PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO
LIBER PRIMUS


SENTENTIAE RECEPTAE PAULO TRIBUTAE

 LIBER PRIMUS 

 LIBER SECUNDUS 

 LIBER TERTIUS 

 LIBER QUARTUS 

 LIBER QUINTUS 

 PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO 
 LIBER PRIMUS  LIBER SECUNDUS  LIBER TERTIUS  LIBER QUARTUS  LIBER QUINTUS 


1 2 3 4 5 7 9 10 11 12 13 15 17 18 19 20 21



Int.1.0.0. Liber primus.


Int.1.1.0. De pactis et conventis.


Int.1.1.1(2) (hae.)= 2 (ed.).

Si de una re inter ipsas personas duae pactiones fiant, posterior valebit.

Int.1.1.2(4) (hae.)= 4 (ed.).

Si inter aliquos conveniat aut de admittendo crimine vel inferenda violentia vel faciendo, quod lex aut honestas prohibet, aut de rebus alienis aut si de bonis viventis aliquid paciscantur, haec pacta valere non possunt.

Int.1.1.3(6) (hae.)= 5a (ed.).

Post rem iudicatam pactio inter eos, qui litigaverunt, tunc obtinet firmitatem, si de summa, quam iudicio constat addictam, ab eo qui vicit aliquid concedatur.


Int.1.2.0. De procuratoribus et cognitoribus.


Int.1.2.1

Infames sunt, qui propter aliquam culpam notantur infamia. Et ideo tales personae ad agendas causas nec mandatum dare nec adversarii adquiescant.

Int.1.2.2

Feminae, licet procurationem suscipere prohibeantur, tamen, si dominae et procuratrices fiant, pro re iam sua agere possunt.

Int.1.2.3

Nec procurator in causa aliena nec procurator et dominus, ut pro re sua agat, infamis persona fieri potest.

Int.1.2.4

Actio de executione iudicatarum rerum non solum ipsi auctori, qui egit, competit, sed et heredi similiter datur. Nam et heres victi ab herede victoris ad solutionem iudicati nihilo minus retinetur.


Int.1.3.0. De procuratoribus.


Int.1.3.2

Procurator eas tantum res agere potest, quas ei evidenter constiterit fuisse commissas.


Int.1.4.0. De negotiis gestis.


Int.1.4.2

Tutor, si peracta tutela, id est impletis pupillaribus annis, voluerit in ipsa administratione persistere, de actis negotiis pupillo vel curatori eius non tutelae, sed negotiorum gestorum cogendus est reddere rationem.

Int.1.4.3

Qui pecuniam exercet alienam, usuras eius reformare cogendus est. Et si minus idoneis personis de hac ipsa pecunia fortasse crediderit, pro ipsorum personis, qui solvere non possunt, damnum ipse, qui talibus personis credidit, sustinebit.

Int.1.4.4

Mater, quae se in retinendis rebus filiorum miscuerit, tam ipsis quam tutoribus eorum negotiorum gestorum cogetur reddere rationem.

Int.1.4.5

Si filiusfamilias aut servus sine iussu patris aut domini negotia gesserint aliena et ex hoc in inveniuntur obnoxii, tantum damni pater vel dominus sustinebit, quantum in eorum peculio potuerit inveniri.

Int.1.4.7

Si pater ea, quae emancipato filio sine aliqua condicione donaverat, administrare praesumpsit, filio emancipato pro his, quae in rebus eius gessit, negotiorum gestorum tenebitur actione.


Int.1.5.0. De calumniatoribus.


Int.1.5.2

Qui aut apud cinctos aut apud privatos iudices fuerit de calumniae obiectione convictus, non exspectata ordinis sententia, prout causa fuerit, supplicio subdetur.


Int.1.7.0. De integri restitutione.


Int.1.7.1-2

Integri restitutio dicitur, si quando res quaelibet aut causa, quae perierat, in priorem statum reparatur vel id, quod alicui sublatum est, reformatur. Hoc enim, quod per praetorem antea fiebat, modo per iudices civitatum agendum est; ita ut eorum causae vel res in integrum revocentur, qui aut per timorem potestatis alicuius compulsi sunt aut fraude vel errore decepti sunt aut per captivitatem vel quamcumque iniustam necessitatem substantiam suam aut statum ingenuitatis perdidisse noscuntur; aut si qui pro necessitate longinquae peregrinationis absentant; vel ad restauranda ea, quae in damnis minorum gesta esse probantur.

Int.1.7.3

Ut in integrum res vel causa redeat, non nisi semel a iudice potest cognita causa praestari.

Int.1.7.4

Quoties de revocanda re vel causa integrae restitutionis beneficium petitur, aut in rem aut in personam agendum est, id est ut res ipsa, de qua agitur, quae sublata est, recipiatur. Et cum in personam actio intendi coeperit, is qui rem indebite abstulisse convincitur, id quod sublatum est in quadruplum reformare debet, post annum vero in simplum.

Int.1.7.4(5) (hae.)= 5 (ed.).

Quicumque aliquid, ut se de hostibus vel seditione populi aut de latronum impetu liberaret, causa mercedis, ut evaderet, aut promisit aut dedit, hoc pro metu se dedisse non poterit allegare nec revocare quod dederit.

 

Int.1.7.5(6) (hae.)= 6 (ed.).

Si, cum domino vis infertur, servum metu interveniente dederit et apud eum, cui datus fuerat, aliquid quolibet pacto adquisierit, cum servum ipsum dominus, cui vis est illata, receperit, ad eum omnia, quae servus adquisierat, pertinebunt.

Int.1.7.7(8) (hae.)= 8 (ed.).

Qui aliquem in domo sua clausum tenuerit, quascumque ei scripturas extorserit, non valebunt.


Int.1.9.0. De minoribus xxv annorum.


Int.1.9.1

Minores aetate, si crimina graviora commiserint, per aetatem se non poterunt excusare.

Int.1.9.2

Si quis maior annis minori per mandatum negotia sua agenda commiserit, ex persona minoris integri restitutionem accipere non potest, nisi forsitan minor sine mandato voluntarie se causis miscuerit alienis.

Int.1.9.3

Si quis id, quod minor aetate gessit, postquam maior effectus est, id est usque ad impletum vicesimum octavum annum, silentio suo et taciturnitate revocare noluit, de hac re integri restitutionem petere non potest.

Int.1.9.4

Si minor minori successerit, non ex persona defuncti ille, qui heres est, sed ex sua agere potest; hoc est, si ille, qui defunctus est, duodeviginti annorum sit et succedens viginti, ex istius, qui successit, aetate tempora computanda sunt.

Int.1.9.5

Si minor maiorem fidedicat, licet ipse teneri non possit, tamen quem fidedixit teneri potest.

Int.1.9.6

Qui sciens minorem hoc argumento pro eo fideiussor accessit, ut excusatione minoris aetatis fideiussionem suam in posterum liberaret, minor quidem aetatis beneficio liberatur; sed ad solvendum debitum fideiussor, qui hoc argumento usus est, retinetur.

Int.1.9.7

Si minor praedium, quod vendiderat, per integri restitutionem reddito emptori pretio receperit, fructus ab emptore perceptos recipere non potest; sed eos, quanti fuerint, in compensationem usurarum iussum est imputari.

Int.1.9.8

Minor annis ea, quae pater eius oppigneraverat vel fiduciae causa posuerat, si viliore pretio, quam oportebat, a creditore distracta convicerit, potest soluto debito ad recipiendam rem suam integri restitutionis auxilium promereri.


Int.1.10.0. De plus petendo.


Int.1.10.1

Causam perdit, quicumque aut commendatum sive commodatum aliquid alibi, quam placuit, dari petierit aut plus, quam datum est, reddi poposcerit aut ante tempus, quam redhibitio promissa est, petierit reformari aut meliorem speciem, quam dederat, postularit.


Int.1.11.0. De satisdando.


Int.1.11.2 (hae.)= 1 (ed.).

Si quicumque hereditatem ex defuncti voluntate aut testamenti condicione possideat, quam alter sibi debitam esse contendit, petitor iure postulat, ut ei a possessore satisdatio detur, quae omnia hereditaria corpora salva futura esse promittat usque in cognitionis eventum. Et si possessor ex hac re conventus huiusmodi satisdationem non providerit, dato a petitore fideiussore ad eum hereditaria corpora transferuntur. Si vero nec petitor satisdatorem dederit, penes possessorem usque ad eventum iudicii possessio remanebit.

Int.1.11.3 (hae.)= 2 (ed.).

Usufructuarius proprietatis domino satisdatorem dare compellitur se usufructu suo non aliter usurum, quam ipse proprietatis dominus uti potuit diligenter.


Int.1.12.0. De iudiciis omnibus.


Int.1.12.1

Hi, qui in causis suis falsa principum rescripta detulerint, ut falsarii puniantur.


Int.1.13.0. (hae.)= XIII a (ed.). De iudicato.


Int.1.13.3

In eum, qui album curiae raserit, vitiaverit vel quodcumque aliud scripturae genus sua praesumptione turbaverit, capitaliter non exspectata ordinis sententia vindicatur.

Int.1.13.4

Si eam rem, quam aliquis accepto pretio facta venditione distraxit, tradere distulerit, ad traditionem rei, quam vendidit, omnibus modis compellendus est.

Int.1.13.5-6

Hae duae secundum legem Aquiliam similem poenam habent, ut cum his, quae animo vel corpore corruperunt, alia similia mancipia huiusmodi praesumptores exsolvant.

Int.1.13.9(10) (hae.)= Tit. XIII b.

Si hereditas vel quid aliud petatur, 4 (ed.). Si auctor de petitione hereditatis sibi debitae ita silentium gessit, id est ut nullam proponeret actionem, heres eius ab hereditatis ipsius petitione repellitur.


Int.1.15.0. Si quadrupes damnum intulerit.


Int.1.15.1

Si alienum animal cuicumque damnum intulerit aut alicuius fructus laeserit, dominus eius aut aestimationem damni reddat aut ipsum animal tradat. Quod etiam de cane similiter est statutum.

Int.1.15.2

Fera bestia in ea parte, qua populi transeunt vel frequentant, ligari vel custodiri prohibetur, ne aut ipsa aliquem noceat aut terrore eius quolibet casu aliquis ab altero fortasse laedatur. Quod si factum fuerit, in dominum, si hoc praecepit, vel in custodem eius damni vel cuiuscumque laesionis actio non exspectata ordinis sententia revertetur.

Int.1.15.3

Quicumque feram bestiam vel quamcumque quadrupedem provocando quocumque modo adversum se incitaverit, nec domino nec custodi eius poterit imputari, quia suo vitio incurrisse dinoscitur.


Int.1.17.0. De servitutibus.


Int.1.17.1

Viam, qua eundo ad rem nostram uti solemus, vel iter, quo per rem alienam ad nostram pergimus, et actum, id est qua pecora minare consuevimus, vel aquaeductum biennio non utendo, si quis usus non fuerit, perire ei certissimum est.

Int.1.17.2

Usus hauriendae vel ducendae aquae si biennio destiterit, non utendo perit; et si iterum biennio in usum fuerit reducta, recipitur.


Int.1.18.0. De familia herciscunda.


Int.1.18.1

Pro divisione bonorum communium si quando inter fratres intentio vertitur, dividendae rei non plus quam semel arbiter deputatur, ut inter eos quae sunt communia, habita aequitate distribuat. Quod si deputatus a iudice arbiter indivisum aliquid dimiserit, communi consensu postea qui sit divisionis medius eligatur.


Int.1.19.0. Quemadmodum actiones per infitiationem duplentur.


Int.1.19.1

Aliqua, <quae cum ab his, quibus sunt debita, repetuntur, si a debitoribus negata fuerint, dupli satisfactione redduntur, id est res iudicata, legati per damnationem relicti, id est si quid heres legati titulo dare iussus est et petitum negaverit, vel si damnum alicui per iniuriam factum quis sarcire noluerit, vel de modo agri cum a venditore emptor fuerit circumscriptus, ut minus inveniatur, quam probatur scriptum. Quae omnia superius comprehensa secundum legem aquiliam duplicantur.

Int.1.19.2

Hae causae, quae pulsatorum negatione duplantur, per pactum finiri non possunt.


Int.1.20.0. De fideiussore et sponsore.


Int.1.20.1

Cum multi fideiussores exstiterint, etiamsi ad solvendum, quae promiserunt, probantur idonei, et possint omnes in solidum retineri, tamen restitutio debiti inter eos dividenda est, ut unusquisque id, quod eum pro portione sua contingit, exsolvat.


Int.1.21.0. De sepulchris et lugendis.


Int.1.21.4 (hae.)= 15 (ed.).

Quidquid in sepultura defuncti expensum fuerit, prius quam aliis creditoribus de mortui hereditate reddendum est.