SENATUSCONSULTUM DE SUMPTIBUS LUDORUM GLADIATORUM MINUENDIS

 


....tantam illam pestem nulla medicina sanari posse. Nec poterat: verum nostri principes, quibus omne studium est quantolibet morbo salutem publicam mersam et enectam refuere* et integrae valetudini reddere, in primis anima adverterunt, quae causa illi morbo vires daret, unde foeda et inlicita vectigalia ius haberent, quis auctor et patronus esset usurpandis quasi legitimis, quae omnibus legibus et divinis et humanis prohibentur. Fiscus dicebatur: fiscus non sibi, set qui lanienae aliorum praetexeretur, tertia vel quarta parte ad licentiam foedae rapinae invitatus. Itaque fiscum removerunt a tota harena. Quid enim Marci Antonini et Luci Commodi cavendum fisco cum harena? Omnis pecunia horum principum pura est, nulla cruoris humani adspergine contaminata, nullis sordibus foedi quaestus inquinata, et quae tam sanctae paratur quam insumitur. Itaque facessat sive illut ducentiens annuum seu trecenties est; satis amplum patrimonium imperio paratis ex parsimonia vestra; quin etiam ex reliquis lanistarum, quae HS quingenties supra sunt, pars lanistis condonetur. Ob quae, oro vos, merita? Nulla sane, inquiunt, merita, set prohibiti talibus grassaturis solacium ferant et in posterum tanto pretio invitentur ad opsequium humanitatis. O magni impp., qui scitis altius fundari remedia, quae etiam malis consulunt, qui se etiam necessarios fecerint! Et iam fructus tantae vestrae providentiae emerget. Legebatur etiam nunc apud nos oratio; sed ubi rumore delatum est quaestus lanistarum recisos, fiscum omnem illam pecuniam quasi contaminatam reliquisse, statim sacerdotes fidelissimarum Galliarum vestrarum concursare, gaudere, inter se loqui. Erat aliquis, qui deploraverat fortunas suas creatus sacerdos, qui auxilium sibi in provocatione ad principes facta constituerat. Sed ibidem ipse primus et de consilio amicorum: quid mihi iam cum appellatione? omne onus, quod patrimonium meum opprimebat, sanctissimi impp. remiserunt; iam sacerdos esse et cupio et opto et editionem muneris, quam olim detestabamur, amplector. Itaque gratiae appellationis non solum ab illo, verum et a ceteris petitae, et quanto plures petentur! Iam hoc genus causarum diversam formam habebit, ut appellent qui non sunt creati sacerdotes, imo populus. Quae igitur tantis tam salutarium rerum consilis vestris alia prima esse sententia potest, quam ut, quod singuli sentiunt, quod universi de pectore intimo clamante ego censeam? Censeo igitur inprimis agendas maximis impp. gratias, qui salutaribus remedis, fisci ratione post habita, labentem civitatium statum et praecipitantes iam in ruinas principalium virorum fortunas restituerunt: tanto quidem magnificentius, quod, cum excusatum esset retinerent quae ali instituissent et quae longa consuetudo confirmasset, tamen olli peraeque nequaquam sectae suae congruere arbitrati sunt male instituta servare et quae turpiter servanda essent instituere. Quamquam autem non nulli arbitrentur de omnibus, quae ad nos maximi principes rettulerunt, una et succincta sententia censendum, tamen, si vos probatis, singula specialiter persequar, verbis ipsis ex oratione sanctissima ad lucem sententiae translatis, ne qua ex parte pravis interpretationibus sit locus. Itaque censeo, uti munera, quae assiforana appellantur, in sua forma maneant nec egrediantur sumptu HS XXX (milia). Qui autem supra XXX (milia) ad LX (milia) usque munus edent, is gladiatores tripertito praebeantur numero pari. Summum pretium sit primae parti quinque milia, secundae quattuor milia, tertiae tria milia. A HS LX (milibus) ad c (milia) usque trifariam coetus gladiatorum divisus sit: primi ordinis gladiatoris summum pretium sit VIII (milia), mediae classis VI (milia), deinde quinque. Porro a centum milibus ad CL (milia) quinque sint manipuli, cuius primi pretium sit XII (milia), secundi X (milia), tertii VII (milia), quarti VI (milia), postremo quinque. Iam hinc porro a CL (milibus) ad CC (milia) et quidquid supra susum versum erit, infimi gladiatoris pretium sit VI (milia), super eum VII (milia), terti retro VIIII (milia), quarti XII (milia) adusque XV (milia). Et haec sit summo ad formonso gladiatori definita quantitas. Utique in omnibus muneribus, quae generatim distincta sunt, lanista dimidiam copiam universi numeri promisquae multitudinis praebeat exque his qui gregari appellantur, qui meliori acertatis erit, duobus milibus sub signo pugnet, nec quisquam ex eo numero mille nummum minore. Lanistas etiam promovendos vili studio quaestus: negem sibi copiam dimidiae partis praebendas esse ex numero gregariorum, uti sciant inpositam sibi necessitatem de ceteris quos meliores opinabuntur, transferre tantisper plendi numeri gregariorum gratia. Itaque is numerus universae familiae aequis partibus in singulos dies dispartiatur, neque ullo die minus quam dimidia pars gregariorum sit ibi, qui eo die dimicabunt. Utque ea opservatio a lanistis quam diligentissime exigatur, iniungendum his qui provinciae praesidebunt et legatis vel quaestoribus vel legatis legionum vel iis qui ius dicunt clarissimis viris aut procuratoribus maximorum principum quibus provinciae rector mandaverit; is etiam procuratoribus, qui provinciis praesidebunt. Trans Padum autem perque omnes Italiae regiones arbitrium iniungendum praefectis alimentorum dandis, si aderunt, vel viae curatori aut, si nec is praesens erit, iuridico vel tum classis praetoriae praefecto. Item censeo de exceptis ita opservandum, ut praecipuum mercedis gladiator sibi quisque paciscatur, eius pecuniae quae ob hanc causam excipiebatur, quartam portionem liber, serus autem quintam accipiat. De pretis autem gladiatorum opservari Paulo ante censui secundum praescriptum divinae orationis, sed ut ea pretia ad eas civitates pertineat, in quibus ampliora gladiatorum pretia flagrabant. Quod si quibus civitatibus res publica tenuior est, non eadem serventur, quae aput fortiores civitates scripta sunt, nec supra modum virium onerent, sed hactenus in eundem, ut quae in publicis privatisque rationibus repperientur pretia summa ac media ac postrema, si quidem provinciarum eae civitates sunt, ab eo qui praesidebit provinciae opserventur, ceterarum autem iuridico vel curatori provinciae vel classis praetoriae praefecto vel procuratori maximorum* principum, uti cuiusque civitatis potestasque ibi prima erit. Atque ita rationibus decem retroversum annorum inspectis, exemplis munerum quae in quaque civitate edita erunt consideratis, conserventur ab eo, cuius arbitrium erit de tribus pretis vel, si melius ei videbitur, ex eo modo quem persequitur efficit et trifariam pretia deducantur eaque forma etiam in posterum servetur. Sciantque viri clarissimi, qui proconsules Paulo ante profecti sunt, intra suum quisque annum it negotium exsequi se oportebit, ii etiam, qui non sortito provincias regant, intra annum. Ad Galliam sed et princeps, qui in civitatibus splendidissimarum Galliarum veteri more et sacro ritu expectantur, ne ampliore pretio lanistae praebeant, quam binis milibus, cum maximi principes oratione sua praedixerint, fore ut damnatum ad gladium procurator eorum nisi plure quam sex aureis et nisi iuraverit. Sacerdotes quoque provinciarum, quibus nullum cum lanistis negotium erit*, gladiatores a prioribus sacerdotibus susceptos vel sibimet auctoratos recipiunt, at post editionem ex pretio in succedentes tramittunt; neque singulatim aliquem rei gladiatoriae causa vendat plure quam lanistis est pretium persolutum. Is autem qui aput tribunum plebei clarissimum virum sponte ad dimicandum profitebitur, cum habeat ex lege pretium duo milia, liberatus si discrimen instauraverit, aestimatio eius post hac HS XII (milia) non excedat. Is quoque qui senior atque inhabilior operam suam denuo .....