam contra publicam quietem imperiumque populi Romani inprobandas artes exercent.

15.2.4

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Extat denique decretum divi Pii ad Pacatum legatum provinciae Lugdunensis, cuius rescripti verba quia multa sunt, de fine eius ad locum haec pauca subieci.

15.2.5

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Denique divus Marcus eum, qui motu Cassiano vaticinatus erat et multa quasi instinctu deorum dixerat, in insulam Syrum relegavit.

15.2.6

Ulpianus 7 de officio proconsulis

Et sane non debent inpune ferre huiusmodi homines, qui sub obtentu ex monito deorum quaedam vel enuntiant vel iactant vel scientes confingunt.

15.3

Gregorianus libro VII sub titulo de maleficis et manichaeis:

15.3.1

Diocletianus

Impp. Diocletianus et Maximianus aa. et Constantius et Maximianus nobilissimi cc. Iuliano proconsuli Africae. Otia maxima interdum homines in communione condicionis naturae humanae modum excedere hortantur et quaedam genera inanissima ac turpissima doctrinae superstitionis inducere suadent, ut sui erroris arbitrio pertrahere et alios multos videantur, Iuliane karissime.

15.3.2

Diocletianus

Sed dii immortales providentia sua ordinare et disponere dignati sunt, quae bona et vera sunt ut multorum et bonorum et egregiorum virorum et sapientissimorum consilio et tractatu inlibata probarentur et statuerentur, quibus nec obviam ire nec resistere fas est, neque reprehendi a nova vetus religio deberet. Maximi enim criminis est retractare quae semel ab antiquis statuta et definita suum statum et cursum tenent ac possident.

15.3.3

Diocletianus

Unde pertinaciam pravae mentis nequissimorum hominum punire ingens nobis studium est: hi enim, qui novellas et inauditas sectas veterioribus religionibus obponunt, ut pro arbitrio suo pravo excludant quae divinitus concessa sunt quondam nobis.

15.3.4

Diocletianus

De quibus sollertia tua serenitati nostrae retulit, manichaei, adiuvimus eos nuperrime veluti nova et inopinata prodigia in hunc mundum de Persica adversaria nobis gente progressa vel orta esse et multa facinora ibi committere, populos namque quietos perturbare nec non et civitatibus maxima detrimenta inserere: et verendum est, ne forte, ut fieri adsolet, accedenti tempore conentur per execrandas consuetudines et scaevas leges Persarum innocentioris naturae homines, Romanam gentem modestam atque tranquillam et universum orbem nostrum veluti venenis de suis malivolis inficere.

15.3.5

Diocletianus

Et quia omnia, quae pandit prudentia tua in relatione religionis illorum, genera maleficiorum statutis evidentissime sunt exquisita et inventa commenta, ideo aerumnas atque poenas debitas et condignas illis statuimus.

15.3.6

Diocletianus

Iubemus namque auctores quidem ac principes una cum abominandis scripturis eorum severiori poenae subici, ita ut flammeis ignibus exurantur: consentaneos vero usque adeo contentiosos capite puniri praecipimus, et eorum bona fisco nostro vindicari sancimus.

15.3.7

Diocletianus

Si qui sane etiam honorati aut cuiuslibet dignitatis vel maiores personae ad adhuc inauditam et turpem atque per omnia infamem sectam, vel ad doctrinam persarum se transtulerint, eorum patrimonia fisco nostro adsociari facies, ipsos quoque phaenensibus vel proconnensibus metallis dari.

15.3.8

Diocletianus

Ut igitur stirpitus amputari lues haec nequitiae de saeculo beatissimo nostro possit, devotio tua iussis ac statutis tranquillitatis nostrae maturet obsecundare


16...


16.1

Scriptura divina sic dicit:

16.1.1

Filiae Salfad adstantes ante Moysen et Eleazarum sacerdotem et principes omnemque senatum filiorum Israhel in foribus tabernaculi testimonii dixerunt:

16.1.2

Pater noster mortuus est et filii non fuerunt ei, sed filiae,

16.1.3

Et ideo non deleatur nomen patris nostri de medio tribus suae. Non est ei masculus: date nobis possessionem in medio fratrum patris nostri.

16.1.4

Et obtulit Moyses petitionem earum coram deo.

16.1.5

Et locutus est dominus Moysi dicens:

16.1.6

Recte filiae Salphad locutae sunt: et ideo dabitis eis possessionem hereditatis in medio fratrum patris earum.

16.1.7

Et dices haec filiis Israhel: homo si decesserit et filium non habuerit, ..... dabitis hereditatem proximo eorum de tribu eius:

16.1.8

Et possidebit omnia eius: et erit haec filiis Israhel iustificatio iudiciorum secundum quae constituit dominus Moysi.

16.2

Gaius Institutionum libro III legitimas sic ordinat successiones:

16.2.1

Gai Institutiones

Intestatorum hereditates lege duodecim tabularum primum ad suos heredes pertinent.

16.2.2

Gai Institutiones

Sui autem heredes existimantur liberi qui in potestate morientis fuerunt, veluti filius filiave, nepos neptisve ex filio, pronepos proneptisque ex nepote filio nato prognatus prognatave. Nec interest naturales sint liberi an adoptivi. Ita demum tamen nepos neptisve et pronepos proneptisve suorum heredum numero sunt, si praecedens persona desierit <in potestate parentis esse, sive morte id acciderit> sive alia ratione, veluti emancipatione. Nam si per id tempus, quo quisque morietur, filius in potestate eius sit, nepos ex eo suus heres esse non potest. Idem et in ceteris deinceps liberorum personis dictum intellegimus.

16.2.3

Gai Institutiones

Uxor quoque, quae in manu est, ei cuius in manu est sua heres est, quia filiae loco est: item nurus quae in filii manu est, nam et haec neptis loco est. Sed ita demum erit sua heres, si filius, cuius in manu sit cum pater moritur, in potestate eius non sit. Idemque dicimus et de ea, quae in nepotis manu matrimonii causa sit, quia proneptis loco est.

16.2.4

Gai Institutiones

Postumi quoque, qui, si vivo parente nati essent, in potestate eius futuri forent, sui heredes sunt.

16.2.5

Gai Institutiones

Idem iuris est de his, quorum nomine ex lege Aelia Sentia vel ex senatus consulto post mortem patris causa <probatur; nam et hi vivo patre causa> probata in potestate eius futuri essent.

16.2.6

Gai Institutiones

<quod> et de eo filio, qui ex prima secundave mancipatione post mortem patris manumittitur, intellegemus.

16.2.7

Gai Institutiones

<igitur> cum filius filiave et ex altero filio nepotes neptesve extant, pariter ad hereditatem vocantur nec qui gradu propior est, ulteriorem excludit. Aequum enim videtur nepotes neptesve in patris sui locum portionemque succedere. Pari ratione et si nepos neptisve sit ex filio et ex nepote pronepos proneptisve, simul vocantur.

16.2.8

Gai Institutiones

Et quia placebat nepotes neptesve, item pronepotes proneptesve in patris sui locum succedere, conveniens esse visum est non in capita, sed in stirpes hereditates dividi, ita ut filius dimidiam partem hereditatis ferat et ex altero filio duo pluresve nepotes alteram dimidiam: item si ex duobus filiis nepotes extent, ex altero filio unus forte vel duo, ex altero tres aut quattuor, <ad unum aut ad duos dimidia pars pertineat et ad tres aut quattuor> altera dimidia.

16.2.9

Gai Institutiones

De agnatis. Si nullus sit suorum heredum, tunc hereditas pertinet ex eadem lege duodecim tabularum ad agnatos.

16.2.10

Gai Institutiones

Vocantur autem agnati, qui legitima cognatione iuncti sunt. Legitima autem cognatio est quae per virilis sexus personas coniungitur: itaque qui eodem patre nati sunt fratres agnati sibi sunt, qui etiam consanguinei vocantur, nec requiritur, an matrem eandem habuerint. Item patruus fratris filio et invicem is illi agnatus est. Eodem numero sunt fratres patrueles inter se, id est qui ex duobus fratribus progenerati sunt, quos plerique etiam consobrinos vocant: qua ratione scilicet etiam ad plures gradus agnationis pervenire poterimus.

16.2.11

Gai Institutiones

Non tamen omnibus simul agnatis dat lex duodecim tabularum hereditatem, sed his, qui tum cum certum est aliquem intestatum decessisse, proximo gradu sunt.

16.2.12

Gai Institutiones

Nec in eo iure successio est: ideoque si hereditatem proximus omiserit vel antequam hereditatem adierit decesserit, sequentibus nihil iuris ex lege competit.

16.2.13

Gai Institutiones

Ideo autem non mortis tempore, quis proximus erit, requirimus, sed eo tempore, quo certum fuerit aliquem intestatum decessisse, quia si quis testamento facto decesserit, melius esse visum est tunc requiri proximum, cum certum esse coeperit neminem ex eo testamento heredem fore.

16.2.14

Gai Institutiones

Quod ad feminas tamen adtinet hoc iure aliud in ipsarum hereditatibus capiendis placet, aliud in ceterorum ab his capiendis. Nam feminarum hereditates proinde agnationis iure redeunt atque masculorum: nostrae vero hereditates ad feminas ultra consanguineorum gradum non pertinent. Itaque soror fratri sororive legitima heres est, amita vero et fratris filia heres esse non potest. Sororis autem nobis loco est etiam mater aut noverca, quae per in manum conventionem apud patrem nostrum ius filiae nancta est.

16.2.15

Gai Institutiones

Si ei qui defunctus erit sit frater et alterius fratris filius, sicut ex superioribus intellegitur, frater potior est, quia gradu praecedit: sed alia facta est iuris interpretatio inter suos heredes.

16.2.16

Gai Institutiones

Quod si defuncti nullus frater extet, sed sint liberi fratrum, ad omnes quidem hereditas pertinet, sed quaesitum est, si dispari numero sint, forte nati ex uno unus vel duo et ex altero tres aut quattuor, utrum in stirpes dividenda sit hereditas, sicut inter suos heredes iuris est an potius in capita. Iam dudum autem placuit in capita dividendam hereditatem: itaque quotquot erunt ab utraque parte personae, in tot portiones hereditas dividetur et singuli singulas portiones ferunt.

16.2.17

Gai Institutiones

Si nullus agnatus sit, eadem lex duodecim tabularum gentiles ad hereditatem vocat. Qui sint autem gentiles, primo commentario retulimus et cum illic admonuerimus gentilicium ius in desuetudinem abisse, supervacuum est hoc quoque loco de ea re curiosius tractare.

16.3

Paulus libro sententiarum IIII sub titulo de intestatorum successionibus:

16.3.1

Pauli sententiarum 4

Intestati dicuntur, qui testamentum facere non possunt vel iure non fecerunt cum possent vel ipsi linum ut intestati decederent abruperunt vel quorum hereditas repudiata est quibusve condicio defecerit, nisi iure praetorio non iure factum testamentum obiecta doli exceptione optinebit.

16.3.2

Pauli sententiarum 4

Horum quorum testamenta rumpuntur aut inrita fiunt, ipso quidem iure testati decedunt, sed per consequentias sublato testamento intestati decedunt

16.3.3

Pauli sententiarum 4

Intestatorum hereditas lege duodecim tabularum primum suis heredibus, deinde agnatis et aliquando quoque gentilibus deferebatur. Sane consanguinei, quos lex non adprehenderat, interpretatione prudentium primum inter agnatos locum acceperunt.

16.3.4

Pauli sententiarum 4

Sui heredes sunt primo loco filius filia in potestate patris constituti: nec interest, si adoptivi sint an naturales et secundum legem Iuliam Papiamve quaesiti, modo maneant in potestate.

16.3.5

Pauli sententiarum 4

Qui sui heredes sunt, ipso iure heredes etiam ignorantes constituuntur, ut furiosi aut infantes et peregrinantes: quibus bonorum possessio nisi propter praetoriam actionem non erat necessaria.

16.3.6

Pauli sententiarum 4

Suis heredibus adeo a morte testatoris rerum hereditarium dominium continuatur, ut nec tutoris auctoritas pupillis nec furiosis curator sit necessarius, nisi forte ut abstineant, si minus forte solvendo sit hereditas: quamvis etiam furiosus, si resipuerit, et pupillus, si adoleverit, abstinere possint.

16.3.7

Pauli sententiarum 4

Post mortem patris natus vel ab hostibus reversus aut ex primo secundove mancipio manumissum cuiusve erroris causa probata est, licet non fuerint in potestate, sui tamen patri heredes efficiuntur.

16.3.8

Pauli sententiarum 4

Post filios filias ad intestatorum successionem inter suos veniunt nepotes neptes, pronepotes proneptes ac deinde masculino sexu per filium descendentes, si nullo parentum inpedimento ipsi in avi potestate vel proavi familia remanserint: parentes enim liberis suis, cum quibus in potestate fuerint ipsi, ordine successionis obsistunt.

16.3.9

Pauli sententiarum 4

Filii, si cum nepotibus ex alio filio susceptis in familia retinentur, ad intestati patris successionem cum fratris filiis vocantur: quibus in patris sui partem venientibus hereditas in stirpes, non in capita dividuntur, ita ut unus filius et plures nepotes singulos semisses habeant. Idemque evenit, si avo ex duobus filiis inpari numero nepotes successerint.

16.3.10

Pauli sententiarum 4

Ex filia nepotes sui heredes non sunt: in avi enim paterni potestate alienam familiam sequentes ipsa ratione esse non possunt.

16.3.11

Pauli sententiarum 4

Eo tempore suus heres constituendus est, quo certum est aliquem intestatum decessisse: quod ex eventu deficientis condicionis et ortu nepotis, qui vivo avo post mortem patris conceptus sit et post mortem avi natus, finiri potest.

16.3.12

Pauli sententiarum 4

Quem filius emancipatus suscepit vel adoptavit, sui heredis locum in avi successione sic ut ipse pater obtinere non potest: potest adoptivus, tamen nec quasi cognatus bonorum possessionem eius petere potest.

16.3.13

Pauli sententiarum 4

Si sui heredes non sunt, ad agnatos legitima hereditas pertinebit, inter quos primum locum consanguinei optinent. Agnati autem sunt cognati virilis sexus per virilem sexum descendentes, sicut filius fratris et patruus et deinceps tota successio.

16.3.14

Pauli sententiarum 4

Inter agnatos et cognatos hoc interest, quod in agnatis etiam cognati continentur, inter cognatos vero agnati non comprehenduntur. Et ideo patruus agnatus est et cognatus, avunculus autem cognatus tantummodo est.

16.3.15

Pauli sententiarum 4

Consanguinei sunt eodem patre nati, licet diversis matribus, qui in potestate fuerunt mortis tempore: adoptivus quoque frater, si non sit emancipatus, et hi qui post mortem patris nati sunt vel causam probaverunt.

16.3.16

Pauli sententiarum 4

Soror iure consanguinitatis tam fratris quam ad sororis hereditatem admittitur.

16.3.17

Pauli sententiarum 4

Consanguineis non existentibus agnatis defertur hereditas, prout quis alterum gradu praecesserit. Quod si plures eodem gradu consistunt, simul admittuntur.

16.3.18

Pauli sententiarum 4

Si sint defuncti fratris et filius et nepos fratre non existente, filius fratris nepoti praefertur.

16.3.19

Pauli sententiarum 4

Sed si duorum fratrum sint liberi, non in stirpes, sed in capita hereditas distribuitur, scilicet ut pro numero singulorum viritim distribuatur hereditas.

16.3.20

Pauli sententiarum 4

Feminae ad hereditates legitimas ultra consanguineorum successiones non admittuntur: id quod iure civili voconia ratione videtur effectum: ceterum lex duodecim tabularum sine ulla discretione sexus admittit.

16.4

Ulpianus libro singulari regularum sub titulo de legitimis hereditatibus:

16.4.1

Ulpianus Libro regularum

Intestatorum gentiliciorum hereditates pertinent primum ad suos heredes, id est liberos qui in potestate sunt ceterosque qui liberorum loco sunt: si sui heredes non sunt, ad consanguineos, id est fratres et sorores ex eodem patre: si nec hi sunt, ad reliquos agnatos proximos, id est cognatos virilis sexus per mares descendentes eiusdem familiae. Id enim cautum est lege duodecim tabularum hac: " si intestatus moritur, cui suus heres nec escit, agnatus proximus familiam habeto."

16.4.2

Ulpianus Libro regularum

Si agnatus defuncti non sit, eadem lex duodecim tabularum gentiles ad hereditatem vocat his verbis:" si agnatus nec escit gentiles familiam habento." Nunc nec ullus est heres hinc nec gentilicia iura in usu sunt.

16.5

Idem libro institutionum .... sub titulo de successionibus ab intestato:

16.5.1

Ulpianus Institutiones

Ab intestato quoque hereditas defertur aut per ius civile aut per praetoris beneficium: per ius civile suis heredibus vel liberis, qui in potestate fuerunt, qui sunt filii filiae et deinceps qui in locum defuncti parentis, quia ex eodem nati sunt, succedunt.

16.6

Idem eodem libro:

16.6.1

Ulpianus Institutiones

Post suos ab intestato legitimi admittuntur, primum consanguinei. Consanguinei sunt frater et soror, qui in eiusdem potestate patris fuerunt, etsi ex diversis matribus nati sunt. Consanguineos et adoptio facit et adrogatio et causae probatio et in manum conventio.

16.7

Idem eodem libro:

16.7.1

Ulpianus Institutiones

Deficientibus consanguineis legitimi vocantur. Hi sunt agnati qui nos per patris cognationem contingunt virilis sexus: nam sciendum feminis ultra consanguineas hereditates legitimas non deferri.

16.7.2

Ulpianus Institutiones

Suis praetor solet emancipatos liberos itemque civitate donatos coniungere data bonorum possessione, ita tamen, ut bona si qua propria habent, his qui in potestate manserunt conferant. Nam aequissimum putavit neque eos bonis paternis carere per hoc, quod non sunt in potestate neque praecipua bona propria habere, cum partem sint ablaturi suis heredibus.

16.8

Idem libro qui supra sub titulo de suis heredibus:

16.8.1

Ulpianus Institutiones

Post agnatos praetor vocat cognatos: cognati autem sunt, qui nos per patrem aut matrem contingunt: post cognatos virum et uxorem.

16.8.2

Ulpianus Institutiones

Et haec, si qui decessit non fuit libertinus vel stirpis libertinae: ceterum si libertinus est vel libertina, patrono eius legitima hereditas patronaeve lege duodecim tabularum defertur.

16.9.1

Ulpianus Institutiones

Post familiam patroni vocat praetor patronum et patronam, item liberos et parentes patroni et patronae, deinde virum et uxorem, mox cognatos patroni et patronae.

16.9.2

Ulpianus Institutiones

Quod si is qui decessit liber fuit nec ex remancipatione manumissus, lex quidem duodecim tabularum manumissori legitimam hereditatem detulit, sed praetor aequitate motus decem personas cognatorum ei praetulit has: patrem matrem, filium filiam, avum aviam, nepotem neptem, fratrem sororem, ne quis occasione iuris sanguinis necessitudinem vinceret.

16.9.3

Ulpianus Institutiones

Sed imperator noster in hereditatibus quae ab intestato deferuntur eas solas personas voluit admitti, quibus decimae inmunitatem ipse tribuit.


Оформить заказ окон пластиковых в Компании ТерраОкна