SENATUS CONSULTUM DE CN.PISONE PATRE
Text nach W.ECK – A.CABALLOS – F.FERNANDEZ, Das senatus consultum de Cn.Pisone patre, Munchen 1996 [Vestigia 48] S. 38-51. S(enatus) c(onsultum) de Cn(aeo) Pisone patre propositum N(umerio) Vibio Sereno proco(n)-s(ule).| A(nte) d(iem) IIII eid(us) Dec(embres) in Palatio in porticu, quae est ad Apollinis. Scribendo | adfuerunt M(arcus) Valerius M(arci) f(ilius) Lem(onia tribu) Messallinus, G(aius) Ateius L(uci) F(ilius) Ani(ensi tribu) Capito, Sex(tus) Pomp(eius) | Sex(ti) f(ilius) Arn(iensi tribu), M(arcus) Pompeius M(arci) f(ilius) Teret(ina tribu) Priscus, G(aius) Arrenus G(ai) f(ilius) Gal(eria tribu) Gallus, L(ucius) Nonius L(uci) f(ilius) | Pom(ptina tribu) Asprenas q(uaestor), M(arcus) Vinucius P(ubli) f(ilius) Pob(lilia tribu) q(uaestor). Quod Ti(berius) Caesar divi Aug(usti) f(ilius) Aug(ustus) | 5 pontifex maxumus, tribunicia potestate XXII, co(n)s(ul) III, designatus IIII ad sena|tum rettulit qualis causa Cn.Pisonis patris visa esset et an merito sibi mor|tem conscisse videretur et qualis causa M.Pisonis visa esset, cui relationi ad|iecisset, uti precum suarum pro adulescente memor is ordo esset, <et> qualis cau|sa Plancinae visa esset, pro qua persona, quid petisset et quas propter causas,|10 exposuisset antea, et quid de Visellio Karo et de Sempronio Basso, consulibus | Cn.Pisonis patris, iudicaret senatus, d(e) i(is) r(ebus) i(ta) c(ensuerunt). |Senatum populumq(ue) Romanum ante omnia dis immortalibus gratias agere,| quod nefaris consilis Cn.Pisonis patris tranquillitatem praesentis status | r(ei) p(ublicae), quo melior optari non pote |e|t quo beneficio principis nostri frui contigit,| 15 turbar|i| passi non sunt, deinde Ti.Caesari Augusto principi suo quod earum rerum | omnium, quae ad explorandam veritatem necessariae fuerunt, co|piam senatui fecerit, cuius aequitatem et patientiam hoc quoq(ue) nomine | admirari senatum, quod, cum manufestissuma sint Cn.Pisonis patris scelera | et ipse de se supplicium sumpsisset, nihilominus causam eius cognosci volue|20 rit filiosque eius arcessitos hortatus sit, ut patris sui causam defenderent, ita ut | eum quoq(ue), qui ordinis senatori nondum esset, ob eam rem introduci in senatum vellet et | copiam utriq(ue) dicendi pro patre et pro matre ipsorum et pro M.Pisone faceret.|Itaq(ue) cum per aliquot dies acta causa sit ab accusatoribus Cn.Pisonis patris et ab ipso | Cn.Pisone patre, recitatae epistulae, recitata exemplaria codicillorum, quos | 25 Germanicus Caesar Cn.Pisoni patri scripsisset, producti testes quoiusque ordinis sint,| <senatum> a|rb|i<t>rari singularem moderationem patientiamq(ue) Germanici Caesaris evic|tam esse feritate morum Cn.Pisonis patris atq(ue) ob id morientem Germanicum Cae|sarem, quoius mortis fuisse caussam Cn.Pisonem patrem ipse testatus sit, non inme|rito amicitiam ei renuntiasse, qui _ cum deberet meminisse adiutorem se datum |30 esse Germanico Caesari, qui a principe nostro ex auctoritate huius orrdinis ad | rerum transmarinarum statum componendum missus esset desiderantium | praesentiam aut ipsius Ti.Caesaris Aug(usti) aut filiorum alterius utrius, neclecta | maiestate domus Aug(ustae), neclecto etiam iure publico, quod adlect(us) pro co(n)s(ule) et ei pro co(n)s(ule), de quo | lex ad populum lata esset, ut in quamcumq(ue) provinciam venisset, maius ei imperium |35 quam ei qui eam provinciam proco(n)s(ule) optineret, esset, dum in omni re maius imperi | um Ti.Caesari Aug(usto) quam Germanico Caesari esset, tamquam ipsius arbitri et potestatis omnia | esse deberent, ita se, cum in provincia Syria fuerit, gesserit _ bellum [cum] Armeniacum | et Parthicum, quantum in ipso fuit, moverit, quod neq(ue) ex mandatis principis | nostri epistulisq(ue) frequentibus Germ(anici) Caesar(is), cum is abesset, Vononem, qui sus|40 pectus regi Parthorum erat, longius removeri voluerit, ne profugere ex custodia | posset, id quod fecit, et conloqui quosdam ex numero Armeniorum malos et | audaces cum Vonone passus sit, ut per eosdem tumultus in Armenia excita|retur ac Vonone<s> vel occiso vel expulso rege Armeniae, quem Germanicus | Caesar ex voluntate patris sui senatusq(ue) ei genti regem dedisset, <eam> occuparet,|45 eaq(ue) magnis muneribus Vononis corruptus fecerit; bellum etiam civile ex|citare conatus sit, iam pridem numine divi Aug(usti) virtutibusq(ue) Ti.Caesaris Aug(usti) | omnibus civilis belli sepultis malis repetendo provinciam Syriam post |mortem Germanici Caesaris quam vivo eo pessumo et animo et exemplo re|liquerat, atq(ue) ob id milites R(omani) inter se concurrere coacti sint, perspecta etiam |50 crudelitate unica, qui incognita caussa, sine consili sententia plurimos ca|pitis supplicio adfecisset neq(ue) externos tantummodo, sed etiam centurionem | c(ivem) R(omanum) cruci fixsisset; qui militarem disciplinam a divo Aug(usto) institutam et | servatam a Ti.Caesar(e) Aug(usto) corrupisset, non solum indulgendo militibus, <ne> | his, qui ipsis praesunt, more vetustissimo parerent, sed etiam donativa suo |55 nomine ex fisco principis nostri dando, quo facto milites alios Pisonianos, a|lios Caesarianos dici laetatus sit, honorando etiam eos, qui post talis nominis | usurpationem ipsi paruisse|n|t; qui post mortem Germanici Caesaris, quoius in?teritum non p(opulus) R(omanus) modo, sed exterae quoq(ue) gentes luxserunt, patri optumo et | indulgentissumo libellum, quo eum accusaret, mittere ausus sit oblitus non |60 tantum venerationis caritatisq(ue), quae principis filio debebantur, ceterum | humanitatis quoq(ue), quae ultra mortem odia non patitur procedere, et cuius | mortem gavisum esse eum his argumentis senatui apparuerit: quod nefaria | sacrificia ab eo facta, quod naves, quibus vehebatur, ornatae sint, quod reclu|serit deorum immortalium templa, quae totius imperi R(omani) constantissuma |65 pietas clauserat, eiusdemque habitus animi argumentum fuerit, quod dedisset congiarium ei, qui nuntiaverit sibi de morte Germanici Caesaris, probatum<q(ue)> sit frequen|ter{q(ue)} convivia habuisse eum his ipsis diebus, quibus de morte Germanici Caesaris ei | nuntiatum erat; numen quoq(ue) divi Aug(usti) violatum esse ab eo arbitrari senatum | omni honore, qui aut memoriae eius aut imaginibus, quae, antequam in |70 deorum numerum referre{n}tur, ei r[....]tae erant, habeba{n}tur, detracto. |Quas ob res arbitrari senatum non optulisse eum se de|b|itae poenae, sed maiori | et quam inmin|e|re sibi ab pietate et severitate iudicantium intellegeba{n}t | subtraxisse; itaq(ue) iis poenis, quas a semet ipso exegisset, adicere: ne quis luc|tus mortis eius caussa a feminis quibus {e}is more maiorum, si hoc s(enatus) c(onsultum) factum | 75 non esset, lugendus esset, susciperetur; utiq(ue) statuae et imagines Cn.Pisonis | patris, quae ubiq(ue) positae essent, tollerentur; recte et ordine facturos, qui qu|andoq(ue) familiae Calpurniae essent, quive eam familiam cognatione | adfinitateve contingerent, si dedissent operam, si quis eius gentis aut quis eo|rum, qui cognatus adfinisve Calpurniae familiae fuisset, mortuos esset, lugen|80 dus esset, ne inter reliquas imagines, <quae> exequias eorum funerum celebrare solent,| imago Cn.Pisonis patris duceretur neve imaginibus familiae Calpurniae i|mago eius interponeretur; utiq(ue) nomen Pisonis patris tolleretur | ex titulo statuae Germanici Caesaris, quam ei sodales Augustales in campo ad | aram Providentiae posuissent; utiq(ue) bona Cn.Pisonis patris publicarentur |85 excepto saltu, qui esset in Hillyrico; eum saltum placere Ti.Caesari Augusto prin?cipi nostro, cuius a patre divo Aug(usto) Cn.Pisoni patri donatus errat, reddi, cum | is idcirco dari eum sibi desiderasset, quod <civitates>, quarum fines hos saltus contin|gerent, frequenter de iniuris Cn.Pisonis patris libertorumq(ue) et servorum | eius questae essent, atq(ue) ob id providendum putaret, ne postea iure meritoq(ue) |90 soci p(opuli) R(omani) queri possent; item senatum, memorem clementiae suae ius | titiaeq(ue) <atq(ue)> animi magnitudinis, quas virtutes {quas} a maioribus suis acce|pisset, tum praecipue ab divo Aug(usto) et Ti.Caesare Aug(usto) principibus suis didicisset,| ex bonis Cn.Pisonis patris publicatis aequom humanumq(ue) censere, filio eius | Pisoni maiori, de quo nihil esset dictum, qui principis nostri q(uaestor) fuisset, quem |95 Germanicus quoq(ue) liberalitate sua honorasset, qui complura modestiae | suae posuisset pignora,|ex quibus sperari posset, dissimillumum eum patri suo futurum, donari | nomine principis et senatus bonorum partem dimidiam eumq(ue), cum tan|to beneficio obligaretur, recte atque ordine facturum, si praenomen patris | 100 mutasset; M. etiam Pisoni, qu<o>i inpunitatem senatus humanitati et mode|rationi principis sui adsensus dandam esse{t} arbitraretur, quo facilius | inviolatum senatus beneficium ad eum pervenire<t>, alteram partem dimi|diam bonorum paternorum dari, ita ut ex omnibus bonis, quae decreto | senatus publicata et concessa iis essent, n(ummum) (decies centa milia) dotis nomine Calpurniae |105 Cn.Pisonis filiae, item peculi nomine n(ummum) (quadragies centa milia) daretur. Item | placere, uti Cn.Piso pater supra portam Fontinalem quae inaedificasset | iungendarum domum privatarum causa, ea curatores locorum publico|rum iudicandorum tollenda dimolienda curarent.|Quod ad Plancinae causam pertineret, qu<o>i pluruma et gravissuma crimina | 110 obiecta essent, quoniam confiteretur se omnem spem in miseridordia{m} | principis nostri et senatus habere, et saepe princeps noster accurateq(ue) ab | eo ordine petierit, ut contentus senatus Cn.Pisonis patris poenae uxori |e|ius | sic uti M. filio parceret, et pro Plancina rogatu matris suae depreca<tus> s<it> et,? quam ob rem |id| mater sua inpetrari vellet, iustissumas ab ea causas sibi ex|115 positas acceperit, senatum arbitrari et Iuliae Aug(ustae), optume de r(e) p(ublica) meritae non | partu tantum modo principis nostri, sed etiam multis magnisq(ue) erga cui|usq(ue) ordinis homines beneficis, quae, cum iure meritoq(ue) plurumum posse<t> in eo, quod | a senatu petere deberet, parcissume uteretur eo, et principis nostri summa<e>| erga matrem suam pietati suffragandum indulgendumq(ue) esse remittiq(ue) |120 poenam Plancinae placere. Visellio Karo et Sempronio Basso comitibus Cn.| Pisonis patris et omnium malificiorum socis ac ministris, aqua et igne interdici oportere | ab eo pr(aetore), qui lege{m} maiestatis quaereret, bonaq(ue) eorum ab pr(aetoribus), qui aerario | praeesse<n>t, venire et in aerarium redigi placere. Item cum iudic<ar>et senatus ? omnium partium pietatem antecessisse Ti.Caesarem Aug(ustum) principem nostrum |125 tant|i| et |t|am aequali<s> dolor|i|<s eius indicis> totiens conspectis, quibus etiam senatus ve|hementer motus sit, magnopere rogare et petere, ut omnem curam, quam | in duos quondam filios suos partitus erat, ad eum, quem haberet, converteret,| sperareq(ue) senatum eum, qu{p}i supersit, |t|anto maior|i| curae dis immortalibus | fore, quanto magis intellegerent, omnem spem futuram paternae pro |130 r(e) p(ublica) stationis in uno repos[i]ta<m>, quo nomine debere eum finire dolorem | ac restituere patriae suae non tantum animum, sed etiam voltum, qui | publicae felicitati conveniret; item senatum laudare magnopere Iuliae Aug(ustae) | Drusiq(ue) Caesaris moderationem imitantium principis nostri iustitiam, quos | animadvertere{t} hunc ordinem non maiorem pietatem in Germanicum |135 quam aequitatem in servandis integris iudicis suis, donec de causa Cn.Pisonis | patris cognosceretur, praestitisse; ceterorum quoq(ue) contingentium Germanicum | Caesarem necessitudine magnopere probare: Agrippinae, quam senatui memoriam | divi Aug(usti), qu<o>i fuisset probatissuma, et viri Germanici, cum quo unica concordia vixsis|set, et tot pignora edita partu felicissumo eorum, qui superessent, commendare;|140 itemq(ue) Antoniae Germanici Caesaris matris, quae unum matrimonium Dru|si Germ(anici) patris experta sanctitate morum dignam se divo Aug(usto) tam arta propin|quitate exhibuerit; et Liviae sororis Germ(anici) Caesar(is), de qua optume et avia sua et | socer idemq(ue) patruos, princeps noster, iudicaret, quorum iudicis, etiam si non contin|gere{n}t domum eorum, merito gloriari posset, nedum tam coniunctis necessitu|145 dinibus inligata femina: quarum aeq(ue) et dolor|e|m fidelissumum et in dolore | moderatione<m> senatum probare; item quod filiorum Germanici puerilis et | praecipue in Nerone{m} Caesare{m} iam etiam iu<v>enis (oder iu<v>eni<li>s) dolor amisso patre tali | itemq(ue) <Ti.Germanici> fratris {Ti.} Germ(anici) Caesar(is) non exc|e|sserit modum probabilem, iudicare sena|tum referendum quidem esse acceptum maxume discipulinae avi |e|orum et |150 patrui et Iuliae Aug(ustae), sed tamen ipsorum quoque nomin|e| laudandum existu|mare{t}; item equestris ordinis curam et industriam unic|e| senatui probari,| quod fideliter intellexsisset, quanta res et quam ad omnium salutem pietatemq(ue) | pertinens ageretur, et quod frequentibus adclamationibus adfectum animi sui | et dolorem de principis nostri filiq(ue) eius iniuris ac pro r(ei)p(ublicae) utilitate testatus sit; |155 plebem quoq(ue) laudare senatum, quod cum equestr|i| ordine consenserit pietatemq(ue)| suam erga principem nostrum memoriamq(ue) fili eius significaverit, et cum | effusissumis studis ad repraesentandam poenam Cn.Pisonis patris ab semet ipsa | accensa esset, regi tamen exemplo equestris ordinis a principe nostro se passa sit;|item senatum probare eorum militum fidem, quorum animi frustra sollicita|160 ti essent scelere Cn.Pisonis patris, omnesq(ue), qui sub auspicis et imperio principis | nostri milites essent, quam fidem pietatemq(ue) domui Aug(ustae) p|raesta|rent, eam sperare | perpetuo praestaturos, cum scirent salutem imperi nostri in eius dom|u|<s> custo|dia posita<m>: senatum arbitrari eorum curare atq(ue) offici esse, ut aput eos ii,| qui quandoq(ue) e|i|<s> praessent, plurimum auctoritatis <haberent>, qui fidelissuma pietate |165 salutare huic urbi imperioq(ue) p(opuli) R(omani) nomen Caesarum coluissent. Et quo facilius | totius actae rei ordo posterorum memoriae tradi posset atque hi scire<nt>, quid et | de singulari moderatione Germ(anici) Caesa(ris) et de sceleribus Cn.Pisonis patris | senatus iudicasset, placere uti oratio, quam recitasset princeps noster,| itemq(ue) haec senatus consulta in {h}aere incisa, quo loco Ti.Caes(ari) Aug(usto) vide|170 retur, ponere<n>tur, item hoc s(enatus) c(onsultum) {hic} in cuiusque provinciae celeberruma{e} | urbe eiusque i<n> urbis ipsius celeberrimo loco in aere incisum figere|tur, itemq(ue) hoc s(enatus) c(onsultum) in hibernis cuiusq(ue) legionis at signa figeretur. Censu|erunt. In senatu fuerunt CCCI. Hoc s(enatus) c(onsultum) factum est per relationem solum.|Ti.Caesar Aug(ustus) trib(unicia) potestate XXII manu mea scripsi: velle me h(oc) s(enatus) c(onsultum), quod | 175 e<s>t factum IIII idus Decem(bres) Cotta et Messalla con(n)s(ulibus) referente me scri?ptum manu Auli q(aestoris) mei in tabellis XIIII, referri in tabulas pub<l>icas. |