LEX ANTONIA DE TERMESSIBUS

 

i de Termesibus Pisidis maioribus. C. Antonius M. f., Cn. Cornelius...f., Q. Marcius..f., L. Hostilius..f., C. Popilius..f., M. Valerius..f., C. Antius..f., Q. Caecilius..f., L. V.....f., C. Fundanius C. f. tribune* plebi*, de senatus sententia plebem .......preimus scivit.

Qui* Thermeses maiores Pisidae* fuerunt, quique* eorum legibus Thermesium maiorum Pisidarum ante k. april., quae fuerunt L. Gellio Cn. Lentulo cos., Thermeses maiores Pisidae facti* sunt, quique* ab eis prognati sunt erunt, ii* omnes postereique eorum Thermeses maiores Pisidae* liberei* amici* sociique* populi Romani sunto, eique legibus suis* ita utunto, itaque iis* omnibus suis* legibus Thermensis maioribus Pisidis* uti* liceto, quod advorsus hanc legem non fiat.

Qui* agri* quae loca aedificia publica preivatave Thermensium maiorum Pisidarum intra finis* eorum sunt fueruntve L. Marcio Sex. Iulio cos., quaeque insulae eorum sunt fueruntve iis* consolibus, qui* supra scripti* sunt, quodque earum rerum iis* consulibus ii* habuerunt possederunt usi* fructique* sunt, quae de iis* rebus locata non sunt, uti* antea habeant possideant quaeque de iis* rebus agris* locis* aedificiis* locata sunt, ac ne locentur sancitum est sanctione, quae facta est ex lege rogata L. Gellio Cn. Lentulo cos., ea omnia Thermeses maiores Pisidae habeant possideant; iisque* rebus locis* agris* aedificiis* utantur fruantur ita, uti* ante Mitridatis bellum, quod preimum fuit, habuerunt possederunt usi* fructique* sunt.

Quae Thermensorum maiorum Pisidarum publica preivatave praeter locata agros aedificia sunt fueruntve ante bellum Mitridatis, quod preimum factum est, quodque earum rerum ii* antea habuerunt possederunt usi* fructive* sunt, quod eius ipsi* sua voluntate ab se non abalienarunt, ea omnia Termensium maiorum Pisidarum, uti* sunt fuerunt, ita sunto, itemque iis* ea omnia habere possidere uti* fruique* liceto.

Quos Thermenses maiores Pisidae liberos* servosve bello Mitridatis amiserunt*, magistratus prove magistratu, quia* de ea re iuris dictio erit, quoque de ea re in ius* aditum erit, ita de ea re ius* dicunto* iudicia recuperationes danto, uti* ii* eos recuperare possint.

Nei quis magistratus prove magistratu legatus neve* quis alius milites* in oppidum Thermesum maiorum Pisidarum agrumve Thermensium maiorum Pisidarum hiemandi causa* introducito, neve* facito, quo quis eo milites* introducat quove ibi* milites* hiement, nisi* senatus nominatim, uti* Termesum maiorum Pisidarum in hibernacula milites* deducantur, decreverit; neve* quis magistratus prove magistratu legatus neve* quis alius facito neve* inperato, quo quid magis ii* dent praebeant ab iisve* auferatur, nisi* quod eos lege Porcia dare praebere oportet oportebit.

Quae leges quodque ius* quaeque consuetudo L. Marcio Sex. Iulio cos. inter civis* Romanos et Termenses maiores Pisidas fuit, eaedem leges eidemque ius* eademque consuetudo inter cives* Romanos et Termenses maiores Pisidas esto; quodque quibusque in rebus locis* agris* aedificiis* oppidis* iuris* Termensium maiorum Pisidarum iis* consulibus, qui* supra scripti* sunt, fuit, quod eius praeter locata agros aedificia ipsi* sua voluntate ab se non abalienarunt, idem in isdem* rebus locis* agris* aedificiis* oppidis* Termensium maiorum Pisidarum ius* esto; et quo minus ea, quae in hoc capite scripta sunt, ita sint fiant, eius hac lege nihilum rogatur.

Quam legem portoriis* Terrestribus maritumisque* Termenses maiores Phisidae capiundis* intra suos finis* dixerint*, ea lex iis* portoriis* capiundis* esto, dum ne* quid portori ab iis* capiatur, qui* publica populi Romani vectigalia redempta habebunt. Quos per eorum finis* publicane* ex eo vectigali transportabunt...............................


 

Новости о Рябинском: информация о деятельности бизнесмена.