LIBER LEGUM NOVELLARUM D. MARCIANI A.


1.0. Titulus I. Neminem exhiberi de provincia ad comitatum, nisi ad relationem iudicis, a quo fuerit appellatum.
2.0. Titulus II. De indulgentiis reliquorum.
3.0. Titulus III. De praediis civitatum omnium.
4.0. Titulus IV. De matrimoniis senatorum.
5.0. Titulus V. De testamentis clericorum.



1.0. Titulus I. Neminem exhiberi de provincia ad comitatum, nisi ad relationem iudicis, a quo fuerit appellatum.


1pr.

Impp. Valentiniani et Marciani aa. edictum. Multa remediorum genera nostrae clementiae, provincialibus suis prospicere gestienti, et crebra cogitatio suppetit, et ipse rerum usus apportat. Nam quum venalem iudicum ambitum radicitus amputasset, et ad res privatas vel publicas sincerissime gubernandas homines spectandos atque consultos traxisset invitos, sciens quippe, felicem fore rem publicam, si a nolentibus et actus publicos repulsantibus regeretur, cogitanti nostrae pietati statim occurrit, quonam modo possint longi itineris intervallo et enormibus sumptibus* legitimo egentes auxilio liberari. Videtis enim agmina, videtis catervas adeuntium infinitas non solum a finitimis provinciis, verum extremo orbis romani limite confluentes, et adversum suos adversarios conquerentes. Quod profecto nullatenus accidisset, si in locis integritas vel severitas iudicum floruisset. Et ne igitur huius modi flagitia etiam ulterius porrigantur, ne quis desertis laribus suis aut certe dulcibus pignoribus per incognitas mundi partes diutius pervagetur, hoc consultissimo edicto statuendum pariter et omnibus declarandum pietas nostra decernit.

1.1

Quicumque* civilem actionem vel certe criminalem accusationem adversariis suis intendere moliuntur, viros clarissimos adeant provinciarum rectores, et expositis querimoniis insinuatisque desideriis suis paratissimum promptissimumque* posthac subsidium iuris exspectent. Illi noxiae potentiae vim legum benignam opponant: illi divitiis integram mentem obiiciant. Non illum supercilium, quod hoc tempore nullum est, terrebit: non effeminabit mentem severam quilibet census oblatus: sed unicuique, non altiore suspecta, non despecta humiliore fortuna, nostrae mandatorum non immemores pietatis, et antiquo et nostro iure succurrent, et querimonias suas probantibus aut indemnitate servata aut legitima vindicta consulent subsecuta.

1.2

Has ergo ob causas nullum adversarium suum a proximis vel longinquis partibus, non per sacros affatus, non per magnificentissimorum vel illustrium iudicum sententias, volumus exhibere, nisi forsitan aut propter potestatem adversarii, aut ipsius rei difficultatem, aut publici debiti molem deficiente rectore provinciae spectabilis iudicis, qui in locis vel proximo deget, vel amplissimae potestatis vel aliorum maiorum iudicum auxilium postuletur.

1.3

His pro commodo vestro et pro nostri imperii humanitate dispositis, unusquisque vestr–m, quum sint in locis iudices, legum custodes et earum pervigiles defensores, prout quisque possit sine peregrinatione, sine sumptibus* super dubiis rebus et adire iudicem et auxilium amicum legibus adipisci, haec, quae dicta sunt, observare debebit. Si vero vel ab adversario, tanquam excedente provinciale praesidium, fuerit contempt+us vel a iudice non auditus, hocque in amplissimae potestatis vel alio maiore, competenti tamen, examine per relationem iudicis contra adversarium emissam, seu ipsum iudicem, documentis quibusdam, neglexisse nostrae maiestatis edicta, sui periculi memor, se promiserit probaturum, tunc post indemnitatem ei legibus servatam etiam vindicta iuri congrua in convictum protinus subsequetur.

1.4

Quod si appellatio apud iudicem fuerit subsecuta, ea, quae super provocationibus legibus antiquitus statuta sunt, diligentius modis omnibus complebuntur.

1.5

His additur aliud maius, quod innocentes praecipue hactenus conterebat. Nonnulli namque suis allegationibus diffidentes, vexare suos adversarios tantummodo cupientes, non iure cum his, sed arte pugnabant, et per sermonem fucatum et phalerata verba, nonnumquam* legibus ante confusis, ad aliena eos iudicia pertrahebant ita, ut hinc saepius eveniret, ut et miles in civili et privatus in militari, sed sibi incongruo, peregrinaretur iudicio. Ergo hanc quoque partem, ne ad laesionem nobis subiectorum patiamur iuris et legum contempt+um ulterius perdurare, hoc providentissimo edicto nostra pietas censuit emendandam. Iubemus namque, omnes, pro priscis ac saluberrimis institutis, suos adversarios satisfactionem forsitan differentes in proprio foro, non in minime competenti, fictis quibusdam occasionibus, exposcere litigatorem.

1.6

Actor rei forum sequatur. Quod sine coelesti sententia non constat esse decretum, intactum inviolatumque servetur; nemo a nostra serenitate postulet (nec enim impetrabit, non rescriptum, non mandatum vel iussum, quod dicunt, sacrum), suos adversarios in minime competenti iudicio respondere, maxime quum hoc tempore, quod superius dictum est, unusquisque clarissimorum vel spectabilium iudicum, si tamen propter causas praedictas ita usus tulerit, et integras adeuntibus aures praebere, et omni postposita invidia, omni spreta gratia recto proposito potuerit iudicare.

1.7

Quam formam etiam in militari parte volumus observari, nec passim aliquem armatae militiae sociatum longinquis partibus trahi, sed in locis apud competentem iudicem pulsari, nisi tamen super maximis et necessariis causis et militarem iudicem in locis excedentibus fuerit accusatus: non ignorante eo, cuius ex interpellatione aliquis secundum datam formam in longinqua fuerit protractus examina, quod si culpa sui fuerit dilata cognitio, vel minime actioni suae adfuerit, vel delata non probaverit, pro calumnia quidem poenam luat legibus constitutam, pro pecuniaria vero causa post dispendia, post sumptus*, considerata quantitate postulatorum vel medii itineris intervallo, condemnationem pro aestimatione iudicis sustinebit. Nam dignum est, eos, qui maiorum nostrorum nostrarumque legum avaritia stimulante vel invidia incitante fines perturbare seu castra perfringere conabuntur habitantium, saltem intentato, quo magis puniuntur, dispendio refrenari.

1.8

Ergo consulite vestris commodis, nostris saluberrimis parete praeceptis. Nemo a nostra pietate, maioribus occupata, vel a magnificentissimis seu illustribus iudicibus, nisi in maximis ac necessariis, quod superius cautum est, rebus publicisve debitis exhibitionis subsidium poscat. Nam si quis aliter, quam edicta continent, petulanti animo, his despectis, maiorem iudicem vel nostram primum contra ordinem legum adierit maiestatem, sciat, se non solum litis iacturae atque plus petitionis periculo, verum etiam competenti motui for subdendum. Dat. V. id. oct. Constantinopoli, Valentiniano a. VII. et Avieno v. c. coss.

1

Interpretatio.

Si quis adversarium suum aut repetitione aut criminis obiectione pulsaverit, in provincia, in qua consistit ille, qui pulsatur, suas exserat actiones, nec aestimet adversarium suum alibi aut longius ad iudicium pertrahendum: illi vero, qui pulsatus fuerit, si iudicem suspectum habuerit, liceat appellare. Simili etiam et militantes ordine teneantur, ut et ipsi apud competentes iudices, quas competere sibi credunt, exserant actiones, quia omnibus legibus constitutum est, ut actor rei forum sequatur.


2.0. Titulus II. De indulgentiis reliquorum.


2pr.

Impp. Valentinianus et Marcianus aa. Palladio pf. p. Curae nobis est, utilitati humani generis providere: nam id die ac nocte prospicimus, ut universi, qui sub nostro imperio vivunt, et armorum praesidio ab hostili impetu muniantur, et in pace libero otio ac securitate potiantur. Ideoque mirati sumus laudabilem suggestionem celsitudinis tuae, quae praeter alias virtutes, quibus sublimitas tua plurimum pollet, etiam humanitatem tui culminis evidenter ostendit. Nam debitorum, quae in reliquis trahuntur, exactionem molestam esse testatur obnoxiis, ac merito postulavit, ut praedicti debitores sacra nostra indulgentia liberentur. Quapropter admirabilem insinuationem tuam probandam esse censemus.

2.1

Cesset igitur pro securitate provincialium exactio reliquorum, et a sextae indictionis initio usque ad finem quintae decimae nuper elapsae debita deleantur, sive ex possessionibus liberari, vel patrimonialis templorumve aut civilis fiscalisve iuris, seu in auro, seu in argento, seu in speciebus, vel in metallica quacumque* materia aliove quolibet collationis titulo in publicis calculis residere noscuntur. Et sive arcae sublimitatis tuae, sive thesauris, sive sacro debentur aerario, sive cellario, vel privatae rei nostrae, aut dominicae domui, sive operibus huius inclitae urbis, omnia collatoribus, nec non curialibus, seu cohortalibus, seu provincialibus officiis, et aliis, quicumque* reperiuntur obnoxii, remittantur.

2.2

Et ne qua liberalitatem nostram caligo fraudis possit impedire, etsi in privatum contractum vel in cautionem debitum publicum transiisse vel novatum esse dicatur, aut si quis curialis exactor vel cohortalis compulsor pro obnoxio se intulisse commemoret, nihilominus liberalitas nostra firma permaneat.

2.3

Curialibus etiam et cohortalibus nulla superexactionis adversus optiones vel actuarios vel devotissimos milites querelae permittatur occasio, ita ut et optiones et actuarii et devotissimi milites invicem taceant, et nullam adversus curiales, seu cohortales, vel collatores, seu officia provincialia, seu decuriones moveant pro debitis publicis actionem, etiamsi quas expensas se pro aliis intulisse contendant.

2.4

Praeterea quicquid ex titulo senatorii follis in provinciis debetur, hoc quoque remitti iubemus.

2.5

Si quid autem ex quintae decimae indictionis vel superiorum temporum debitis ad expensas primae indictionis seu posteriorum temporum deputatum est, et si quid ex naulis ac pretiis materiarum, et relevatis vel donatis, aut translatis atque adaeratis, vel ab arca sacratissimae Constantinopolitanae urbis debetur, id huius donationis beneficio non tenebitur. Sed et si quid in auro, vel in speciebus, vel in materiis civitatum operibus deputatum est, et hoc erogatum non esse monstratur, eius quoque ratio servetur intacta, nec possint debitores huius donationis auxilio niti, sed compellantur hi, qui noxii reperiuntur, implere suscepta opera et sumptuum* reddere rationes. Nec enim oportet hanc liberalitatem nostram eo usque protendi, ut in aliorum lucra iniuste proficiat, quod ornatui urbium delegatum est.

2.6

Sentiant universi, quantum sibi pietas nostra profuerit, et in posterum devoto animo pensitationes publicas solvant, qui se sciant praeteritis debitis liberatos, palladi, parens carissime atque amantissime.

2.7

Illustris igitur et praecelsa magnificentia tua huius saluberrimae pragmaticae legis moderationem per universos populos ac provinciarum iudices edictis propositis divulgari curabit, ut securi et beneficium nostrae pietatis et securitatis suae fructum libenter agnoscant. Scripta Palladio viro illustri pf. p. Orientis: Hermogeni viro illustri comiti sacrarum largitionum: Gennadio viro illustri comiti rerum privatarum: Maximino viro illustri comiti et praeposito sacri cubiculi, d. n. Valentiniano a. VII. et Avieno v. c. coss.

2

Interpretatio.

Lex ista hoc continet, ut per provincias relaxatae beneficio principis tributorum reliquiae non quaerantur, tamen quod exactum est, si apud exactores residere constiterit, id praecipit, ut publicis debeat utilitatibus non perire, sed quod exactum est, a retentatoribus thesauris inferatur, et a provincialibus vel a possessoribus, quod solutum non fuerit, non quaeratur.


3.0. Titulus III. De praediis civitatum omnium.


3pr.

Impp. Valentinianus et Marcianus aa. Palladio pf. p. Orientis. Avaritiae suae culpam arguit, qui pro possessionibus, quas detinet, debitas functiones inferre cunctatur. Itaque inter ceteros egregios actus, quibus rei publicae tua sublimitas prodest, etiam suggestionem de praediis iuris civilis oblatam iure laudamus, per quam postulatum est, ut, si qui memorata praedia demto civili canone consecuti sint, veterem canonem in posterum cogantur agnoscere.

3.1

Celsitudo igitur tua id nobis placuisse cognoscat, ut, si qui vel ex titulo donationis, vel ex emptione*, sive ex alio quolibet titulo possessiones iuris civilis tantummodo et cuiuslibet civitatis et praecipue huius aeternae urbis, cui maiorem debemus favorem, tam civilis, ut dictum est, iuris, quam etiam agonotheticas possessiones, ex consulatu ausonii et olybrii demto civili canone acceperunt, impositum praediis canonem iuxta fidem publicorum monumentorum civitati, ad quam praedia pertinuerunt, praebere iubeantur, ex praesenti quoque quarta indictione, cessante praeteriti temporis canonis exactione, manente penes eos successoresque eorum et detentatores illibato dominio. Nam si privatis viris debita non patimur denegari, multo magis praebenda sunt civitatibus, quae iure debentur, quum sufficiat possessoribus, quod apud eos dominium in perpetuum ex nostra liberalitate permaneat.

3.2

Si quae tamen possessiones iuris civilis canonem privatis largitionibus in praesenti praebent vel numquam* ademptum* vel postea impositum, ad hanc pragmaticam iussionem non pertinebunt, sed privato aerario canonem, quem nunc agnoscunt, inferre ex more debebunt, dominio firmiter apud eos successoresque eorum et detentatores pari modo permanente.

3.3

Illud etiam dispositionis culminis tui probamus atque firmamus, ut, si qui cuiuslibet iudicis commotione mulctati sunt, et partem seu totam mulctam adhuc debere noscuntur, hi quoque indulgentia nostrae clementiae perfruantur, et nullam sustineant exactionem, Palladi, parens carissime atque amantissime.

3.4

Celsitudo igitur tua haec, quae per hanc pragmaticam legem sanximus, rectoribus provinciarum declarare non differat, ut et civitates et possessores et ceteri, de quibus haec constituimus, utilitati suae consultum esse laetentur. Dat. XV. kal. febr. Constantinopoli, Marciano a. i. cos.

3

Interpretatio.

Si quid de fiscalibus agris vel aedificiis donatione principis vel venditione vel qualibet ratione ad privatos fortasse pervenerit, id lex ista constituit, ut soluto canone a possessoribus in perpetuum teneatur, et impletis fiscalibus debitis, illi, qui possident, heredibus suis relinquendi aut quibus voluerint donandi habeant potestatem.


4.0. Titulus IV. De matrimoniis senatorum.


4pr.

Impp. Valentinianus et Marcianus aa. ad Palladium pf. p. Leges sacratissimae, quae constringunt omnium vitas, intelligi ob omnibus debent, ut universi, praescripto earum manifestius cognito, vel prohibita declinent vel permissa sectentur. Si quid vero in iisdem legibus latum fortassis obscurius fuerit, oportet id imperatoria interpretatione patefieri, ut omnis sanctionis removeatur ambiguum, et in suam partem iuris dubia derivare litigatorum contentio alterna non possit, negotiorum quoque cognitores ac tribunalium praesides, apertam definitionem legum secuti, suspensis nutantibusque sententiis inter scita incerta non fluctuent. Plana enim et facilis ad pronuntiandum via patet iudici, quoties non est illud ambiguum, iuxta quod necesse est iudicari.

4.1

Magnificentia tua, in causis omnibus terminandis rectum semper tramitem studens tenere iustitiae, consuluit clementiam nostram super constantinianae legis ea parte, in qua aliquid existere videtur ambiguum. Nam quum sanciret, ne senatori, perfectissimo, duumviro, flamini municipali, sacerdoti provinciae habere liceret uxorem ancillam, ancillae filiam, libertam, libertae filiam, civem romanam vel latinam factam, scenicam vel scenicae filiam, tabernariam vel tabernarii filiam, vel lenonis, aut arenarii, aut eam, quae mercimoniis publice praefuit, vetitis interdictisque personis adiecit etiam humilem abiectamque personam. Ex matrimonio magnam dubitationem in iudiciis nasci, tua asseruit celsitudo, utrumne haec nomina etiam ad pauperes ingenuas feminas referri debeant, easque a matrimonio senatorum praescriptum legis excludat. Absit, ut hoc nefas ullis temporibus, ut credatur cuiquam dedecori data esse paupertas, quum saepe plurimis multum paraverint gloriae opes modicae, et continentiae fuerit testimonium census angustior. Quis arbitretur, inclitae recordationis constantinum, quum geniales senatorios thoros contaminari pollutarum mulierum faece prohiberet, fortunae munera bonis naturalibus praetulisse? Et divitiis, quas varietas casuum tam potest adimere quam tribuere, postposuisse ingenuitatem, quae auferri non potest, si semel nata sit?

4.2

Ille vero honesti amantissimus et morum sanctissimus censor eas humiles abiectasque iudicavit esse personas, et matrimoniis senatorum duxit indignas, quas aut nascendi decolor macula, aut vita probrosis quaestibus dedita sordentibus notis polluit, et vel per originis turpitudinem vel obscoenitate professionis infecit. Ideoque omnem dubitationem, quae quorundam mentibus iniecta fuerat, auferentes, manentibus et solidissima in perpetuum firmitate durantibus cunctis his, quae super matrimoniis senatorum sanxit constitutio divae memoriae constantini, humilem vel abiectam feminam minime eam iudicamus intelligi, quae, licet pauper, ab ingenuis tamen parentibus nata sit. Sed licere statuimus senatoribus et quibuscumque* amplissimis dignitatibus praeditis, ex ingenuis natas, quamvis pauperes, in matrimonium sibi adsciscere, nullamque inter ingenuas ex divitiis et opulentiore fortuna esse distantiam.

4.3

Humiles vero abiectasque personas eas tantummodo mulieres esse censemus, quas enumeratas et specialiter expressas copulari matrimoniis senatorum lex praedicta non passa est, hoc est ancillam, ancillae filiam, libertam, libertae filiam, civem romanam vel latinam factam, scenicam vel scenicae filiam, tabernariam vel tabernarii, vel lenonis, aut arenarii filiam, aut eam, quae mercimoniis publice praefuit. Quod quidem haud dubie credimus ipsum divae memoriae constantinum in ea, quam promulgavit, sanctione sensisse, ideoque huius modi inhibuisse nuptias, ne senatoribus harum feminarum, quas nunc enumeravimus, non tam connubia quam vitia iungerentur.

4.4

Cetera etiam, quae ab inclitae recordationis constantino vel ab aliis post eum divis principibus super naturalibus filiis eorumque matribus, de concubinis quoque ingenuis, et de his, quae post uxoris obitum in nuptias convenerunt quaecumque* sacris constitutionibus definita sunt, iubemus inviolabiliter custodiri: ita tamen, ut promulgatas prius leges hae, quae postmodum latae sunt, auctoritate praecedant, et quaecumque* ex ipsis est posterior tempore, sit validior sanctione, Palladi, parens carissime atque amantissime.

4.5

Illustris igitur et magnifica auctoritas tua hanc serenitatis nostrae legem perpetuo in aevum omne valituram edictis ex more propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. Dat. prid. non. april. Constantinopoli, Aetio et Studio vv. cc. coss.

4

Interpretatio.

Hac lege permissum est, ut exceptis vilibus infamibusque personis, quas lex ista commemorat, pauperes et sine ulla dignitate natalium, dummodo honestas et honestis parentibus procreatas, senatores, si voluerint, uxores eligendi et ducendi habeant potestatem. Quod et omnibus exemplo legis huius sine dubitatione permittitur.


5.0. Titulus V. De testamentis clericorum.


5pr.

Imp. Marcianus a. Palladio pf. p. Saepe materiam scribendis ferendisque legibus negotia inopinato exorta suppeditant, et aut novas constitui sanctiones, aut durius et asperius latas faciunt abrogari. Aequalis enim in utroque aequitas est, vel promulgare, quae iusta sunt, vel antiquare, quae gravia sunt. Nuper quum de testamento clarissimae memoriae hypatiae, quae inter alios virum religiosum anatolium presbyterum in portione manifesta bonorum suorum scripsit heredem, amplissimo senatu praesente tractaret pietas mea, et dubium videretur, an vere esse deberent hae voluntates viduarum, quae testamento suo aliquid his clericis relinquunt, qui sub praetextu religionis huius modi feminarum domus adeunt, quum lex divae memoriae valentiniani et valentis et gratiani ecclesiasticos, vel eos, qui continentium se volunt nomine nuncupari, nihil quacumque* liberalitate viduarum extremo iudicio permittat adipisci, contra haec autem divae memoriae valentiniani, theodosii et arcadii constitutio legeretur: inspicientibus et aestimantibus nobis latoris animum visum est, iusta ac rationabili poenitentia priorum constitutionum vigorem antiquare voluisse. Nam quum in prima lege viduarum tantummodo mentio facta sit, in secunda autem tantummodo diaconissarum, intelligitur, eam constitutionem, quae viduarum et diaconissarum meminit, de lege utraque dixisse.

5.1

Quod quum de voluntate latoris et de sanctione legis nobis videretur, universum testamentum iussimus relegi atque replicari, et quum repertum fuisset, alias quoque partes eiusdem voluntatis ita iuste ac prudenter institutas, ut nullum de se meritum neglexerit, multa sacrosanctis ecclesiis, multa pauperibus, multa monachis religionis intuitu, multa captivorum redemptioni* commota miserabili eorum sorte contulerit, multa libertis suis eadem latorum sibi obsequiorum contemplatione praestiterit, alteram quoque partem institutionis, in qua Anatolium presbyterum reliquit heredem, advertimus ordine fuisse dispositam. Ea enim mobilia, quae plurimus iuste ac pie reliquit, per hunc voluit universa compleri, ut non solum heredis, sed paene etiam dispensatoris fungatur officio. Ideoque huius modi praedictae clarissimae memoriae Hypatiae voluntatem etiam in ea parte, qua Anatolium presbyterum instituit heredem, ea auctoritate firmavi.

5.2

Sed ne in posterum vel ex prioribus constitutionibus, quarum superius fecimus mentionem, et quas nunc praecipio penitus abrogari, vel ex praesentis negotii dubitatione aliquid forte relinquatur ambiguum, securitati vel fiduciae morientium providentes, generali perpetuoque victura hac lege sancimus, ut, sive vidua, sive diaconissa, sive virgo deo dicata, vel sanctimonialis mulier, sive quocumque* alio nomine religiosi honoris vel dignitatis femina nuncupetur, testamento vel codicillo suo, quod tamen alia omni iuris ratione munitum sit, ecclesiae, vel martyrio, vel clerico, vel monacho, vel pauperibus aliquid vel ex integro, vel ex parte in quacumque* re vel specie credidit relinquendum, id modis omnibus ratum firmumque consistat, sive hoc institutione sive substitutione, seu legato aut fideicommisso, per universitatem vel specialiter, sive scripta sive non scripta voluntate fuerit derelictum: omni in posterum de huius modi negotio ambiguitate summota.

5.3

Donationibus etiam vel qualibet liberalitate tam viduarum, quam diaconissarum, sive virginum, quae deo dicatae sunt, vel sanctimonialium quaecumque* in ecclesiam, vel martyrium, vel clericum, vel monachum, vel pauperes collata fuerint, pari robore firma esse praecipio, Palladi, parens carissime atque amantissime.

5.4

Illustris igitur et magnifica auctoritas tua ea, quae generali legis huius sanctione decrevi, edictis ex more propositis ad omnium notitiam faciat pervenire. Dat. X. kal. mai. Constantinopoli, Anthemio v. c. cos.

5

Interpretatio.

Sanctimonialibus, viduis, diaconissis omnibusque religiosis matronis hac lege permittitur, ut seu testamento, seu fideicommisso, seu per nuncupationem, seu per codicillos vel quibuslibet aliis scripturis, quod voluerint, ecclesiae, episcopis, presbyteris vel diaconibus et omnibus clericis relinquendi habeant potestatem. Et si voluerint heredibus suis quoscumque* post eorum obitum substituere, habeant potestatem.

Explicit liber legum novellarum d. Marciani a.


 

 

 

 

 

.