LEX MUNICIPII TARENTINI

 

9.1

Ne esse liceat neve* quis, quod eius municipi pecuniae* publicae sacrae religiossae est erit fraudato neve* avortito neve* facito quo eorum quid fiat, neve* per litteras publicas fraudemve publicum peius facito dolo malo. Qui* faxit quanti ea res erit quadruplum multae esto, eamque pecuniam* municipio dare damnas esto, eiusque pecuniae* magistratus, qui* quomque in municipio erit, petitio exactioque esto.

9.2

IIII viri* aedilesque, qui* hac lege primi* erunt, qui* eorum tarentum venerit, is in diebus XX proximis*, quibus post hanc legem datam primum Tarentum venerit, facito qui* pro se praes stat praedes praediaque ad IIII viros det quod satis sit, quae pecunia* publica sacra religiosa eius municipi ad se in suo magistratu pervenerit, eam pecuniam* municipio tarentino salvam recte esse futuram eiusque rei rationem redditurum ita, uti* senatus censuerit. Isque IIII vir, quoi ita praes dabitur, accipito idque in tabulis* publicis* scriptum sit facito. Quique quomque comitia duoviris* aedilibusve rogandis* habebit, is antequam maior pars curiarum quemque eorum, qui* magistratum eis comitiis* petent, renuntiabit, ab eis qui* petent praedes quod satis sit accipito, quae pecunia* publica sacra religiosa eius municipi ad quemque eorum in eo magistratu pervenerit, eam pecuniam* municipio Tarentino salvam recte esse futuram, eiusque rei rationem redditurum ita uti* senatus censuerit, idque in tabulis* publicis* scriptum sit, facito, quodque quoique negoti publice in municipio de senatus sententia datum erit negotive publici* gesserit pecuniamque* publicam dederit exegerit, is quoi ita negotium datum erit negotive quid publice gesserit pecuniamve* publicam dederit exegerit, eius rei rationem senatui reddito refertoque in diebus X proximis* quibus senatus eius municipii censuerit sine dolo malo.

9.3

Qui* decurio municipi Tarentine* est erit quive* in municipio Tarentino in senatu sententiam dixerit*, is in oppido Tarenti* aut intra eius municipi finis* aedificium quod non minus md tegularum tectum sit habeto sine dolo malo. Qui* eorum ita aedificium suom non habebit sive* quis eorum eo aedificium emerit mancupiove acceperit quo hoic legi fraudem faxit, is in annos singulos hs nummum ICC municipio Tarentino dare damnas esto.

9.4

Ni* quis in oppido quod eius municipi erit aedificium detegito neve* demolito neve* disturbato, nisi* quod non deterius restiturus erit, nisi* de senatus sententia. Si* quis adversus ea faxit, quanti id aedificium fuerit, tantam pecuniam* municipio dare damnas esto, eiusque pecuniae* qui* volet petitio esto. Magistratus qui* exegerit dimidium in publicum referto, dimidium in ludis*, quos publice in eo magistratu faciet consumito, sive* ad monumentum suom in publico consumere volet, liceto idque ei sine fraude sua facere liceto.

9.5

Si* quas vias fossas clovacas IIII vir II vir aedilisve eius municipi causa* publice facere immittere commutare aedificare munire volet intra eos finis* qui* eius municipi erunt, quod eius sine iniuria fiat, id ei facere liceto.

9.6

Qui* pecuniam* municipio Tarentino non debebit, si* quis eorum qui* municeps erit neque eo sexennio proximo*, quo exire* volet, duovirum aedilisve fuerit ex municipio tarentino exire* volet id ei sine fraude sua facere liceto. .................... re... eas i... testamento... facto mort... oporteret..... item iei omnes..... si* civitate*... frau... a quo... eodem... fine... iuris... de ite...


 

У нас недорого шкаф медицинский по выгодным ценам.