SENTENTIAE RECEPTAE PAULO TRIBUTAE
LIBER QUARTUS


SENTENTIAE RECEPTAE PAULO TRIBUTAE

 LIBER PRIMUS 

 LIBER SECUNDUS 

 LIBER TERTIUS 

 LIBER QUARTUS 

 LIBER QUINTUS 

 PAULI SENTENTIARUM INTERPRETATIO 
 LIBER PRIMUS  LIBER SECUNDUS  LIBER TERTIUS  LIBER QUARTUS  LIBER QUINTUS 


1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14




4.1.0. De fideicommissis.


4.1.1

Ab uxore, cui vir dotem praelegavit, fideicommissum relinqui non potest, quia non ex lucrativa causa testamento aliquid capit, sed proprium recipere videtur.

4.1.2

A postumo herede instituto fideicommissum dari potest.

4.1.3

Ab imperatore herede instituto legatum et fideicommissum peti potest.

4.1.4

A surdo vel muto, sive legatum acceperit sive heres institutus sit vel ab intestato successerit, fideicommissum relinquitur.

4.1.4a

A patre vel domino relictum fideicommissum, si hereditas ei non quaeratur, ab emancipato filio vel servo manumisso utiilibus actionibus postulatur: penes eos enim quaesitae hereditatis emolumentum remanet.

4.1.5

Qui fideicommissum relinquit, etiam cum eo loqui potest cui relinquit, velut peto, gai sei, contentus sis illa re, aut volo tibi illud praestari.

4.1.6

Fideicommittere his verbis possumus rogo, peto, volo, mando, deprecor, cupio, iniungo. Desidero quoque et impero verba utile faciunt fideicommissum. Relinquo vero et commendo nullam fideicommissi pariunt actionem.

4.1.6a

Nutu etiam relinquitur fideicommissum, dummodo is nutu relinquat, qui et loqui potest, nisi superveniens morbus ei impedimento sit.

4.1.7

Tam nostras res quam alienas per fideicommissum relinquere possumus: sed nostrae statim, alienae autem aestimatae aut redemptae praestantur.

4.1.8

Si alienam rem tamquam suam testator per fideicommissum reliquerit, non relicturus, si alienam scisset, ut solet legatum, ita inutile erit fideicommissum.

4.1.9

Testator supervivens si eam rem quam reliquerat vendiderit, extinguitur fideicommissum.

4.1.10

Codicillis, qui testamento confirmati non sunt, adscriptum fideicommissum iure debetur.

4.1.11

Filio quibuscumque verbis a patre fideicommissum relictum iure debetur: sufficit enim inter coniunctas personas quibuscumque verbis ut in donatione voluntas expressa. Et ideo etiam pridie quam morietur recte relictum videtur.

4.1.12

In tempus emancipationis vel cum sui iuris erit fideicommissum relictum quocumque modo patria potestate liberato debetur.

4.1.13

Rogati invicem sibi, si sine liberis decesserint, hereditatem restituere, altero decedente sine liberis hereditas ad eum pervenit qui supervixit: nec ex eo pacisci contra voluntatem testatoris possunt.

4.1.14

Heres ante aditam hereditatem, legatarius antequam legatum accipiat, fideicommissum praestare non possunt.

4.1.15

Rem fideicommissam si heres vendiderit eamque sciens compararit, nihilo minus in possessionem eius fideicommissarius mitti iure desiderat.

4.1.16

Quotiens libertis fideicommissum relinquitur, ad eos tantummodo placuit pertinere, qui manumissi sunt vel qui in eodem testamento libertatem intra numerum legitimum consecuti sunt.

4.1.17

Cui ab herede fideicommissum non praestatur, non solum in res hereditarias, sed et in proprias heredis inducitur.

4.1.18

Ius omne fideicommissi non in vindicatione, sed in petitione consistit.

4.1.19

Fideicommissum relictum et apud eum cui relictum est ex causa lucrativa inventum extingui placuit, nisi defunctus aestimationem quoque eius praestari voluit.

4.1.20

Columnis aedium vel tignis per fideicommissum relictis ea tantummodo amplissimus ordo praestari voluit nulla aestimationis facta mentione, quae sine domus iniuria auferri possunt.


4.2. De senatus consulto Trebelliano.


4.2

Senatus consulto Trebelliano prospectum est, ne solus heres omnibus hereditariis actionibus oneretur. Et ideo quotiens hereditas ex causa fideicommissi restituitur, actiones eius in fideicommissarium transferuntur, quia unicuique damnosam esse fidem suam non oportet.


4.3.0. De senatus consulto Pegasiano.


4.3.1

Inter heredem et fideicommissarium, cui ex Pegasiano hereditas restituitur, partis et pro parte stipulatio interponitur, ut heredi instituto pro quarta actiones, pro ceteris vero portionibus fideicommissario competant.

4.3.2

Totam hereditatem restituere rogatus si quartam retinere nolit, magis est, ut eam ex Trebelliano debeat restituere: tunc enim omnes actiones in fideicommissarium dantur.

4.3.3

Lex Falcidia itemque senatus consultum Pegasianum deducto omni aere alieno deorumque donis quartam residuae hereditatis ad heredem voluit pertinere.

4.3.4

Qui totam hereditatem restituit, cum quartam retinere ex Pegasiano debuisset, si non retineat, repetere eam non potest. Nec enim indebitum solvisse videtur qui plenam fidem defuncto praestare maluit.


4.4.0. De repudianda hereditate.


4.4.1

Recusari hereditas non tantum verbis, sed et re potest et alio quovis indicio voluntatis.

4.4.2

Heres per magistratus municipales ex auctoritate praesidis fideicommissario postulante hereditatem adire et restituere compellitur.

4.4.3

Fideicommissarius si adfirmet heredem nolle adire hereditatem, absente eo interponi decretum et in possessionem mitti iure desiderat.

4.4.4

Suspectam hereditatem adire compulsus omnia ex Trebelliano restituit.


4.5.0. De inofficiosi querella.


4.5.1

Inofficiosum dicitur testamentum, quod frustra liberis exheredatis non ex officio pietatis videtur esse conscriptum.

4.5.2

Post factum a matre testamentum filius procreatus, non mutata ab ea cum posset voluntate, ad exemplum praeteriti inofficiosi querellam recte instituit.

4.5.3

Testamentum, in quo imperator heres scriptus est, inofficiosum argui potest: eum enim qui leges facit pari maiestate legibus obtemperare convenit.

4.5.4

Qui inofficiosum dicere non potest, hereditatem petere non prohibetur.

4.5.5

Ex asse heres institutus inofficiosum dicere non potest: nec interest, exhausta nec ne sit hereditas, cum apud eum quarta aut legis Falcidiae aut senatus consulti Pegasiani beneficio sit remansura.

4.5.6

Quartae portionis portio liberis deducto aere alieno et funeris impensa praestanda est, ut ab inofficiosi querella excludantur. Libertates quoque eam portionem minuere placet.

4.5.7

Filius iudicio patris si minus quarta portione consecutus sit, ut quarta sibi a coheredibus citra inofficiosi querellam impleatur, iure desiderat.

4.5.8

Pactio talis, ne de inofficioso testamento dicatur, querellam super iudicio futuram non excludet: meritis enim liberos quam pactionibus adstringi placuit.

4.5.9

Rogatus hereditatem restituere etsi inofficiosi querellam instituerit, fideicommisso non fit iniuria: quartam enim solummodo hereditatis amittit, quam beneficio senatus consulti habere potuisset.

4.5.10

Heres institutus habens substitutum si de inofficioso dixerit nec obtinuerit, non id ad fiscum, sed ad substitutum pertinebit.


4.6.0. De vicesima.*


4.6.1

Tabulae testamenti aperiuntur hoc modo, ut testes vel maxima pars eorum adhibeatur, qui signaverint testamentum: ita ut agnitis signis rupto lino aperiatur et recitetur atque ita describendi exempli fiat potestas ac deinde signo publico obsignatum in archivum redigatur, ut, si quando exemplum eius interciderit, sit, unde peti possit.

4.6.2

Testamenta in municipiis coloniis oppidis praefectura vico castello conciliabulo facta in foro vel basilica praesentibus testibus vel honestis viris inter horam secundam et decimam diei aperiri recitarique debebunt, exemploque sublato ab isdem rursus magistratibus obsignari, quorum praesentia constat apertum.

4.6.2a

Qui aliter aut alibi, quam ubi lege praecipitur, testamentum aperuerit recitaveritve, poena sestertiorum quinque milium tenetur.

4.6.3

Testamentum lex statim post mortem testatoris aperiri voluit. Et ideo, quamvis sit rescriptis variatum, tamen a praesentibus intra triduum vel quinque dies aperiendae sunt tabulae: ab absentibus quoque intra eos dies, cum supervenerint: nec enim oportet tam heredibus et legatariis aut libertatibus quam necessario vectigali moram fieri.


4.7.0. De lege Cornelia.


4.7.1

Qui testamentum falsum scripserit recitaverit subiecerit signaverit suppresserit amoverit resignaverit deleverit, poena legis Corneliae de falsis tenebitur, id est in insulam deportatur.

4.7.2

Non tantum is, qui testamentum subiecit suppressit delevit, poena legis Corneliae coercetur, sed et is qui sciens dolo malo id fieri iussit faciendumve curavit.

4.7.3

Testamentum supprimit, qui sciens prudensque tabulas testamenti in fraudem heredum vel legatariorum fideivecommissariorum aut libertatium non profert.

4.7.4

Supprimere tabulas videtur, qui cum habeat et proferre possit, eas proferre non curat.

4.7.5

Codicilli quoque si lateant nec proferantur, supprimi videbuntur.

4.7.6

Edicto perpetuo cavetur, ut, si tabulae testamenti non appareant, de earum exhibitione interdicto reddito intra annum agi possit, quo ad exhibendum compellitur qui supprimit. Tabularum autem appellatione chartae quoque et membranae continentur.


4.8.0. De intestatorum successione.


4.8.1

Intestati dicuntur, qui testamentum facere non possunt, vel ipsi linum, ut intestati decederent, abruperunt, vel ii quorum hereditas repudiata est, cuiusve condicio defecerit.

4.8.2

Sine iure praetorio factum testamentum obiecta doli exceptione obtinebit.

4.8.2a

Quorum testamenta rumpuntur aut inrita fiunt, ipso quidem iure testati decedunt, sed per consequentias sublato testamento intestati decedunt.

4.8.3

Intestatorum hereditas lege duodecim tabularum primum suis heredibus, deinde agnatis et aliquando quoque gentilibus deferebatur. Sane consanguinei, quos lex non apprehenderat, interpretatione prudentium primum inter agnatos locum acceperunt.

4.8.4

Sui heredes sunt hi: primo loco filius filia in potestate patris constituti: nec interest, adoptivi sint an naturales et secundum legem Iuliam Papiamve quaesiti: modo maneant in potestate.

4.8.5

Qui sui heredes sunt, ipso iure heredes etiam ignorantes constituuntur, ut furiosi aut infantes et peregrinantes: quibus bonorum possessionis propter praetoriam actionem non erat necessaria.

4.8.6

In suis heredibus adeo a morte testatoris rerum hereditariarum dominium continuatur, ut nec tutoris auctoritas pupillis nec furiosis curator sit necessarius, nisi forte solvendo sit hereditas: quamvis etiam furiosus, si resipuerit, et pupillus, si adoleverit, abstinere possint.

4.8.7

Post mortem patris natus vel ab hostibus reversus aut ex primo secundove mancipio manumissus, cuiusve erroris causa probata, licet non fuerint in potestate, sui tamen patri heredes efficiuntur.

4.8.8

Post filios filias ad intestatorum successionem inter suos veniunt nepotes neptes pronepotes proneptes ac deinde masculino sexu post filium descendentes, si nullus parentum impedimento ipsis in avi potestate vel proavi familia remanserit: parentes enim liberis suis, cum quibus in potestate fuerunt ipsi, ordine successionis obsistunt.

4.8.9

Filii si cum nepotibus ex alio filio susceptis in familia retinentur, ad intestati patris successionem cum fratris filiis vocantur. Quibus in patris sui partem venientibus hereditas in stirpes, non in capita dividitur, ita ut unus filius et plures nepotes singulos semisses habeant. Idemque evenit, si avo ex duobus filiis impari numero nepotes successerint.

4.8.10

Ex filia nepotes sui heredes non sunt: in avi enim materni potestate alienam familiam sequentes ipsa ratione esse non possunt.

4.8.11

Eo tempore suus heres constituendus est, quo certum est aliquem intestatum decessisse: quod ex eventum deficientis condicionis et ortu nepotis, qui vivo avo post mortem patris natus est, definiri potest.

4.8.12

Quem filius emancipatus suscepit vel adoptavit, sui heredis locum in avi successione, sicut ipse pater, obtinere non potest. Adoptivus tamen nec quasi cognatus bonorum possessionem eius petere potest.

4.8.13

Si sui heredes non sunt, ad agnatos legitima hereditas pertinebit, inter quos primum locum consanguinei obtinent. Agnati autem sunt cognati virilis sexus per virilem sexum descendentes, sicut filius fratris et patruus et deinceps tota successio.

4.8.14

Inter agnatos et cognatos hoc interest, quod in agnatis etiam cognati continentur, inter cognatos vero agnati non comprehenduntur. Et ideo patruus et agnatus est et cognatus, avunculus autem cognatus tantummodo.

4.8.15

Consanguinei sunt eodem patre nati, licet diversis matribus, qui in potestate fuerunt mortis tempore: adoptivus quoque frater, si non sit emancipatus, et hi qui post mortem patris nati sunt vel causam probaverunt.

4.8.16

Soror iure consanguinitatis tam ad fratris quam ad sororis hereditatem admittitur.

4.8.17

Consanguineis non exsistentibus agnatis defertur hereditas, prout quis alterum gradu praecesserit: quod si plures eodem gradu consistunt, simul admittuntur.

4.8.18

Si sint fratres defuncti et fratris filii vel nepotes fratre non exsistente, filius fratris nepoti praefertur.

4.8.19

Sed si duorum fratrum sint liberi, non in stirpes, sed in capita hereditas distribuitur, scilicet ut pro numero singulorum viritim distribuatur hereditas.

4.8.20

Feminae ad hereditates legitimas ultra consanguineas successiones non admittuntur: idque iure civili voconiana ratione videtur effectum. Ceterum lex duodecim tabularum nulla discretione sexus cognatos admittit.

4.8.21

In hereditate legitima successioni locus non est. Et ideo fratre decedente, antequam adeat aut repudiet hereditatem, fratris filius admitti non potest, quia omissa successio proximiori defertur.

4.8.22

Ab hostibus captus neque sui neque legitimi heredis ius amittit postliminio reversus. Quod et circa eos, qui in insulam deportantur vel servi poenae effecti sunt, placuit observari, si per omnia in integrum indulgentia principali restituantur.

4.8.23

Pro herede gerere est destinatione futuri dominii aliquid ex hereditariis rebus usurpare: et ideo pro herede gerere videtur, qui fundorum hereditariorum culturas rationesque disponit, et qui servis hereditariis, iumentis rebusve aliis utitur.

4.8.24

Ex pluribus heredibus isdemque legitimis si qui omiserint hereditatem vel in adeundo aliqua ratione fuerint impediti, his qui adierunt vel eorum heredibus omittentium portiones adcrescunt. Quod in herede instituto eum qui acceperat substitutum evenire non poterit: diversa enim causa est scripti et legitimi.


4.9.0. Ad senatus consultum Tertullianum.


4.9.1

Matres tam ingenuae quam libertinae cives Romanae, ut ius liberorum consecutae videantur, ter et quater peperisse sufficit, dummodo vivos et pleni temporis pariant.

4.9.2

Quae semel uno partu tres filios edidit, ius liberorum non consequitur: non enim ter peperisse, sed semel partum fudisse videtur: nisi forte per intervalla pariat.

4.9.3

Mulier si monstruosum aliquid aut prodigiosum enixa sit, nihil proficit: non sunt enim liberi, qui contra formam humani generis converso more procreantur.

4.9.4

Partum, qui membrorum humanorum officia duplicavit, quia hoc ratione aliquatenus videtur effectum, matri prodesse placuit.

4.9.5

Septimo mense natus matri prodest: ratio enim Pythagoraei numeri hoc videtur admittere, ut aut septimo pleno aut decimo mense partus maturior videatur.

4.9.6

Aborsus et abactus venter partum efficere non videtur.

4.9.7

Libertina ut ius liberorum consequi possit, quater eam peperisse ut ingenuam sufficit.

4.9.8

Latina ingenua ius quiritium consecuta si ter peperit, ad legitimam filii hereditatem admittitur: non est enim manumissa.

4.9.9

Ius liberorum mater habet, quae tres filios aut habet aut habuit aut neque habet neque habuit. Habet, cui supersunt: habuit quae amisit: neque habet neque habuit, quae beneficio principis ius liberorum consecuta est.

4.9.10

Mater per fratrem excluditur et in successione frater cum sorore aequa sorte succedit. Quod si frater defuerit, mater et filiae, quantae fuerint, aequales capiunt portiones.


4.10.0


4.10.1

Filii vulgo quaesiti ad legitimam matris hereditatem adspirare non prohibentur, quia pari iure, ut ipsorum hereditates matribus, ita ipsis matrum deferri debuerunt.

4.10.2

Ad filiam ancillam vel libertam ex senatus consulto Claudiano effectam legitima matris intestatae hereditas pertinere non potest, quia neque servi neque liberti matrem civilem habere intelleguntur.

4.10.3

Ad legitimam intestatae matris hereditatem filii cives Romani, non etiam Latini admittuntur. Cives autem Romanos eo tempore esse oportet, quo eis defertur et ab iis legitima hereditas aditur. Perinde autem matris certiores filii fiunt, non nuntio accepto, sed pro liquido comperto, quod intestata decesserit.

4.10.4

Filius maternam hereditatem eandemque legitimam nisi adeundo quaerere non potest.


4.11.0. De gradibus.


4.11.1

Primo gradu superiori linea continentur pater mater, inferiori filius filia: quibus nullae aliae personae iunguntur.

4.11.1a

Stemmata cognationum directo limite in duas lineas separantur, quarum altera superior, altera inferior: ex superiore autem et secundo gradu transversae lineae pendent, quas omnes latiore tractatu habito in librum singularem contexuimus.

4.11.2

Secundo gradu continentur superiori linea avus avia, inferiori nepos neptis, transversa frater soror. Quae personae duplicantur: avus enim et avita tam ex patre quam ex matre, nepos neptis tam ex filio quam ex filia, frater soror tam ex patre quam ex matre accipiuntur. Quae personae sequentibus quoque gradibus similiter pro substantia earum, quae in quoque gradu consistunt, ipso ordine duplicantur.

4.11.3

Tertio gradu veniunt supra proavus proavia: infra pronepos proneptis: ex obliquo fratris sororisque filius filia, patruus amita, id est patris frater et soror, avunculus matertera, id est matris frater et soror.

4.11.4

Quarto gradu veniunt supra abavus abavia: infra abnepos abneptis: ex obliquo fratris et sororis nepos neptis, frater patruelis soror patruelis, id est patrui filius filia, consobrinus consobrina, id est avunculi et materterae filius filia, amitinus amitina, id est amitae filius filia: itemque consobrini, qui ex duabus sororibus nascuntur. Quibus adcrescit patruus magnus amita magna, id est avi paterni frater et soror: avunculus magnus matertera magna, id est aviae tam paternae quam maternae frater et soror.

4.11.5

Quinto gradu veniunt supra quidem atavus atavia: infra adnepos adneptis: ex obliquo fratris et sororis pronepos proneptis, fratris patruelis sororis patruelis amitini amitinae consobrini consobrinae filius filia, propius sobrino sobrina, id est patrui magni amitae magnae avunculi magni materterae magnae filius filia. His adcrescunt propatruus proamita, hi sunt proavi paterni frater et soror: proavunculus promatertera, hi sunt proaviae paternae maternaeque frater et soror proavique materni.

4.11.6

Sexto gradu veniunt supra tritavus tritavia. Infra trinepos trineptis: ex obliquo fratris et sororis abnepos abneptis, fratris patruelis sororis patruelis, amitini amitinae, consobrini consobrinae, patrui magni amitae magnae avunculi magni materterae magnae nepos neptis, propioris sobrino filius filia, qui consobrini appellantur. Quibus ex latere adcrescunt propatrui proamitae proavunculi promaterterae filius filia: abpatruus abamita, hi sunt abavi paterni frater et soror: abavunculus abmatertera, hi sunt abaviae paternae maternaeque frater et soror abavique materni.

4.11.7

Septimo gradu qui sunt cognati recta linea supra infraque, propriis nominibus non appellantur: sed ex transversa linea continentur fratris sororisve adnepotes adneptes, consobrini filii filiaeque.

4.11.8

Successionis idcirco gradus septem constituti sunt, quia ulterius per rerum naturam, nec nomina inveniri nec vita succedentibus prorogari potest.


4.12.0. De manumissionibus.


4.12.1

Servum communem unus ex dominis manumittendo Latinum facere non potest nec magis quam civem Romanum: cuius portio eo casu, quo, si proprius esset, ad civitatem Romanam perveniret, socio adcrescit.

4.12.2

Mutus et surdus servum vindicta liberare non possunt: inter amicos tamen et per epistulam manumittere non prohibentur. Ut autem ad iustam libertatem pervenire possit, condicione venditionis excipi potest.

4.12.3

Tormentis apud praesidem subiectus et de nulla culpa confessus ad iustam libertatem perduci potest.

4.12.4

Fideicommissa libertas data facto heredis non mutatur, si servum, quem manumittere iussus est, vinxerit.

4.12.5

Communem servum unus ex sociis vinciendo futurae libertati non nocebit: inter pares enim sententia clementior severiori praefertur: et certe humanae rationis est favere miserioribus, prope et innocentes dicere, quos absolute nocentes pronuntiare non possunt.

4.12.6

Debitor creditorve servum pignoris vinciendo dediticium facere non possunt: alter enim sine altero causam pignoris deteriorem facere non potest.

4.12.7

Servus furiosi domini vel pupilli iussu vinctus dediticiorum numero non efficitur, quia neque furiosus neque pupillus exacti consilii capax est.

4.12.8

Non tantum si ipse dominus vinciat, nocet libertati, sed et si vinciri iubeat aut vincentis procuratoris actorisve factum comprobet. Quod si, antequam sciret vinctum, solutionis eius causas approbaverit, libertati futurae vincula non nocebunt.

4.12.9

Caeco curator dari non potest, quia ipse sibi procuratorem instituere potest.


4.13.0. De fideicommissis libertatibus.


4.13.1

Ea condicione heres institutus si liberos suos emancipaverit omnimodo eos emancipare cogendus est: pro condicione enim hoc loco emancipatio videtur adscripta.

4.13.2

Decedente eo, a quo fideicommissa libertas relicta est, heredes eius eam praestare cogendi sunt.

4.13.3

Decedens servis suis libertatem ita dedit: illum et illum liberos esse volo eosque filiis meis tutores do: impeditur fideicommissa libertas, quia pupilli sine tutoris auctoritate manumittere non possunt et habentibus tutores tutor dari non potest. Sed interim vice absentium pupilli habebuntur, ut ex decreto amplissimi ordinis primum libertas ac deinde tutela competere possit.


4.14.0. Ad legem Fufiam Caniniam.


4.14.1

Nominatim servi testamento manumitti secundum legem fufiam possunt. Nominatim autem manumittere intellegitur hoc modo stichus liber esto. Cum autem opsonatorem, vel qui ex ancilla illa nascetur, liberum esse volo, ex Orfitiano senatus consulto perinde libertas competit, ac si nominatim data sit: officiorum enim et artium appellatio nihil de significatione nominum mutat: nisi forte plures sint, qui eo officio designentur: tunc enim nomen adiugendum est, ut eluceat, de quo testator sensisse videatur.

4.14.2

Codicillis testamento confirmatis datae libertates cum his quae tabulis testamenti datae sunt concurrunt, et sine antecedant sive sequantur testamentum, novissimo loco adhibentur, quia ex testamento utraeque confirmantur.

4.14.3

Quotiens numerus servorum propter legem Fufiam Caniniam ineundus est, fugitivi quoque, quorum semper possessio animo retinetur, computandi sunt.

4.14.4

Lege Fufia Caninia cavetur, ut certus servorum numerus testamento manumittatur. Subductis igitur duobus usque ad decem pars dimidia, a decem usque ad triginta pars tertia, a triginta usque ad centum pars quarta, a centum usque ad quingentos pars quinta. Plures autem quam centum ex maiori numero servorum manumitti non licet.

4.14a

Nec filio patroni invito libertus natalibus suis restitui potest: quid enim interest ipsi patrono an filiis eius fiat iniuria?