The Ludi Saeculares (May-June, 17 B.C.)

 

Fontes Iuris Romani Antejustiniani I, #40.

I.

A. d. X k. Iun. in saeptis [Iulis ...... scribundo adfuerunt ........]|
Aemilius Lep[id]us, L.Cestius, L. Petronius Rufus [ . . . ]|
Quod C. Silanus [cos v(erba) f(ecit) ludos saecularis post complur[es annos eo qui nunc est facientibus (?) Imp. Caesare]|
August(o) et M. A[grip]pa tribunic(ia) potestate futuros, quos [quod spectare quam plurimos convenit]|
propter rel[igione]m atqu[e] etiam quod tali spectaculo [nemo iterum intererit, permittendum videri.... Lu]||
dorum eo[ru]m [diebu]s qui nondum sunt maritati, sin[e fraude sua ut adsint, q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret, d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt), et quoniam ludi iei]|
religio(nis) causa sun[t in]stituti neque ultra quam semel ulli mor[talium eos spectare licet, . . . ludos]|
quos [m]ag(istri) Xvvir(um) s(acris) f(aciundis) [ed]ent, s(ine) f(raude) s(ua) spectare liceat ieis qui lege de marita[ndis tenentur].

II.

Eodem die ibidem sc(ribundo) [id]em adfuer(unt) et senatusconsultum factum es[t].|
Quod C. Silanus cos v(erba) f(ecit) pe[rti]nere ad conservandam memoriam tantae b[enevolentiae deorum commentarium ludorum]|
saecularium in colum[n]am ahenam et marmoream inscribi s[tatuique ad futuram rei memoriam utramque]|
eo loco, ubi ludi futu[ri s]int, q(uid0 d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret), d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt): uti cos a(lter) a(mbo)ve ad f[uturam rei memoriam columnam]|
aheneam et alteram [m]armoream, in quibus commentari[um ludorum eorum inscriptum sit, eo loco statuant et id opus eidem]|
locent praetoribusque, q(ui) [a(erario] p(raesunt), imperent, uti redemptoribus ea[m summam qua locaverint solvant].

III.

[Quod ] . . . cos v(erba) f(ecerunt) de lucari ludorum sa[ecularium, qui senatus]|
[decrevit ... uti] fierent, q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret), d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuere): uti quoniam ant[e . . . annos]|
[cum item decreti essent ludi] saeculares, Xvvir(is sacr(is) faciund(is) in summa constitu[enda senatus]|
[secutus est sacerdotibus pro ludis], quos pro salute Caesaris fecerunt, lucaris nomine cons[titutam,]|
[cos iis qui aerario praesun]t imperent, uti eam pecuniam dandam adtribuendam [ludorum]|
[redemptoribus curent, qua eo] anno C. Silano C. Furnio cos a.d. XIII k. Mart. senat[us decrevit,]|
[uti ludi tum edendi propter sac]rificium saeculare locarentur in ea verba, q[uae i(nfra) s(cripta) sunt: ]
[- -]

IV.

[A.d. XIII k. Mart in curia I]ulia. Scribundo adfuerunt M. Iunius M.f. Si[lanus],| . . . ]rinus, C. Asinius Cn. f. [Pollio . . .]|
[ . . . ]


Corpus Inscriptionum Latinarum VI. 32323 (ILS 5050):

. . .
(90) Nocte insequente in campo ad Tib[erim deis Moeris imp Caesar Augustus immolavit agnas feminas IX]|
prodigivas Achivo ritu sodemq[ve ritu capras feminas IX, precatusque est hoc modo:]|
Moerae! uti vobis in illeis libri[s scriptum est, quarum rerum ergo quodque melius siet p. R. Quiritibus, vobis VIIII]|
agnis feminis et IX capris femi[nis sacrum fiat: vos quaeso precorque uti imperium maiestatemque p. R.]|
Quiritium duelli domique au[xitis utique semper Latinum nomen tueamini, incolumitatem sempiter-]|

(95) nam victoriam valetudine[m populo Romano Quiritibus tribuatis, faveatisque p. R. Quiritium legionibusque p. R.]|
Quiritium remque p. populi R[omani Quiritium salvam servetis, uti sitis] volentes pr[opitiae populo Romano]|
Quiritibus, Xvvirum collegi[o, mihi, domo, familiae, et uti huius] sacrifici acceptrices sitis VIIII agnarum|
feminarum et VIIII capraru[m feminarum propri]arum inmolandarum; harum rerum ergo macte hac agna femina|
inmolanda estote fitote v[olente]s propitiae p. R. Quiritibus, XVvirum collegio, mihi, domo, familiae.

(100) Ludique noctu, sacrificio [co]nfecto, sunt commissi in scaena quoi theatrum adiectum non fuit nullis positis|
sedilibus, centumque et X [m]atronae, quibus denuntiatum erat XVvirorum verbis, sellisternia habuerunt|
Iunoni et Dianae duab[us] sellis positis.|

(103) K. Iun. in Capitolio bovem m[a]rem Iovi Optimo Maximo proprium immolavit Imp. Caesar Augustus, ibidem|
alterum M. Agrippa, precati autem sunt ita:|
(105) Iuppiter optime maxime! ut[i t]ibi in illeis libreis scriptum est, quarumque rerum e[rg]o quodque melius siet populo R.|
Quiritibus, tibi hoc bov[e] mare ulchro sacrum fiat: te quaeso precorque; ceter[a u]ti supra.|

(107) Ad atallam fuerunt C[ae]sar, Agrippa, Scaevola, Sentius, Lollius Asiniu[s G]allus, Rebilus.|

(108) Deinde ludi Latini in the[a]tro ligneo, quod erat constitutum in campo s[ecu]ndum Tiberim sunt commissi,|
eodemque modo sellist[e]rnia matres familiae habuerunt, neque sunt l[udi i]ntermissi iei qui noctu coepti erant|
fieri; et edictum proposi[t]um:

XVvir. s.f. dic.:
(111) Cum bono more et proind[e c]elebrato frequentibus exsemplis, quandocumq[ue i]usta laetitiae publicae caussa fuit,|
minui luctus matrona[r]um placuerit, idque tam sollenium sacroru[m l]udorumque tempore referri|
diligenterque opserva[r]i pertinere videatur et ad hononem deorum et ad [m]emoriam cultus eorum: statuimus|
offici nostri esse per edictum denuntiare feminis, uti luctum minuant.|

(115) Noctu autem ad Tiberim s[a]crificium fecit deis [I]lithyis libeis VIIII, popan[is] VIIII, pthoibus VIIII, Imp. Caesar|
Augustus; precatus est [h]oc modo:|
Ilythia! uti tibei in ille[is] libreis scriptum est, quarumque rerum e[rgo, quodque melius si]et p. R. Quiritibu[s]|
tibi VIIII popanis et VI[III] libeis et VIIII pthoibus sacrum fiat; te qua[eso precorque; ceteri uti supra.]|

(119) IV Nonas Iun. in Capitoli[o i]mmolavit Iunoni reginae bovem femin[am Imp. Caesar Augustus, ibidem alteram]|
M. Agrippa, et precatus es[t] hoc modo:|
Iuno regina! uti tibi in illis [l]ibris scriptum est, quarumque rerum [ergo quodque melius siet p. R. Quiritibus,]|
tibi bove femina pulchra s[a]crum fiat: te quaeso precorqu[e; cetera uti supra.]|

(123) Deinde CX matribus famil[ia]s nuptis, quibus denu[ntiatum erat . . ., M. Agrippa? ]|
praeit in haec verba:|
Iuno regina, ast quid est qu[o]d meli[us siet p. R. Quiritibus . . . matres familiae]|
nuptae genibus nixae te u[ti - ]|
maiestatemque p. R. Quiriti[um duelli domique auxis, utique semper Latinum nomen tueare, incolumitatem]|
sempiternam victoriam [valetudinem populo Romano Quiritibus tribuas faveasque populo Romano Quiritibus legionibusque p. R.]|
Quiritium, remque publi[cam p. R. Quiritium salvam serves, uti sies volens propitia populo Romano]| Quiritibus, Xvvir. s.f., no[bis . . . . Haec matres familias CX populi Romani]|
Quiritium nuptae geni[bus nixae quaesumus precamurque.]|

(132) Ad atallam fuerunt M. A[grippa - ]|
(133) Ludi ut pridie facti sunt [ - ]|
(134) Noctu autem ad Tiberim [suem plenam . . . . Terrae matri immolavit Imp]|
Caesar Augustus, precat[usque est hoc modo:]|

(136) Terra mater! uti tibi in ill[is libris scriptum est, quarumque rerum ergo quodque melius siet p. R. Quiritibus,]|
uti tibi sue plena propri[a . . . . . sacrum fiat: te quaeso precorque; c]etera [uti supra.]|

(138) Matronae sellisternia h[oc die eodem modo quo pridie habue]runt.|

(139) A. d. III non. Iun. in Palatio [Apollini et Dianae] sacrificium fecerunt Imp. Caesar Augustus, M. A[grippa libeis VIIII]|
popanis VIIII pthoibus VI[II, preca]tique sunt ita:|

(141) Apollo! uti tibi in illis libri[s sc]riptum, quarumque rerum ergo quodque melius siet p. R. Quir[itibus]|
uti tibi VIIII popanis et V[IIII] libis et VIIII pthoibus sacrum fiat: te quaeso precorque; cetera uti s[up]ra.|
Apollo, uti te popanis dat[is] bona prece precatus sum, eiusdem rei ergo macte heis libis libandis esto|
fito volens propitius.|
Isdem in pthoibus.|
Eisdem verbis Dianam.|
(147) Sacrificio perfecto puer. [X]XVII quibus denuntiatum erat patrimi et matrimi et puellae totidem| carmen cecinerunt; eo[de]m modo in Capitolio.|
Carmen composuit Q. Hor[at]ius Flaccus.|
(150) XVvir. adfuerunt Imp. Ca[e]sar, M. Agrippa, Q. Lepidus, Potutus Messalla, C. Stolo, C. Scaevola, C. Sosius,|
C. Norbanus, M. Cocceius, M. Lollius, C. Sentius, M. Strigo, L. Arruntius, C. Asinius, M. Marcellus, D. Laelius,|
Q. Tubero, C. Rebilus, Me[ss]ala Messalinus.|

(153) Ludis scaenicis dimissis h . . . iuxta eum locum, ubi sacrificium erat factum superioribus noctibus et|
theatrum positum et sc[ae]na, metae positate quadrigaeq. sunt missae et desultores misit Potitus Messalla.|
Edictumque propositum est in haec verba: XV vir. s.f. dic.:|
Ludos, quos honorarios dierum VII adiecimus ludis sollemnibus, committimus nonis Iun. Latinos in theatro|
ligneo quod est ad Tiberim h. II, Graecos thymelicos in Theatro Pompei h. III, Graecos asti[cos i]n theatro quod est]|
in Circo Flaminio h. I[III].|
(159) Intermisso die qui fuit p[rid. non. Iun. - ]|
nonis Iun ludi sunt com[missi - Latini in]|
theatro ligneo, Graeci thy[melici in Theatro Pompei, Graeci astici in theatro quod est in Circo Flaminio.]|

(162) A. d. III eid. Iun. edictum propo[situm est in haec verba: XV viri s.f. dicunt:]|
pr. eid. Iun. venationem dabim[us] in . . . et ludos circenses committemus . . . .]|
pr. eid. pompa praelata puer[i - ]|
M. Agrippa quadrigas [misit - -]|
Haec omnia peracta sunt XV[viris s. f. Imp Caesare Augusto, M. Agrippa, - ]|
Cn. Pompeio, C. Stolone, C. S[ - ]|
! ! ! ! ! ! ! ! ! , M. Mar[cello - ]|
[ - ]


Notes on the Ludi Saeculares


MAY 23, 17 B. C.

  • Meeting of the Senate. The consul, C. Iunius Silanus, reported that the Secular Games were to be held under the direction of Augustus and Agrippa, and that it was necessary for the Senate to authorize certain classes of persons who usually could not attend public spectacles to be allowed to be present.
  • On the same day, the Senate passed a decree authorizing the erection of a bronze column and a marble column on which a record of the Secular Games was to be inscribed. The consuls were to let the contracts.

MAY 25

  • Meeting of the XV Viri Sacris Faciundis. A decree was passed, authorizing women who were in mourning to cease, in consideration of the importance of the occasion; other rules for participants were decreed.
  • Distribution of materials for purification rites and for the offering of first fruits on May 26-30.

MAY 31

  • NIGHT:
    • Sacrifice to the Fates, by Augustus
    • presentation of plays
    • Sellisternia (sacred banquet) given by 110 Roman matrons, for Juno and Diana

JUNE 1

  • MORNING:
    • Capitol: sacrifice of a bull to Juppiter, by Augustus and Agrippa
    • presentation of Latin plays in a wooden theater in the Campus Martius
    • Sellisternia
  • NIGHT:
    • theatrical performances at night
    • sacrifice by Augustus, near the Tiber, to the Greek goddess of childbirth [Ilithyiae]

JUNE 2

  • MORNING:
    • Capitol: sacrifice of a cow to Juno, by Augustus and by Agrippa.
    • A prayer, led by Agrippa, of the 110 Matrons
  • NIGHT:
    • Sacrifice, by Augustus, near the Tiber, of a pregnant sow, to Mother Earth
    • Sellisternia

JUNE 3

  • MORNING:
    • Palatine: sacrifice to Apollo and Diana, by Augustus and Agrippa
    • Singing of the Carmen Saeculare by 27 boys and 27 girls
    • Repetition of the singing of the carmen on the Capitol
  • DAY:
    • Theatrical performances
    • Chariot races
    • Trick riders (presented by Potitus Valerius Messalla)


SUPPLEMENT:

  • By the XV VIRI:
    • additional games on June 5, 6, 7, 8, 9, 10, 11.
    • Latin plays in the Wooden Theater, near the Tiber (7 a.m.)
    • Greek stage plays in the Theater at the Circus Flaminius (9 a.m.)
  • June 12: an animal hunt and circus games