LEX ROMANA BURGUNDIONUM

 

1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47




1.0. Titulus I de patris vel matris donatione vel munificentia dominorum.


1.1

Donationem, quam pater de rebus propriis in filium filiamve conscripserit et gestis fuerit allegata, si eam pater probatis apud iudicem lesionum causis non revocaverit, aut ipsa donatio dodrantem, id est novem uncias, non excedit, secundum legem Theudosiani libro octavo: de removendis donationibus, firmissimam permanere, ad Philippum praefectum praeturio promulgatam.

1.2

De maternis etiam donationibus hoc totum, quod supra, simili condictione servabitur. Sane si mater, quae donationem in filium filiamve fecit, ad secundas nuptias transierit, donationem quam fecit nullam habebit licentiam removendi, secundum legem Theudosiani libro octavo ad Orfitum praefectum urbis.

1.3

De donationibus dominorum proprietas accipientium etiam circa heredes et proheredes lege firmatur, id est ex corpore Theudosiani libro xi, titulo xx, ad Stradium comitem rei private.


2.0. Titulus II de homicidiis.


2.1

Homicidam, tam ingenuum quam servum, si extra ecclesiam inveniantur, morte damnari.

2.2

Si vero homicidium casu vel vitande mortis causa forte dicatur admissum, ad principis notitiam per relationem iudicis est referendum, et eius sententia expectanda, secundum legem ex corpore novellarum Theudosii et Valentiniani ad Maximum patricium datam.

2.3

Si vero ad ecclesiam servus homicidii reus forte confugerit, quia lex Theudosiani libro nono ad Antiochum data ab ecclesia nullum inermem permittit abduci, indulta vita, pro eo, quem occidit, ipse deserviat.

2.4

Qui vero armatus se intra ecclesiam tueri temptaverit, secundum legem ipsam cum conscientia episcopi abstrahatur.

2.5

De ingenuo vero homicida intra ecclesiam posito de interempti precio principis est expectanda sententia; et quia de preciis occisorum nihil evidenter lex Romana constituit, dominus noster statuit observandum: ut si ingenuus ab ingenuo fuerit interemptus, et homicida ad ecclesiam confugerit, is ipse, qui homicidium admisit, cum medietate bonorum suorum occisi heredibus serviturus addicatur; reliqua medietas facultatis eius homicidiae heredibus derelinquatur.

2.6

Si vero servus cuiuscumque occisus fuerit ab ingenuo, et ipse homicida ad ecclesiam convolaverit, secundum servi qualitatem infra scripta domino eius precia cogatur exsolvere, hoc est: pro actore C solidi, pro ministeriale LX solidi, pro aratore aut porcario XXX, pro aurifice electo C, pro fabro ferrario L, pro carpentario XL solidi inferantur. Hoc ex praecepto domini regis convenit observari.


3.0. Titulus III de libertatibus.


3.1

Libertates servorum propriorum, qui cives Romani efficiuntur, eas esse servandas, quae aut testamento legitimo aut tabulis in ecclesia recitatis secundum mandatum manumissoris subscriptis a sacerdotibus, id est aut episcopo cum presbyteris, aut presbytero cum diaconibus subscribentibus, firmitatis robor accipiat, secundum legem Theudosiani a Constantino principe latam, quae est sub titulo: de manumissionibus in ecclesia, ad Osium episcopum datam.

3.2

De libertis principis. Liberti Romani natione, a principe manumissi, hac ratione de bonis suis testentur, ut fisco debita medietas reservetur; in cuius hereditate nepotes ex filia succedere non iubentur, secundum Gregoriani leges a Gordiano principe ad Trophimum libertum et Calpurnium militem latas.


4.0. Titulus IV de sollicitationibus et furtis.


4.1

Si quis in plagii scelere fuerit deprehensus atque convictus, ut aut ingenuum aut servum sollicitare praesumat aut vendere, capite puniatur, secundum legem Theudosiani libro IX, datam sub titulo: ad legem Fabiam, ad domicium Celsum vicarium Africae.

4.2

Quod si ad ecclesiam reus ipse confugerit, quid domino aut parentibus pro facti ipsius crimine satisfieri debeat, principis est expectanda sententia.

4.3

De furtis etiam obiectis et probatis haec forma servabitur, ut ingenuus furto ablata quadrupla solutione dissolvat, servus vero pro furti crimine aut a domino ad vindictam tradatur, aut res perditae ei, qui damnum pertulit, cum vindicta a servi domino reformentur, secundum sententiam pauli sub titulo: de furtis, emissam.

4.4

Quod si caballum aut duos boves vel duas equas furto ingenuus aut servus abstulerit, morte damnetur.


5.0. Titulus V de iniuriis aut caedibus admissis.


5.1

Si quid forte ita temerarie admittitur, ut vulnus aut fractura ossuum infligatur, aut in conviciis atrocibus forte proruperit, solutio vel vindicta facti ipsius pro qualitate personae in iudicis arbitrio estimatione consistit. Secundum regulam Gai sub titulo: de iniuriarum actione, iniuria enim gravis est, quae in publico vel in foro ab humiliore persona honestiori infertur.

5.2

Si vero servus in his criminibus reus agnoscitur, caesus sub poena vinculorum temporalium domino restituatur, secundum Sententiam Pauli libro V, sub titulo: de iniuriis.


6.0. Titulus VI de fugitivis inquirendis vel discutiendis.


6.1

Ubicumque persona huiusmodi inventa fuerit, seu ingenuum dicat se esse seu servum, locorum iudicibus aut a domino si ad eius notitiam pervenerit, aut ab actore, qui possessioni ipsius praeest, discutiendus intra annum debeat praesentari, ita ut iudices personam ipsam propter ingenuitatis nomen sine dubietate discutiant.

6.2

Quod si dominus servum aut colonum alienum, regionis dumtaxat nostrae, sciens in domo vel in agro suo consistentem iudicibus non praesentat, aut admonitus a fugitivi domino eum adsignare dissimulat, multam retemptatoris incurrat, sicut ultima Theudosiani lege: de fugitivis et colonis, inquilinis et servis, legitur constitutum, ad Florencium comitem sacrarum largitionum data.

6.3

Quod si mulierem eius, cuius ager est, aut habit aut sibi forte, domino vel actore nesciente, coniunxerit, vicariam eiusdem meriti fugitivi dominus dare debebit.

6.4

Quod si actor nesciente domino fugitivum suscipere aut tenere praesumpserit, aut iudici praesentare distulerit, factum eius fustuario supplicio a iudicibus vindicetur, et fugitivi dominus servum suum cum peculio, quod habet, et exacta operarum solutione recipiat,

6.5

Si vero in fisci prediis inventi fuerint, advocatus fisci vel procuratores conditione simili teneantur, si ea, quae supra scripta sunt, implere neglexerint.


7.0. Titulus VII de obiectione criminum vel inscriptionibus ingenuorum sive servorum.


7.1

Si quis ingenuus ingenuo crimen intendens, quod obiecit, se scripserit probaturum, si probatio defuerit, inscribendi se cum eo, quem accusat, corporali supplicio licentia non negetur, ita ut aut caput aut facultatem suam obliget, sicut lex Theudosiani libro nono sub titulo primo designat, quae ad Marinianum vicarium Spanie data est.

7.2

Si vero ingenuus servum cuiuscumque putaverit inscribendum, aut caput suum aut facultatem integram noverit obligari, quam non probato crimine domino servus adquirat.

7.3

Si vero servus alium servum alterius domini crediderit inculpandum, citra inscriptione dominorum iudicis examinatio, si ita necessitas exegerit, etiam adhibitis suppliciis ordinem veritatis inquirat.

7.4

Quicumque vero calumniam criminis probatus fuerit obiecisse, si obiecta non convicerit, poena simili subiacebit, secundum legem Theudosiani libro nono, quo supra, ad consules, praetores, tribunos plebis et senatum latam.

7.5

Accusandi vero permissum quae persona non habeat, legibus designatur, hoc est: ne servus dominum vel patronum libertus seu familiaris praeter solum crimen maiestatis accuset.

7.6

Crimina vero maiestatis haec sunt, quae legibus designantur, id est: salus principis, traditio regionis aut adeptio tyrannidis.


8.0. Titulus VIII de violentiis.


8.1

Si quis violentiam ita convincitur admisisse, ut collectis turbis per vim inruens deiciat possidentem, nec eum civili, ut legum est, actione pulsaverit, capitali sententia feriatur; si tamen rem, de qua possidentem depulit, sui iuris debere esse non convicerit, tum demum est, ut poena supra scripta damnetur.

8.2

Quod si suam quidem proprietatem esse convicerit, medietas eius rei in eius proprietate permaneat, alia medietas propter admissam violentiam fisci viribus societur, secundum legem Theudosiani libro nono sub titulo: de vi publica et privata, ad Bassum praefectum Urbis datam.

8.3

Si vero servi inscio domino violentiam huiusmodi, quae supra scripta est, intulerint, morti subdantur. Quod si per discussionem iudicis conscio domino violentia probatur admissa, domini pronunciantur infames, servi metallis deputantur.

8.4

De his vero, quibus sine tumulto solum occupate aut pervase rei actio intenditur, et convictus fuerit rem indebite tenuisse, post conventionem duplus fructus cum rei ipsius restitutione dissolvat. Si vero simpliciter rem possedit, usque ad conventionis tempus simplus fructus dissolvat, post conventionem duplus, ut dictum est, inferat repetenti.

8.5

Quod si res mobiles vel sese moventes per vim quisque rapuerit, intra annum quadrupli solutione multabitur, post annum vero simpli satisfactione solvatur.


9.0. Titulus IX de raptibus virginum et viduarum.


9.1

Raptorum probata crimina taliter punienda, ut, si quis puellam, cum parentibus nihil ante depectus, rapuerit aut volentem abduxerit, una cum facinoris ipsius intercurrentibus vel admissoribus puniantur.

9.2

Nec parentibus liceat de hoc crimine cum raptore sub qualibet pactione conponere. Quod si facere praesumpserint, interfecto raptore conpositores ipsius criminis in exilio deputentur quoniam tali se conditione iungentibus parentum successio denegatur.

9.3

Cuius admissi persecutio intra quinquennium exercenda; post quinquennium vero actio persequendi criminis denegatur, secundum legem Theudosiani libro nono ad populum datam.

9.4

Quod si devotam deo puellam raptor abduxerit, et de coniunctione viri illa consenserit, filii ex tali conditione nati, punitis his secundum legem Theudosiani ad Secundum praefectum praetorio datam, qui se taliter coniunxerint, in hereditatem non veniant; quibus etiam si principali beneficio praestatur vita, filios legitimos in potestate habere non possunt, nec eorum hereditatem quoquo modo vindicare; sed facultas ipsa proximis parentibus adquirenda.


10.0. Titulus X de successionibus diversis.


10.1

Secundum gai regulam patri matrive intestatis filii filiaeve aequo iure succedant. Quod si filius habens filios forte decesserit, in loco patris nepotis neptisque ex filio nati eandem, quam pater eorum accepturus erat, capiant portionem.

10.2

Si vero filia superstitibus parentibus obierit, tertiam de portione matris filii eius perdant et in bisse materne portionis succedant. Trians vero ille avunculis sive materteris, id est: matris fratribus vel sororibus adquiratur, secundum legem Theudosiani libro V, sub titulo: de legitimis hereditatibus, ad Constantinum praefectum praetorio Galliarum promulgatam.

10.3

Quod si defunctus ipse filios non habeat vel nepotes ex filio et nepotes tantum ex filia relinquat, in dodrante, id est: in tribus hereditatis portionibus avo avieque succedant; quarta vero, id est falcidia, ad agnatos defuncti eiusque filio, nepoti ac pronepoti per virilem sexum descendentibus deferatur.

10.4

Si vero nepotibus conpetens portio ab avis, id est quarta portionis paterne aut materne, non dimittitur, de inofficioso eandem, quae filiis conpetit, contra heredes institutos moveant actionem, quod in supra scripta lege tenetur insertum.

10.5

De successione vero matrum vel patruorum, qualiter filio defuncto succedant, evidenter exprimitur, ut de hereditate defuncti filii mater tertiam, bisse patruus vel, si plures fuerint, patrui consequantur; quam et in portionem filius patrui et nepos per virilem sexum agnationis iure veniens debet succedere, secundum legem Theudosiani, titulo supra scripto ad Bassum praefectum Urbis datam.

10.6

Quod si defunctus nec matrem habuerit nec filios nec nepotes, avus ei paternus aviaque paterna succedant.

10.7

Quae persone si defuerint, pronepos proneptisque ad hereditatem eius veniant; quibus etiam non extantibus, proavo et proavie locus successionis aperitur.

10.8

De successionibus vero a latere venientibus fratri vel sorori intestatis frater ac soror consanguinei vel germani aequo iure succedant. Si ei, qui defunctus erat, sit frater aut soror et alterius fratris vel sororis filii, frater vel soror heres erit, qui secundo gradu constitutus est, non alterius fratris vel sororis filii, quia tertio gradu constituti sunt. Quod si fratres non sint, et sint fratrum filii, in capita inter eos hereditas dividatur, ita ut quanti fuerint fratrum filii, singulas et aequales portiones tollant.

10.9

Sciendum tamen est, agnatos etiam longiori gradu positos cognatis proximioribus anteferri. Agnati enim sunt per virilem sexum venientes, cognati, qui per feminas veniunt; quia si in propinquitate intervenerit femina, soluta agnatione fit cognatio. Quod si agnati defuerint, cognatus gradu proximus ad successionem ceteris cognatis anteponetur.


11.0. Titulus XI de commotione litium.


11.1

Is, qui petitor est, litem et genus actionis sue edere debet: quod nisi intra triduum fecerit, causam perdit. Edere autem hoc est: ut manu sua, quid repetat quidve obiciat, scriptum ei, quem pulsat, ante iudicem det.

11.2

Sciendum est, in omnibus negotiis aut per se causas suas unumquemque dicere debere, aut certe mandatum gestis allegatum in personam quam voluerit legitimum esse faciendum, quia nec femine nec infamia notato nec minori actio ulla mandatur.

11.3

Quod si mandare voluerit, is, qui actionem suscepit, fideiussorem idoneum det, qui quod fuerit iudicatum se promittat implere. Aliter quicumque alienae cause se miscuerit, pro calumniatore damnetur, hoc est: ut infamis de iudicio expellatur in exilio deportandus.

11.4

Criminalis vero actionis nullatenus posse mandari, nisi ab episcopis aut presbyteris, ad quos tamen mandati exitus revertetur.

11.5

Messinis vero feriis et vindimialibus, paschalibus etiam xv diebus et natalis domini septem, dominicis etiam diebus ceterisque epiphaniae et quinquagissime nulla prorsus sunt litigia commovenda. Quod si factum fuerit, erit severissime a iudicibus vindicandum.

11.6

Fiscalia vero negotia dici etiam feriacitis diebus licebit.


12.0. Titulus XII de inquirendis animalibus et rebus.


12.1

Si quis ingenuus querentem animalia aut res suas, domum ad inquirendum intrantem prohibuerit, pro fure teneatur, ita ut rem, quae requiritur, quadruplum solvat, ea tamen ratione, ut cum tribus ingenuis testibus, ubi suspicionem inveniendi furti habet, ingrediatur.

12.2

Quod si aut colonus aut servus taliter querentem prohibuerit, fustuario supplicio a iudicibus eius praesumptio vindicetur, et ab his res perdite simplo solvantur, secundum speciem Gai, qui hoc de prohibitis statuit.


13.0. Titulus XIII de damnis animalium, vel si quid per ea casu evenerit.


13.1

Si animal cuiuscumque damnum intulerit, aut estimationem damni dominus solvat, aut animal cedat; quod etiam de cane et bipede placuit, observari, secundum speciem Pauli Sententiarum libro primo sub titulo: si quadrupes pauperiem fecerit.

13.2

De cane etiam sub eodem titulo conprehensum, ut, si quis saevum canem habens in plateis vel in viis publicis in legamen diurnis oris non redegerit, quidquid damni fecerit, a domino solvatur.

13.3

His illud adiectum, ut si quis cavallum quod vel alium animal habens scabidum, ita ambulare permiserit, ut vicinorum gregibus permixtus proprium inferat morbum, quidquid damni per eum datum fuerat, similiter a domino sarciatur.

13.4

Incendii etiam vel naufragii casibus ac ruinae, si per eum casum res quae commodantur perietint, is, cui commodata res est, ad solutionem rei teneri non potest, nisi forte suam rem liberasse probatur, cum de eodem casu rem commodatam eripere potuisset, secundum Sententiam Pauli libro secundo, sub titulo: de commodato et deposito, pignore et fiducia.


14.0. Titulus XIV de ablatis pigneribus et fideiussoribus.


14.1

Debitor solutionem differens potest ad satisfactionem pignerum usurpatione conpelli; quod tamen sine sententia iudicis fieri non licebit, secundum Ermogeniani constitutionem sub titulo: de pigneribus, Diocleciani et Maximiani ad Viventium, Erennium et Antigonum, vel aliam ad Septimum datam.

14.2

Oblato debito vel deposito pignus a creditore sine dilatione reddendum, sub eodem titulo.

14.3

Obligatis cautione mancipiis, debito promisit se usuram prestaturum, et mancipia creditor intra statutum tempus de domo debitoris adbuxit, operas eorum in usuras specialiter inputandas, sub eodem Ermogeniani titulo, lege ad nonnusam data.

14.4

Filiis familias, servis vel colonis nihil iuris in contractibus esse permissum, hoc est: nec filium familias in damnum parentum et in eadem regione positis posse pacisci, et si quid pacto adquisierit, patris iure indubitanter adquiri, nec citra mandatum patris matrisve aliquid posse promittere.

14.5

Quod si pater apud hostes est, et filius firmam etatem habuerit, contractus eius legitimus iudicetur.

14.6

Nec servum vel colonum peculium suum posse distrahere, insuper et ementes furti actione tenendus, secundum constitutionem Hermogeniani sub titulo: de eorum contractibus, qui alieno iuri subiecti sunt, vel Theudosiani legem libro V, sub titulo: nec colonus inscio domino suo alienet peculium vel litem inferat ei civilem, ad Nebridium vicarium Asie.

14.7

Gregoriani constitutionibus libro xii sub titulo: de sponsoribus et fideiussoribus, tenetur insertum: quod, si quis a debitore suo fideiussorem de solutione acceperit, in potestatem habeat creditor aut fideiussorem tenendi aut eum, qui debitor prius exteterat. Quod tamen ante iudicem creditor profiteri debebit, quem eorum ad solutionem mallit tenere.

14.8

Si quis fideiussor pro quocumque debitore aut per iudicium addictus aut per chirographum obligatus exteterit et constituta die ea, quae fidedixit, exsolverit et postmodum eum, pro quo solvit, tertio cum noticia iudicis admonuerit, ut summam soluti debiti recipiat, et ille semper distulerit, post trinam conventionem dupli redibitione pro inficiante, hoc est negante, iure damnabitur, secundum legem Aquiliam, quae negantes debitum dupli satisfactione damnat.


15. Titulus XV de fugitivorum furtis.


15

Servus etiam et in fuga positus, si furtum fecerit damnumve dederit et reversus ad dominum fuerit, nisi pro sui qualitate dominus solvere paratus, sit, aut servum pro culpa dare praesentem, aut absentem cedere cogendus est, secundum regulam Pauli Sententiarum.


16.0. Titulus XVI de mulieribus ad secundas aut tertias nuptias transeuntibus.


16.1

Mulieres ad secundas aut tertias nuptias ante anni spatium transire non licet; quod si fecerint, infames habentur, ita ut de facultate mariti prioris, etiam si ei dimissa fuerit, nihil habeat; pari et de donatione nuptiali conditione servata.

16.2

Ad secundas vero nuptias post designatum anni spatium transeuntes donationem mariti prioris usufructuarie possedere, et a marito dimissa ei posse proficere, secundum eius tituli legem imperatoris Honorii et Theudosii, ad Iohannem praefectum praetorio datam.


17.0. Titulus XVII de clausis itineribus vel aliis servitutibus.


17.1

Viam publicam vel inter agros communiter dimissam nec possideri nec interclaudi nec exarari posse; quod si factum fuerit, auctorem facti ad eius munitionem solum conpelli. Et ad munitionem viarum pro modo patrimonii nullum penitus excusari hoc etiam et de pontium reparatione servandum.

17.2

Aquae cursum et adquiri biennio et amitti biennio constat.

17.3

Viam, iter, actum, hoc est: ubi carpenta vel carra conversari possunt, similiter biennio et adquiri et amitti posse.

17.4

Agri quoque communis nullis terminis delimitati exaequationem inter consortes nullo tempore denegandam.

17.5

Silvarum, montium et pascui ius, ut unicuique pro rata possessionis subpetit, esse commune.

17.6

De servitute luminis vel aeris similiter constitutum: ut inter privatorum fabricas decem pedes, inter publicas quindecim dimittantur, secundum legem Theudosiani libri iv, sub titulo: de edificiis privatis et publicis.


18.0. Titulus XVIII de superventoribus et effractoribus.


18.1

Si quis supervento, sive diurno sive nocturno, quemquam fuerit adgressus, et domus alienas expugnaverit, effregerit aut expilaverit, capite puniatur, cum quolibet genere armorum fuerit deprehensus; receptores etiam adgressorum vel latronum eadem poena plectantur.

18.2

Hi vero, qui per incendium voluntarie immissum quibuscumque rebus damnum intulerint, capite puniantur.

18.3

Qui vero inimicitiarum causa incendium probatus fuerit immisisse, honestiores exilio, viliores metallo deportantur.

18.4

Si quis autem tali loco focum fecerit, et exinde ignis ad areas aut tecta arboresque fructiferas forte perveniat, damnum quod evenerit ab eo, qui focum fecit, estimatione sarciatur.

18.5

Quod si fructiferas arbores nocturnis aut diurnis oris quolibet tempore ingenuus abscidisse probatur, infamis effectus damnum estimatione iudicis sarcire cogatur. Quod si vilior persona fuerit, ad tempus in exilium relegatur; in servo, restituta re a domino, digno supplicio vindicetur.


19.0. Titulus XIX de corruptis mulieribus.


19.1

Si quis mulierem ingenuam vel virginem per vim stupraverit, hoc est corruperit, occidatur.

19.2

Quod si ancillam corruperit inlata violentia, quicumque ingenuus hoc fecisse probatur, iuxta poenam legis Aquiliae alterius mancipii restitutione teneatur obnoxius.

19.3

Quod si forte servus hoc fecerit, pro ingenua occidatur, pro ancilla vero vindicante iudice fustuario supplicio subiacebit, secundum speciem Pauli Sententiarum.

19.4

Coniunctio vero iudei cum christiana legibus inhibetur, ut nec iudeus christianam, nec christianus iudeam accipiat. Quod si factum fuerit, vicem adulterii vindicetur, iuxta lege Theudosiani libri IX, sub titulo: de adulteriis.


20.0. Titulus XX de his, qui hominem inlicite aut sine causa ligaverit.


20

Si quis ingenuum natum ligaverit, vindiderit, honestiores persone damnantur exilio, viliores vero metallis deputantur; exceptis his, qui captivitatis iugo tenentur obnoxii, secundum speciem Pauli Sententiarum libro V, sub titulo: ad legem Fabiam.


21.0. Titulus XXI de divortiis.


21.1

Consensu partis utriusque repudium dare et matrimonium posse dissolvi.

21.2

Quod si pars viri repudium dare uxore contradicente voluerit, non aliter illi licebit, nisi aut adulteram esse convincat, aut veneficam, aut conciliatricem; quorum uno probato crimine, licebit ei uxori dare repudium, ad ius suum nuptiale donatione revocata.

21.3

Quod si mulier nolente marito repudium ei dare voluerit, non aliter fieri hoc licebit, quam si maritum homicidam probaverit, aut sepulchrorum violatorem, aut veneficum. Quod si unum ex his probaverit, et maritum demittat, et conlatam in se donationem iure tuebitur, et dotem, quam ei maritus fecerit, vindicabit, secundum legem Theodosiani sub titulo: de reputiis, promulgatum.


22.0. Titulus XXII de donationibus.


22.1

Donationes ab avo vel avia, proavo vel proavia maternis, ita ad eos, quibus conlate sunt, pertenere, ut patri nullatenus adquirantur; a linea vero paterna memoratorum donationes, vel si quid filiis familias praeter expressas personas quarumcumque largitate conferetur, patrum proprietati indubitanter adquiri.

22.2

Donationes etiam vel dotes, quas ex matrimonio filius vel filia in familia positi consecuntur, ad eorum proprietatem, quibus conlate sunt, remota patrum adquisitione sine dubio pertenere, secundum legem Theudosiani libro VIII, sub titulo: de maternis bonis et materni generis et de cretione sublata, et aliam sub sequenti titulo eodem libro: de bonis, quae filiis familias ex matrimonio adquiruntur.

22.3

Sciendum tamen, donationis, tam aviaticas quam nuptialis, gestorum sollenni allegatione firmandas, praeter illas nuptiales donationes, quae intra ducentorum solidorum summam taxata conlatione potuerint inveniri.

22.4

Gesta autem secundum locorum consuetudinem fieri placuit nec interest, apud quem defensorem fuerint celebrata, secundum legem Theudosiani sub titulo: de donationibus.

22.5

Sciendum etiam, usufructuarias donationes sine traditione constaret, quia usufructus exceptio pro traditione computatur. Quod si usufructuaria non fuerit, et traditio non fuerit subsecuta, donatio legibus infirmatur.

22.6

Donationes vero nuptiales has tantum sine gestis admitti, quas aetate minores, id est posite xxv annos, accipiunt, etiam si summam ducentorum solidorum probentur excedere.

22.7

De animalibus, vestibus, gemmis vel quocumque metallo vel aliis, quae pondere, numero, mensura constant, omnem donandi solennitatem in sola traditione posse constare.

22.8

Haec vero, quae puellae patrem habenti citra usufructus mentione adscripta fuerint et patre exegente adsignata non fuerint, in posterum non querantur.

22.9

In nuptialibus vero avorum donationibus nepotes vel neptes ex filia cum avunculis vel materteris, perdito triante, in bisse debere succedere; quia, dum eis inofficiosi actionem eandem lex tribuit quam filiis, constat eos liberorum locum obtinere et in aviaticis bonis superscripto ordine posse succedere, secundum legem Theudosiani libro v, sub titulo: de legitimis hereditatibus, ad Constantinum praefectum praetorio Galliarum datam.


23.0. Titulus XXIII de sacramentis.


23.1

Si a iudice statutum fuerit aut inter partes convenerit, ut de rebus dubiis sacramenta praebeantur, eum solum debere iurare, a quo aliquid repetitur, nec ad sacramenta personas alias requirendas. Quo praestito sacramento omnis causae ipsius repetitio conquiescat.

23.2

Hic tamen sacramenti ordo notato infamia denegatur, secundum constitutiones Gregoriani et Ermogeniani.


24.0. Titulus XXIV de latronibus convictis.


24

Si criminosi convicti fuerint, ipsi puniantur; nec crimen illorum filios aut uxorem, qui conscii non probantur, poterit inplicare, secundum iuris constitutionem.


25.0. Titulus XXV de adulteriis.


25

Maritus, si adulterum cum uxore invenerit ita, ut in unum sint et sese commisceant, liberum arbitrium habebit, utrumque uno icto punire, secundum legem novellam Maioriani, quae exinde ad ius vetus cuncta revocavit.


26.0. Titulus XXVI de his, qui debetas filiorum de maternis bonis non tradederint portionis.


26.1

Pater debit de maternis bonis medietatem filiis dare, cum annorum xx fuerint. Quod si de proprietate rerum maternarum expressam non dederit portionem et per testamentum res proprias a filiis alienare voluerit, ab heredibus repetendum est, quidquid in expressa portione a vicensimo anno filii de fructibus accepere potuissent, secundum legem novellarum.

26.2

Nuptiales tamen donationes, defuncta eorum matre, secundum veterem consuetedinem in usufructu liceat possedere, proprietate filiis in nullo imminuta.

26.3

Quod si factum fuerit, fructus rerum ipsarum debentur, quibus tamen et de ipsa medietate, cum annorum xx fuerint, debebit refundere. Quod si factum fuerit, vindicatio materne donationis iure debentur.


27.0. Titulus XXVII de puellis vel mulieribus desponsatis.


27.1

Si quis arras sponsalium nomine dederit, et pater vel mater acceptis arris, eo qui arras dedit refutato, alium fortasse receperunt, arras in quadruplum esse reddendas; si vero puella aut per se aut per quamcumque propinquorum aut tutorum personam arras accipiat, et nuptias voluerit recusare vel alium fortasse recepere, poenam suprascriptae solutionis de propria facultate ipsa dissolvat; actione contra illum, qui illa inconsulta arras susceperit, reservata.

27.2

Hoc etiam constitutum, ut quisque datis arris intra biennium nuptias celebrare tardaverit, sine ararum solutione liceat parentibus puellam desponsatam alii matrimonio sociare.

27.3

Similiter constitutum, ut qui datis arris puellam declinat accipere, id, quod arrarum nomine datum probatur, amittat; quod vero a patre puelle muneris gracia puer acciperat, reformetur.


28.0. Titulus XXVIII de luctuosis hereditatibus.


28.1

Defuncto filio pater succedit; quod si patrem non habuerit, avus paternus iure succedat; quod si et ille defuerit, fratres defuncti succedant; quod si et ipsi defuerint, mater succedet quod si fuerit mater defuncta, frater et soror succedant.

28.2

Mater per fratrem excluditur, et in successione frater cum sorore aequa sorte succedat.

28.3

Quod si frater defuerit, mater et filie, quante fuerint, aequales capiunt portiones, secundum speciem Pauli libro quarto: de intestatorum successione. Ad senatusconsultum Tertullianum.


29.0. Titulus XXIX de caballis, quibus os aut scindola ad cauda legata fuerit.


29

Si quis caballum ligando ei os aut scindola vel per pannum rubrum eum ita turbaverit, ut pereat, si factum suum non negaverit, simbla hoc satisfactione conponat: si negaverit et convictus fuerit, dupli secundum legem aquiliam, qua inficiantes duplo tenentur.


30.0. Titulus XXX de apparitoribus.


30.1

Ne quis omnino exequi praeceptionem praesumat, nisi per principes apparitorum officii probatoria ordinatus.

30.2

Et ab his, quos conveniunt, si ad praeceptionem domni regis de causis singulis, seu divisis, seu in unum consortes, qui pulsati fuerint, teneantur, non amplius ab executoribus, quam solidus in sportola requiratur.

30.3

Hii vero, qui conveniuntur, quos consortes habent, et in principio litis nominare debebunt, ut et ipsi conventi audientie tempore deesse non possint.

30.4

Agrorum vero consortes, si divisas in uno agro portiones habent, quod quicumque in agro ipso possidet, asses singulorum ei recensendus est, quia per uncias divisa possessio in singulorum portionibus assim facit.

30.5

Ipsi etiam apparitores agnoscant, quod eis a suscepto officio discedere non licebit, nisi vacationis beneficium a principe officii consequantur.


31.0. Titulus XXXI de praescriptione temporum.


31.1

De praescriptione temporum constat legibus constitutum: ut tricennalem constitutionem in hereditariis causis, in repetitione legatorum, in pecuniariis, id est cerografis, hoc est viventum cautionibus, de repertis fugitivis, adversus fiscum vel pro fisco, vel infirmando per iuminutionem vel nota testium testamenti, custodiant iudicantes.

31.2

Relique vero cause in expressis metarum suarum terminis finiantur; id est de inofficiosis testamentis, de immodicis donationibus, hoc est, ubi falcidiae filiis non reservantur, intra quinquennium debere et proponi et peragi de non numerata pecunia.

31.3

De servitutibus vero superiore titulo conprehensum, quid qualiter iudices debeant observare.

31.4

Si quis duas centesimas pro cautione sibi stipulari fecerit aut fieri pertulerit, etiam eius pecunie, quam praestetit, amissione multabitur secundum legem Theudosiani: de usuris.

31.5

Intra annum criminalem questionem et proponi et debere finiri, secundum legem novellam vel diversorum auctorum constitutiones, quae sunt per titulos superius indicatae.


32.0. Titulus XXXII de falsariis et falsis testibus.


32.1

Falsarios pro magnitudine criminis arbitrio iudicis aut multari aut deportari in exilio constitutum est.

32.2

Hoc etiam de illis, qui obiectam falsitatem probare non potuerint, observandum, secundum legem Theudosiani, quae de falsariis ad legem –°orneliam data est.


33.0. Titulus XXXIII de interpellationibus et appellationibus.


33.1

Actorem cuiuscumque negotii, id est petitorem, iudicem suum interpellare debere, nec eum, qui pulsandus est, longius trahere et pulsatus in eius audientia respondeat, ad cuius sententiam convenitur; sic tamen, si in eius territuriis possessor esse cognoscitur. Quod si in eius territurio nihil possedit, tum demum a pulsati iudice audiantur.

33.2

Quod si audientie tempore quaelibet pars appellans ad principem provocare deliberat, iudicare iudices non praesumant.

33.3

Appellationis sane tempora haec sunt, ut pendente sententia quisque appellare voluerit, intra dies quinque per libellos, id est data petitione, appellat, contestans, se ad audientiam principis provocare.

33.4

Ceterum praesentibus partibus secundum leges data et relecta sententia postea non poterit revocare.

33.5

Iudici quoque neque suam neque alienam sententiam liceat refragare, quia haec discussio soli principi reservatur; quia legum est, litigia sententiis vel transactionibus terminata non posse iterum revocare.


34.0. Titulus XXXIV de rebus agnitis.


34.1

Qui res proprias agnuscit, nec est qui eidem manus tollat aut aliquid causationis opponat, res suas praesumendi habeat liberam potestatem.

34.2

Quas si postmodum male aut agnovisse aut praesumpsisse convincitur, res male praesumptas dupli satisfactione restituat.


35.0. Titulus XXXV de vinditionibus.


35.1

De vindendis et emendis contractibus hoc ordo servandus est, ut quisque rem iuris sui vindiderit, repetendi eam postea non habeat potestatem.

35.2

Vinditionem vero ex hoc maxime ius firmitatis accipere, si traditione celebrata possessio fuerit subsecuta; si vero post possessionem dierum aut mensium praecaria fuerit subsecuta, ut ille iterum rem videatur possidere, qui vindedit, documenti professio firmitatem praecariae possessionis obteneat.

35.3

Quod si quis male vindedisse fuerit adprobatus, empturi in duplum et meliorate rei teneatur obnoxius; fructus enim male fidei possessor post conventionem duplus, ante simblus ex lege praestabit, secundum legem Theudosiani vel Sententias Pauli.

35.4

Res vero, quae repetuntur, aut de quibus iam actio processit, aut de quibus litegatur, nec vindi nec donari possunt, nisi forte ut dominus aut procurator litis quicumque per mandatum fuerit institutus, secundum legem Theudosiani: de cognitoribus et procuratoribus.

35.5

Sciendum etiam, quod facta qualiterlibet commutatio vicem obtenit emptionis.

35.6

Arra pro quibuscumque rebus a vindetore accepta ab eo qui emit, vinditionem perfectam esse; precium tamen postmodum emptor vinditori impleturus, si aut inter ipsos convenerit aut virorum bonorum estimatione consteterit, secundum speciem pauli.


36.0. Titulus XXXVI de tutelis minorum.


36.1

Tutores legitimi agnati sunt, id est per virilem sexum a paterna linea venientes, qui ad tutillam post quintum decimum aetatis annum vocantur; hoc est: fratres primum, patrui, fratres patruelis, patrui magni, hoc est avi paterni fratres, vel filii eorum, per virilem sexum, ut dictum est, venientes; quibus omnino mater, si tutelam suscipere voluerit, licito et iure praeponitur.

36.2

Sciendum tamen, quod agnati, sicut ad successionem, sic ad tutillam vocantur.

36.3

Pupilli vero post impletum quartum decimum annum curatores sibi ipsi petere debebunt, puelle vero impleto duodecimo anno curatores sibi ipse petant, quia tutor usque ad illud tempus rationem administrare tutillae debet: qua ratione completa, pupillus sub curatore positus facultatem suam gubernare debebit.

36.4

Si vero mater tutorem filio intra annum non petata, et ad secundas nuptias transeat aut forte non transeat, successionem filii, qui intra pubertatem moritur, pro culpa non petiti tutoris amittit; quae agnatis, vel si hi defuerint, cognatis, qui ad successionem iure veniunt, adquiratur. Secundi vero mariti bona praeteritae tutille ratiociniis teneantur obnoxia, secundum legem novellam: de tutoribus pupillis nominandis.

36.5

Tutillae vero actionem ab exordio debeti curatoris usque ad xxx pupilli aetatis annum, id est per annos xvi, de his annis, quibus tutillam gessit, ad tutorem esse reddendam.

36.6

Tutores etiam, si legitimi inveniuntur, taliter excusantur: hoc est, si quattuor masculos filios habeat, si morbo perpeti et insanabili teneatur ac si furiosus aut mente insanus agnuscitur aetatis etiam sexaginariae ab his oneribus excusantur. Tres quoque tutillae sic liberant, ut ad quartam, etiam si evenerit, non vocetur.

36.7

Praeterea lapsis et circumscriptis pupillis integri restitutio subvenit, ut de nominatis rebus petita integri restitutione, quae male aut circumscripturie in praeiudicium suum acta sunt, vacuentur.

36.8

Quae restitutio ita futura est, ut impleto vicinsimo quinto anno, cum vicinsimo sexto aetatis anno ingreditur, evocatis ante defensorem testibus, qui aetatem eius noverint annos suos professione aut relationibus testium probet, ibique profiteatur, adversum quas causas vel quas personas integri restitutionis petat auxilium. Quod si quemquam praetermiserit, ut eum in restitutionis prosecutione non nominet, ei contra illum, quem non nominaverit, actio non patebit.

36.9

Quae restitutio usque ad finem anni vicensimi octavi concessa est; post quos annos minoribus ad agendum quinquennii beneficium principale constat adiectum, secundum legem novellam.


37.0. Titulus XXXVII de nuptiis legitimis sive naturalibus filiis.


37.1

Nuptiae legitimae contrahuntur, si conventu parentum aut ingenuorum virorum intercurrente nuptiali donatione legitime celebrentur.

37.2

Quod si pares fuerint honestate persone, consensus perficit nuptias; sic tamen, ut nuptialis donatio solenniter celebretur aliter filii exinde nati legitimorum locum obtinere non poterint, et fit in hac hereditate successioni locus his, qui ab intestato per agnationem, ac si agnatio defuerit, per cognationem forte succedunt.

37.3

Naturales sane, si ex ancilla nati fuerint et non manumittuntur a domino, inter hereditaria mancipia conputantur.

37.4

Quod si aut de ingenua fuerint naturales aut de liberta aut certe libertina, ultra sescunciam matri cum naturalibus filiis dari amplius non licebit, hac ratione, ut donatio nuptialibus in hereditatis subputatione non veniat; sed de eo quod supra donationem nuptialem fuerit, inde sescuncia deputata naturalibus iure debetur. Quod si aliquid ultra aut per donationem aut per testamentum aut per suppositam quamcumque personam illis fuerit derelictum, ab herede legitimo legibus revocetur, secundum legem Theudosiani, quae de naturalibus filiis et matribus eorum lata est.

37.5

Inter ingenuum vero et ancillam, sive servum et ingenuam, sicut consensus contubernia facere possunt, ita nuptiae non vocantur, et qui ex his nati fuerint, deteriorem lineam secuti dominis adquiruntur.

37.6

Sciendum etiam secundum legem novellam: quisquis ingenuus colone aut ancille, quaeque ingenua servo aut colono se iunxerit, salva ingenuitate discedendi licentiam non habere, secundum legem novellam sub titulo: de advenis.


38.0. Titulus XXXVIII de pactis et cessionibus haec forma servanda est.


38.1

Si quis maior aetate paciscitur, conditionibus pacti maneat obligatus; si tamen aut potestatis suae est, hoc est filius familias non est, aut nullo metu aut imperio ad pacta venire conpellitur, sed libera voluntate pactum inisse cognuscitur. Quod si placitorum ordinem adtempet excedere aut nollit implere, ad solutionem poenae, manente pactum, cum emolumenti amissione tenendus est et infamie maculam sustenebit, secundum legem Theudosiani libro secundo sub titulo: de pactis et transactionibus.

38.2

Sciendum tamen, quod si quis se vi et metu coactum ad pacta venisse causetur, intra annum probaturus huiusmodi et moveat et peragat actionem; quo tempore praeterito nullam sibi neque de vi neque de metu suppetere noverit actionem, secundum constitutionem Gregoriani.

38.3

De successione viventum, nec de sua nec de aliena, quemquam pacisci posse, nec huiusmodi scripturam nomen pacti legibus vindicare, secundum legem Gregoriani et Hermogeniani.

38.4

Cessionis vero ita firmitatem subsistere, si cuius rei per evidentem professionem voluntaria et evidens cessio teneatur, hoc est: ut cessionis nomine scriptura cuiuslibet rei cedentis voluntaria professione et subscriptione firmetur. Quod si de vi et metu is quis cessit queri voluerit, intra annum similiter institutam peragat actionem, secundum Theudosiani leges libro iv, sub titulo: qui lege iulia bonis cedere possunt.


39.0. Titulus XXXIX de terminis transgressis et evulsis.


39.1

Quicumque terminos aut limites aut arbores terminales, quae decusas accipiunt, scelerata praesumptione evellere aut abscidere et signa inpressa eradere forte temptaverit, convinctus in eodum loco, ubi termini fuerunt, vite terminum sub incendio sortiatur.

39.2

Si novos quicumque terminos occulte posuerit, poena falsarii teneatur, secundum sententiam pauli.

39.3

Si vero terminis, limitibus arboribusque transgressis vicini agri iura pervadendo timerasse convincitur, si intra xxx annos quicumque pulsantes existunt, et convincerint sibi fuisse pervasum, a convictis duplum terre spatium, quod pervaserant, cum fructus solutione restituatur; hoc secundum legem novellam.


40.0. Titulus XL sine censu vel reliquis conparare nihil posse.


40

Omnes agnuscant, agros se conparare non posse, si eorum censum non statim, cum possessionem ingressi fuerint, susceperint dissolvendum. Quod si probatur, a vinditionis tempore soluti tributi reliquas emptor exsolvat, et tributum praesenti deligatione suscipiat. Quod si factum non fuerit, et vinditor et emptor poenam legis, quae de hoc titulo Theudosiani, continetur, suscipiat.


41.0. Titulus XLI de iure postliminii.


41

Si quis servus post captivitatem redierit, ad ius domini revertatur; et si ingenuus redierit, iura libertatis integra se noverit recepisse, nec ea tempora ei ad quamcumque causam obesse, quibus in regione alia captivitate detentus est.


42.0. Titulus XLII ne in sua causa quis iudicet.


42

Theudosiani lege evidenter exprimitur, in sua causa neminem neque testimonium dicere posse, neque sententiam promulgare.


43.0. Titulus XLIII ut nemo potentiorum nomina in lite praetendat, aut titulos praediis suis adfigat.


43

Legali sanctione constat expressum: neminem ad indulendum pulsantem et ad deferendum iusticiam potentum quorumcumque personas in lite posse praetendere, nec titulos praediis suis adfigere, ut pulsantem aut terreat aut ab actione conpetenti excludat.


44.0. Titulus XLIV de liberali causa vel de operis libertorum.


44.1

Si quis intra triginta annos sub ingenuitatis speciem vacantem in servitutem revocare voluerit, non aliter quam apud iudices statum eius pulset; ubi si victus fuerit, alia tot mancipia dabit, quanta in servitutem repetebat.

44.2

Illi vero pulsato tertio deberi iudicia, et si voluntarius adsertor aut defensor ingenuitatis inveniri non potuerit, a iudice fide integra et moribus idoneus deputetur.

44.3

His vero, qui de servitute in libertatem aut ingenuitatem reclamare temptaverint, ista beneficia denegantur; sed vincti in foro statuuntur, ut, qui eos defendere voluerit, habeat liberam potestatem. Quod si nec sic defensorem invenire potuerint, in servitutem a domino retrahantur; hoc secundum legem Theudosiani, quae de liberali causa lata est.

44.4

Egentem patronum libertus pascere conpellatur; hoc secundum legem gregoriani: de operis libertorum.

44.5

Latini aliter intellegi non possunt nec aliter faciendi sunt, quam si inter amicos pronunciante domino ad convivium evocantur, ita ut illis amicis, qui ibidem conveniunt, sic dominus testetur, eum causa conlate Latinitatis ad suum convivium adhiberi. Quod si, ut habet paupertas, cum quocumque servus manducaverit, non causa latinitatis, sed paupertatis propter solatium, praeiudicium domino eiusque heredibus ex convivio adferri non possit.


45.0. Titulus XLV de testamentis.


45.1

Testamenta, si per olographam manum fiant, probata manus veritate, sine testibus integram capiunt firmitatem.

45.2

Si vero testis adhibentur, ante quos testator vel suscribat vel suum testamentum offerat subscribendum, cives Romani testis adhibendi sunt, numero conpetenti, vel v vel vii, qui ad testamentum iure adhiberi possunt quorumque testimonium recipetur, cum quibus est nobis testamenti factio, secundum legem Theudosii et Valentiniani ad Florentium praefectum preturii datam.

45.3

Militibus vero aliter si vellint testamentum facere permissum est; quibus licet et sine conpetenti testium numero testari et filios praeterire; nec per inofficiosi querillam eorum constat testamentum posse disrumpi.

45.4

Testamentis vero civium Romanorum, si filius praeteritus fuerit vel nepus ex filio, rumpunt testamentum; si vero filia aut nepotes ex filia, non rupto testamento, extraneis in demediam partem suisque heredibus in equalem adcrescunt.

45.5

Testamenta vero, quibus filiis aut nepotibus falcidia non demittitur, nullo iure subsistunt.

45.6

Frater vero de inofficioso fratris testamento agere non potest.

45.7

Hoc est filius vel filia, sine filiis morientes, matrem sine falcidia praeterire non possunt, ut valeat testamentum.


46.0. Titulus XLVI de conditione vero vel cognitione corporum publicorum.


46

Id observandum secundum constitutionem novellam Leonis et Severi: ut si ex Marcianitano lito, Anderoneco vel quocumque alio corpore publico, et colono aut servo possessoris, colona etiam et ancilla filii nati inveniuntur aut fuerint procreati, ei adquirantur, cuius colonum aut colonam, servum aut ancillam esse consisterit. Nec in ulla servile aut colonaria conditione corpus publicum genus faciat, quod corporatus a fisco postea requiratur; sed omnis cognatio possessoris commodis adquirantur, quod ea lege evidenter exprimitur, quae ad Basilium praefectum preturii data est.


47.0. Titulus XLVII de consortibus.


47

De consortibus etiam hoc scripta lege pro ratione subiunctum est: ut petitor quem voluerit de consortibus pulset, et quem vult pro sua voluntate praetereat; ea tamen condictione, ut, qui pulsati non fuerint, nullum de his, quae iudicata fuerint, praeiudicium paciantur, sed, cum voluerint, suas instituant actiones, secundum legem: de consortibus. Explicit lex Romana Burgundionum.