PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO
LIBER QUARTUS


SENTENTIAE RECEPTAE PAULO TRIBUTAE

 LIBER PRIMUS 

 LIBER SECUNDUS 

 LIBER TERTIUS 

 LIBER QUARTUS 

 LIBER QUINTUS 

 PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO 
 LIBER PRIMUS  LIBER SECUNDUS  LIBER TERTIUS  LIBER QUARTUS  LIBER QUINTUS 


1 3 4 5 7 8 10 11 12 13



Int.4.0.0. Liber quartus.


Int.4.1.0. De fideicommissis.


Int.4.1.1

Uxori, cui maritus testamento suo dotem, quam ab ea accepit, legati titulo dereliquit, ex ea fideicommissum, hoc testator si iubeat, dare non cogetur, quia non de mariti bonis aliquid consequitur, sed quod dederat, recepisse videtur.

Int.4.1.4

Si a quocumque per testamentum surdus aut mutus heredes fuerint instituti aut ab intestato fortasse successerint, si quid aut per testamentum aut per legitimum numerum fideicommissi nomine, ut dare debeant, fuerint delegati, id dare omnimodis compelluntur.

Int.4.1.5

Qui fideicommissum cuicumque dimittit, potest his verbis ad eum, cui reliquerit, loqui: 'volo tibi de rebus meis illud esse donatum' aut 'spero a te, ut illa re digneris esse contentus'. Quod tamen debet aut testamenti serie aut testium professione constare.

Int.4.1.6

Si quando fideicommissum relinquitur, precativis verbis relinqui potest, ut roget quis iniungat petat speret, ut id, quod fidei suae commissum est, ad eum, quem testator voluit, sicut iniunxit, ita faciat pervenire. Nam si dicat quis: 'dimitto hoc illi' vel 'commendo', quia verba directa sunt, fideicommissi locum habere non possunt.

Int.4.1.7

Per fideicommissum unusquisque potest tam proprias res quam alienas dimittere. Sed si suas dimiserit, ipsae, quae relictae sunt, dantur; si vero alienas, aut aestimationem dimissae rei dare aut ipsas redimere et dare heres, cuius fidei commissum est, iure compellitur.

Int.4.1.8

Si quis per fideicommissum rem alienam ideo reliquerit, quia suam esse credebat, non utique dimissurus, si scisset alienam, sicut et in legatis damnationis constitutum est, non potest propter hoc heres, cuius fidei commissum est, retineri.

Int.4.1.10

Per codicillos fideicommissum relictum iure debetur, etiamsi codicilli testamento non fuerint confirmati.

Int.4.1.12

Si ita fideicommissum filiofamilias relinquatur, ut, cum emancipatus a patre fuerit vel cum sui iuris factus fuerit, fideicommissum relictum, quocumque modo patria potestate fuerit liberatus, id, quod relictum est ei, iure debetur.

Int.4.1.13

Si aliquis ita hereditatem duobus reliquerit et eos rogaverit, ut uno ex his sine filiis mortuo ei, qui superfuerit, omnis hereditas adquiratur, uno ex ipsis sine filiis mortuo ad superstitem integra hereditas pertinebit. Et si aliquid hi ipsi, dum vivunt, pacisci de ea hereditate voluerint, id, quod depecti fuerint, non valebit.

Int.4.1.14

Neque heres, antequam relictam sibi hereditatem adeat, neque legatarius, antequam legatum, quod ei dimissum est, accipiat, aliquid per fideicommissum de eo, quod eis relictum est, ad alias possunt transferre personas.

Int.4.1.15

Si rem, quae per fideicommissum alicui relicta est, cuicumque heres vendiderit et eam sciens relictam alii aliquis comparaverit, fideicommissarius in possessionem sibi deputatam mitti iure deposcit.

Int.4.1.16

Si quando libertis fideicommissum relictum fuerit, his debetur, qui manumissi sunt, vel eis, qui intra legitimum numerum libertatem fuerint consecuti. Legitimus autem numerus est, qui secundum legem fufiam caniniam custoditur.

Int.4.1.18

Quoties fideicommissum relinquitur, sicut peti potest, ita non potest vindicari.


Int.4.3.0. Senatus consulto Pegasiano.


Int.4.3.1

Inter heredem et eum, cui hereditatem per fideicommissum iussus est reformare, ita interposita stipulatione observandum est, ut heres pro quarta, quam sibi retinet, quartae partis excipiat actiones et fideicommissarius pro tribus tantum partibus, quae ad eum ex hereditate perveniunt, oneretur.

Int.4.3.2

Si is, qui totam hereditatem per fideicommissum alteri reddere iussus est, quartam sibi iure concessam noluerit retinere, necesse est, ut fideicommissario integram hereditatem restituat. Quo facto sicut omnis hereditas, ita ad eum omnes hereditariae transeunt actiones.

Int.4.3.3

Lex Falcidia, similiter et Pegasianum senatus consultum, facta hereditarii debiti ratione et separatis his, quae in honorem dei ecclesiis relinquuntur, quartam hereditatis ex omnibus ad scriptum heredem censuit pertinere.

Int.4.3.4

Is, qui integram hereditatem fideicommissario restituit, cum quartam sibi iure concessam retinere potuerit, postea eam repetere non potest, quia nec aliquid indebitum solvit, sed integram fidem defuncto exhibuisse videtur.


Int.4.4.0. Repudianda hereditate.


Int.4.4.3

Si is, qui heres scriptus est et alteri hereditatem restituere iussus est, adire hereditatem dissimulet, potest fideicommissarius obtinere, ut is, qui heres in hoc ordine scriptus est, et hereditatem adire et restituere iubeatur.

Int.4.4.4

Qui hereditatem, quam restituere iussus est, adire dubitabat, si eam suscipere compulsus fuerit, integram eam fideicommissario reformare compellitur.


Int.4.5.0. Inofficiosi querella.


Int.4.5.2

Si mulier post factum testamentum filium pepererit et testamentum nato filio non mutaverit, filius praeteritus de inofficioso matris testamento agere potest.

Int.4.5.5

Si pater filium ex asse heredem instituat et per fideicommissa aut legata hereditatem ipsam totam diversis distribuat, filius contra patris testamentum de inofficioso agere non potest, quia quartam sibi aut per legem falcidiam aut per senatus consulti beneficium retinebit.

Int.4.5.6

Quoties falcidia filiis computanda est, de asse hereditatis primo loco defuncti debita detrahuntur et expensa, quae in funere eius praestita est. Sed et collatae libertates nihilo minus debebuntur. Et sic liberis falcidia, id est uniuscuiusque portionis quarta portio, debetur.

Int.4.5.7

Filio herede scripto, si ex ordinatione defuncti patris minus quam quarta portionis suae fuerit deputata, suppleri eam sibi a coheredibus fratribus iure desiderat, quia in tali casu inofficiosi actio removetur.

Int.4.5.8

Si talis pactio vivo patre inter filios fiat, ut post obitum patris de inofficioso filii non querantur, talis pactio non valebit; sed cui competit, de inofficioso agere potest.

Int.4.5.9

Si is, qui a defuncto rogatus est, ut relictam hereditatem alteri restituat, de inofficiosi querella instituerit actionem, id, quod fideicommissum est, ut redderet ei, cui reddere iussus est, penitus non peribit; sed ille, qui inofficiosi querellam proposuit, quartam, quam ex fideicommisso senatus consulti beneficio erat habiturus, suo vitio perdit.


Int.4.7.0. De lege Cornelia.


Int.4.7.2


Int.4.8.0. De intestatorum successione.


Int.4.8.1 (hae.)= 14 (ed.).

Agnati sunt, qui per virilem sexum descendunt, cognati autem, qui per femineum. Et ideo patrui vel patruorum filii et agnati et cognati sunt, avunculi vero et eorum filii cognati sunt, non agnati.

Int.4.8.3 (hae.)= 20 (ed.).

Feminae nisi fratribus consanguineis intestatis aliter cum agnatis succedere non possunt, quia nec cognati masculi ad successionem intestatorum vocantur, nisi quando agnatos deesse constiterit. Sane deficientibus agnatis cum cognati succedunt, possunt feminae cum viris, quae aequalis gradus sunt, iure succedere.

Int.4.8.4 (hae.)= 21 (23) (ed.).

Si quando quis intestatus moriatur, qui fratrem et fratris filium derelinquat, ad fratrem, non ad fratris filium, hereditas pertinebit. Quod si frater defuncti hereditatem repudiaverit vel adire noluerit, tunc fratris filius hereditatem patrui sibi poterit vindicare.

Int.4.8.7 (hae.)= 24 (26) (ed.).

Si quando multi heredes legitimi fuerint derelicti et aliqui eorum hereditatem praetermiserint vel adire noluerint, portiones eorum, qui omiserint vel adire noluerint, his legitimis, qui adierint, adquiruntur. Sed in herede instituto, cui alter substitutus est, alia condicio est, quia in heredibus scriptis testamenti ordo tenendus est, ut institutis vel substitutis de adeunda hereditate scripturae forma servetur.


Int.4.10.0. (hae.)= XI. (ed.). De gradibus.


Int.4.10.2

Istae personae in secundo gradu ideo duplices appellantur, quia duo avi sunt, paternus et maternus. Item duo genera nepotum sunt, sive ex filio sive ex filia procreati. Frater et soror ex transverso veniunt, id est aut frater patris aut frater matris, qui aut patruus aut avunculus nominatur; qui et ipsi hoc ordine duplicantur.

Int.4.10.4

Haec plus exponi opus non est, quam lex ipsa declarat.

Int.4.10.5

Haec species nec aliis gradibus, quam scripta est, nec aliis vocabulis declarari potest.

Int.4.10.7

Haec quoque explanari amplius non potest, quam ut auctor ipse disseruit.

Int.4.10.8

In his septem gradibus omnia propinquitatum nomina continentur; ultra quos nec affinitas inveniri nec successio potest amplius propagari.


Int.4.11.0. (hae.)= XII. (ed.). De manumissionibus.


Int.4.11.0. (X). (hae.)= VIII. (ed.). Ad legem Falcidiam.


Int.4.11.1

Si quis faciat testamentum et heredem instituat et omnem suam hereditatem legatariis aut fideicommissariis vel mortis causa donationibus conferat, valet quidem testamentum; sed heres scriptus quartam sibi ex omnibus bonis retinet testatoris.

Int.4.11.1

Si aliquis servum communem manumiserit, eundem manumittendo nec Latinum nec civem Romanum facere potest; et ideo portio eius manumissori perit et alteri domino ex integro, quasi eius tantum proprius fuisset, adquiritur.

Int.4.11.3

Ea, quae mater superstes filio per legitimam scripturam donavit, in falcidiam ei post mortem matris a germanis eius non possunt imputari sed in partem sibi debitam salva donatione succedit.

Int.4.11.4

Per fideicommissum data libertas ab herede per hoc revocari non potest, si servum, quem manumittere iussus est, crimine obiecto in vincula redegerit.

Int.4.11.5

Si communem servum unus ex dominis in vincula redegerit, propter hoc libertati eius, si postea manumissus fuerit, non nocebit, quia in tali re indulgentioris domini sententia, qui nihil in eum fecit, melior iudicatur. Et ideo si ab utroque domino manumissus fuerit, civis Romanus effici potest.

Int.4.11.8

Si servum non solum dominus, sed procurator eius vel actor in vincula redegerit et dominus hoc iuste factum adquieverit, futurae impedit libertati. Nam si eum ab actore ligatum dominus solvi praeceperit, futura libertas non poterit impediri.


Int.4.12.0. (hae.)= XIII. (ed.). De fideicommissis libertatibus.


Int.4.12.2

Si testator fideicommisso servum iusserit manumitti et ita evenerit, ut, antequam manumissio daretur, is, cuius fidei commissa libertas est, moriatur, heres eius ad manumissionem praestandam, quam auctor suus daturus erat, iure compellitur.

Int.4.12.3

Si quis moriens servis suis libertatem dandam filiorum fidei commiserit eosque filiis suis tutores esse praeceperit, hoc ordine fideicommissa libertas aliquatenus impeditur, quia nec pupilli sine tutoris auctoritate servos manumittere possunt et, qui tutores a patre nominatim relictos habent, alios tutores habere non possunt. Sed in tali casu ordinis consilio et ratione prospectum est, ut pupilli velut absentium vice, dum libertas servis tribuitur, habeantur, ut data his a iudice secundum formam testamenti primitus libertate etiam tutores esse praevaleant.


Int.4.13.0. (hae.)= XIV. (ed.). Ad legem Fufiam Caniniam.


Int.4.13.2

Quoties per testamentum et per codicillum libertates dantur, qui in codicillo manumissi sunt, sive ante testamentum factus sit codicillus, sive postea et testamento confirmatus sit, posteriori loco tamen habendi sunt, qui per codicillos fuerint manumissi. Et ideo computatis primum, qui testamento manumissi sunt, tum illi, qui in codicillis manumissi, numerantur. Et si maior numerus per codicillum, quam in lege fufia caninia continetur, illi libertatem perdunt, qui in codicillo super legitimum numerum manumissi inveniuntur.