PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO
LIBER TERTIUS


SENTENTIAE RECEPTAE PAULO TRIBUTAE

 LIBER PRIMUS 

 LIBER SECUNDUS 

 LIBER TERTIUS 

 LIBER QUARTUS 

 LIBER QUINTUS 

 PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO 
 LIBER PRIMUS  LIBER SECUNDUS  LIBER TERTIUS  LIBER QUARTUS  LIBER QUINTUS 


1 2 3 4a 4b 6 7 8 9 10



Int.3.0.0. Liber tertius.


Int.3.1.0. De Carboniano edicto.


Int.3.1.1

Si quis contra duos fratres, id est unum puberem, cuius aetas curatorem habere potest, et alterum impuberem, causam habeat, si frater, qui senior est, propter personam fratris minoris, ne causam dicat, se voluerit excusare, ille, qui senior est, pro sua persona vel causa respondere compellitur. Quod, etiamsi curatorem non habeat, adhibere sibi cogetur; nam adultus se per personam pupilli penitus non excusat.


Int.3.2.0. De bonis liberti.


Int.3.2.2

Si libertus duos patronos heredes scripserit et unus ex ipsis patronis vivente liberto mortuus fuerit, ad illum patronum qui superest, quod ambobus dimiserat, pertinebit.

Int.3.2.4

Si liberto mortuo patronus vel patroni filii cum secundum paginam testamenti in dimidia eius hereditate successerint, debitum liberti pro portionum suarum quantitate restituant.


Int.3.3.0. De lege Fabiana.


Int.3.3.1

Si libertus aliqua ex bonis suis hoc animo alienaverit, ne ad patronum vel filios patroni inter hereditaria corpora perveniant, id, quod hoc ordine per fraudem alienatum constiterit, potest a patrono vel filiis ipsius revocari.


Int.3.4a.0. De testamentis. (ed.)


Int.3.4b.0. De institutione heredum. (ed.)


Int.3.6.0. Item de testamentis (hae.)= IV a. De testamentis ( ed.).


Int.3.6.1 (hae.)= Tit. IV a,8 (ed.).

Qui ab hostibus captus fuerit, in captivitate positur, quia servus est, non potest facere testamentum. Sed si quod testamentum ante fecit, si redierit, iure postliminii valet; si ibidem defecerit, beneficio legis corneliae valet.

Int.3.6.2 (hae.)= Tit. IV a,9 (ed.).

Qui pro aliquo crimine ad tempus aut in insulam relegatur aut in metallum deputatur, quia perpetuam damnationem non habet, et testamentum facere potest et, si quid ei ex testamento derelictum fuerit, obtinebit.

Int.3.6.7 (hae.)= Tit. IV b,1 (ed.).

Si aliquis in testamento suo condicionem heredi constituat, quam prius impleat, quam hereditatem praesumat, merito ad eam implendam, quia possibilis videtur, exspectandum tempus istud est, ut non praesumatur hereditas, quamdiu condicio impleatur. Nam si impossibile aliquid heredi fuerit iniunctum, quod impleri penitus non potest, talis condicio statim submovenda est, quia nullum scripto heredi impedimentum facit.

Int.3.6.9 (hae.)= Tit. IV b,3 (ed.).

Quoties in testamento evidenter heres qui sit scriptus non exprimitur, nulla firmitas est heredis; nam si evenit, ut testatori amici plures uno nomine nuncupentur, debet testator, quem de illis heredem appellet, rebus evidentibus declarare.

Int.3.6.10 (hae.)= Tit. IV b,4 (ed.).

Qui testamenta faciunt, sicut instituere heredes, ita et substituere possunt. Nam qui primo gradu heredes scripti sunt, instituti appellantur, qui secundo, substituti, qui tertio, scripti vocantur, quia usque ad tertium gradum heredes substituere pro testatoris voluntate permissum est, hoc est ut secundum voluntatem testatoris ita substitutio ordinata servetur; ea tamen ratione, ut, sicut committitur fidei heredis, sic, quibuscumque verbis testator iniunxerit, hereditas defuncti ab instituto ad substitutum valeat pervenire.

Int.3.6.11 (hae.)= Tit. IV b,5 (ed.).

Substitutio et pure, id est sine condicione, fieri potest, hoc est, ut, cum ad substitutum hereditas pervenerit, ad tertium heredem non debeat pervenire. Sub condicione autem ita quis substituitur, ut, cum ille mortuus fuerit, ad tertium heredem, id est scriptum, hereditas, quae est ab eodem tenta, perveniat. Quae tamen substitutio tam in suos heredes quam in alienos et tam puberes quam impuberes fieri potest, hoc est et in pupillos et in adultos.

Int.3.6.12 (hae.)= Tit. IV b,6 (ed.).

In quot vult uncias testator assem suum in diversos heredes dividere potest, ut faciat, si voluerit, et xv et xx uncias et in maiori numero; aut certe, si voluerit, et in minori potest, hoc est aut vii aut ix aut quot voluerit in minori modo uncias facere potest. Si vero xii uncias impleverit, id est totum assem, in testamento suo et postmodum alteri dicat, in quot uncias, quia nihil impleto asse in hereditate remansit, illi, qui in xii uncias heredes nominatim instituti sunt, medietatem tollunt et medietatem ille, qui post impletum assem heres est posterior sine portione aliqua nominatus. Quod si heredes instituti in xii uncias inveniantur et postmodum heredem his verbis testator instituat, ut dicat: 'ex reliqua parte ille heres mihi esto', ei, qui sic institutus est, nihil debetur, quia impleto asse nihil, quod ei testator reliquerit, dinoscitur remansisse.

Int.3.6.13 (hae.)= Tit. IV b,7 (ed.).

Si servum alienum aliquis data libertate heredem instituerit, institutio quidem facta valebit; sed libertas alieno servo data valere non poterit.

Int.3.6.14 (hae.)= Tit. IV b,8 (ed.).

Si quis filium suum et extraneum aequis partibus testamento scribat heredes, filia praetermissa tantum de portione germani sui quantum de extraneis revocabit. Si vero duo filii fuerint heredes scripti, filia praetermissa duobus fratribus tertiam tollit et extraneis dimidiam.

Int.3.6.15 (hae.)= Tit. IV b,9 (ed.).

Si pater moriens in testamento suo, sciens uxorem praegnantem se habere, ita scribat, ut, si qui filii post mortem ipsius nati fuerint, heredes sint, si post mortem patris nati fuerint, valeat testamentum. Nam si post testamentum vivo patre nati fuerint et testamentum pater non mutaverit, rumpent testamentum.


Int.3.7.0. (VI.) (hae.)= V. (ed.). Ad senatus consultum Silanianum.


Int.3.7.1

Quicumque a familia sua occisus fuerit, hereditas illius ab herede adiri non potest, nisi prius de familia quaestio fuerit ventilata et mors occisi fuerit vindicata.

Int.3.7.10 (hae.)= 13 (ed.).

Heredi scripto, qui aliquid contra ultimam defuncti fecerit voluntatem, ut indigno aufertur hereditas, si tamen nihil contra leges in eius testamento fuerit comprehensum.

Int.3.7.12 (hae.)= 15 (ed.).

Si inter institutum et substitutum heredem intentio de hereditate nata fuerit, ille in possessionem rerum hereditariarum mittendus est, qui institutus magis probatur quam is, qui legitur substitutus.


Int.3.8.0. (VII.) (hae.)= VI. (ed.). De legatis.


Int.3.8.1

Si testator uni ex heredibus pecuniam, quam in substantia non reliquit, dari praeceperit, nummi, qui in legato relicti sunt, legatario tempore divisionis a coheredibus implebuntur.

Int.3.8.4 (hae.)= 5 (ed.).

Constitutum est, ut, si quis heredi suo iniunxerit, ut eius heres, cui dixerit, solvat, haec condicio valere non debeat, quia ille, qui heres relinquitur, quem sit heredem habiturus, incertum est.

Int.3.8.5 (hae.)= 6 (ed.).

Si quis faciens testamentum iniungat heredi, ut tempore, quo ipse heres moritur, legatum legatario tradat, valet legatum.

Int.3.8.6 (hae.)= 7 (ed.).

Constitutum est, ut legatum vindicationis, id est quod non exspectato herede legatarius praesumit, etiam non praesumptum a legatarii herede praesumatur.

Int.3.8.7 (hae.)= 8 (ed.).

Si pro debito pignus depositum fuerit creditori et testamento suo debitor id, quod pignus posuerat, per damnationem ipsi creditori legati titulo derelinquat, creditor secundum testamentum legatum possidet et debitum ab heredibus recipiet testatoris.

Int.3.8.8 (hae.)= 9 (ed.).

Servus nominatim legati titulo dimissus, si mortuus fuerit, legatario non debetur.

Int.3.8.13 (hae.)= 14 (ed.).

Si quis sibi et alii in alterius testamento legatum adscripserit, ad illum, quem sibi adiunxerit, magis quam ad eum, qui pro se scripsit, totum legatum poterit pertinere.


Int.3.9.0. (VIII.) (hae.). De usufructu.


Int.3.9.9 (hae.)= Tit. VI,25 (ed.).

Si duobus ita legetur, ut alteri usus, alteri fructus legetur relictus, fructuarius cum fructu usum praesumet quod ei, qui usum acceperit, de fructibus non licebit.


Int.3.10.10 (hae.)= Tit. VI,26 (ed.).

Si duobus in communi ususfructus legati titulo dimittatur et unus ex ipsis mortuus fuerit, legatus ususfructus ex integro ad eum, qui superfuerit, pertinebit.

Int.3.10.36 (hae.)= Tit. VI,52 (ed.).

Si aliquis agrum cum mancipiis per legatum reliquerit, quicumque exinde discendi artificii causa alibi translatus fuerit, inter alia eius fundi mancipia ad legatarium pertinebit.

Int.3.10.40 (hae.)= Tit. VI,56 (ed.).

Hic de domus conversatione, non de villa dicit.

Int.3.10.52 (hae.)= Tit. VI,68 (ed.).

Si quis per testamentum cuicumque legati titulo agrum reliquerit, et villam reliquisse videtur. Si vero villam reliquerit, et agrum reliquisse cognoscitur.

Int.3.10.53 (hae.)= Tit. VI,69 (ed.).

Servis legati titulo dimissis tam pueri quam ancillae debentur, quia masculorum appellatione etiam feminae continentur. Ancillis vero legatis servi non continentur. Ancillarum autem appellatione tam virgines quam puberes vel impuberes accipiendae sunt exceptis, quas testator loco pignoris posuerit.

Int.3.10.54 (hae.)= Tit. VI,70 (ed.).

Int.3.10.72 (hae.)= Tit VI,88 (ed.).

Ista species in inferiore parte utilius per se evidenter exposita est.

Int.3.10.75 (hae.)= Tit. VI,91 (ed.).

Si carruca cum iunctura per legatum dimissa fuerit, carpentum cum iunctura et mulae debentur; mulio autem non debetur.

Int.3.10.76 (hae.)= Tit. VI,92 (ed.).

Si quis facto testamento, in quo aliquibus legata reliquerat, aliud postmodum fecerit testamentum et illa legata, quae priori testamento dederat, abstulerit vel codicillis fortasse removerit, si illud prius testamentum post mortem testatoris prolatum fuerit et legata heres scriptus absolverit, quae in posteriore testamento vel codicillo remota sunt, is, qui ex priori testamento legatum consecutus est, reddere iubetur, quod sequentibus scripturis ostenditur fuisse sublatum.