LEGES DUODECIM TABULARUM


'The Law of the Twelve Tables' - the article in the Smith's Dictionary



TABULAE  I  II  III  IV  V  VI   VII  VIII  IX  X  XI  XII  FRAGMENTA



TABULA I


(1) SI IN IUS VOCAT, ITO. NI IT, ANTESTAMINO: IGITUR EM CAPITO

(2) SI CALVITUR PEDEMVE STRUIT, MANUM ENDO IACITO.

(3) SI MORBUS AEVITASVE VITIUM ESCIT, IUMENTUM DATO. SI NOLET, ARCERAM NE STERNITO.

(4) ASSIDUO VINDEX ASSIDUUS ESTO. PROLETARIO IAM CIVI QUIS VOLET VINDEX ESTO.

(5) NEX ... FORTI SANATI ...

(6) REM UBI PACUNT, ORATO.

(7) NI PACUNT, IN COMITIO AUT IN FORO ANTE MERIDIEM CAUSSAM COICIUNTO. COM PERORANTO AMBO PRAESENTES.

(8) POST MERIDIEM PRAESENTI LITEM ADDICITO.

(9) SI AMBO PRAESENTES, SOLIS OCCASUS SUPREMA TEMPESTAS ESTO.

(10) ... cum proletarii et adsidui et sanates et VADES et SUBVADES et XXV asses et taliones ... evanuerint, omnisque illa XII tabularum antiquitas ... lege Aebutia lata consopita ist ... [Gellius, Noctes Atticae 16, 10. 8].


TABULA II


(1 a) De rebus M aeris plurisve D assibus, de minoris vero L assibus sacramento contendebatur; nam ita lege XII tabularum cautum erat. At si de libertate hominis controversia erat, etiamsi pretiosissimus homo esset, tamen ut L assibus sacramento contenderetur, eadem lege cautum est ... [Gaius, Commentarii 4, 14].

(1 b) Per iudicis postulationem agebatur, si qua de re ut ita ageretur lex iussisset, sicuti lex XII tabularum de eo quod ex stipulatione petitur. Eaque res talis fere erat. Qui agebat, sic dicebat: "EX SPONSIONE TE MIHI X MILIA SESTERTIORUM DARE OPORTERE AIO. ID POSTULO AIAS AN NEGES." Adversarius dicebat non oportere. Actor dicebat: "QUANDO TU NEGAS, TE PRAETOR IUDICEM SIVE ARBITRUM POSTULO UTI DES." Itaque in eo genere actionis sine poena quisque negabat. Item de hereditate dividenda inter coheredes eadem lex per iudicis postulationem agi iussit ... [Gaius, Commetarii 4, 17 a].

(2) ... MORIBUS SONTICUS ... AUT STATUS DIES CUM HOSTE ... QUID HORUM FUIT UNUM IUDICI ARBITROVE REOVE, EO DIES DIFFISSUS ESTO.

(3) CUI TESTIMONIUM DEFUERIT, IS TERTIIS DIEBUS OB PORTUM OBVAGULATUM ITO.


TABULA III


(1) AERIS CONFESSI REBUSQUE IURE IUDICATIS XXX DIES IUSTI SUNTO.

(2) POST DEINDE MANUS INIECTIO ESTO. IN IUS DUCITO.

(3) NI IUDICATUM FACIT AUT QUIS ENDO EO IN IURE VINDICIT, SECUM DUCITO, VINCITO AUT NERVO AUT COMPEDIBUS XV PONDO, NE MAIORE AUT SI VOLET MINORE VINCITO.

(4) SI VOLET SUO VIVITO. NI SUO VIVIT, QUI EUM VINCTUM HABEBIT, LIBRAS FARRIS ENDO DIES DATO. SI VOLET, PLUS DATO.

(5) Erat autem ius interea paciscendi ac, si pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta. Inter eos dies trinis nundinis continuis ad praetorem in comitium producebantur, quantaeque pecuniae iudicati essent, praedicabatur. Tertiis autem nundinis capite poenas dabant, aut trans Tiberim peregre venum ibant. [Gellius, Noctes Atticae 20, 1, 46 f.]

(6) TERTIIS NUNDINIS PARTIS SECANTO. SI PLUS MINUSVE SECUERUNT, SE FRAUDE ESTO.

(7) ADVERSUS HOSTEM AETERNA AUCTORITAS [ESTO].


TABULA IV


(1) ... cito necatus tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer [Cicero, De legibus 3, 8, 19].

(2) SI PATER FILIUM TER VENUM DU[IT], FILIUS A PATRE LIBER ESTO.

(3) Illam suam suas res sibi habere iussit ex XII tabulis, claves ademit, exegit [Cicero, Oratio Philippica 2, 28, 69].

(4) comperi, feminam ... in undecimo mense post mariti mortem peperisse, factumque esse negotium ... quasi marito mortuo postea concepisset, quoniam Xviri in decem mensibus gigni hominem, non in undecimo scripsissent [Gellius, Noctes Atticae 3, 16, 12].


TABULA V


(1) Veteres ... voluerunt feminas, etiamsi perfectae aetatis sint, ... in tutela esse. ... exceptis virginibus Vestalibus, quas ... liberas esse voluerunt: itaque etiam lege XII tabularum cautum est [Gaius, Commetarii I, 144 f.].

(2) Mulieris, quae in agnatorum tutela erat, res mancipii usucapi non poterant, praeterquam si ab ipsa tutore [auctore] traditae essent: id[que] ita lege XII tabularum [cautum erat] [Gaius, Commentarii 2, 27].

(3) UTI LEGASSIT SUPER PECUNIA TUTELAVE SUAE REI, ITA IUS ESTO.

(4) SI INTESTATO MORITUR, CUI SUUS HERES NEC ESCIT, ADGNATUS PROXIMUS FAMILIAM HABETO.

(5) SI ADGNATUS NEC ESCIT, GENTILES FAMILIAM HABENTO.

(6) Quibus testamento ... tutor datus non ist, iis ex lege XII [tabularum] agnati sunt tutores [Gaius, Commentarii I 155].

(7a) SI FURIOSES ASCOT, ADGNATUM GENTILIUMQUE IN EO PECUNIAQUE EIUS POTESTAS ESTO.

(7b) ... AST EI CUSTOS NEC ASCOT ...

(7c) Lege XII tabularum prodigo interdicitur bonorum suorum administratio [Digesta 27, 10, 1 pr = Ulpianus ad Sabinum];

lex XII tabularum ... prodigum, cui bonis interdictum est, in curatione iubet esse agnatorum [Ulpianus, frgm. 12, 2].

(8) Civis Romani liberti hereditatem lex XII tabularum patrono defert, si intestato sine suo herede libertus decesserit [Ulpian frgm. 29, 1].

Cum de patrono et liberto loquitur lex, EX EA FAMILIA, inquit, IN EAM FAMILIAM [Digesta. 50, 16, 195, 1 = Ulpianus].

(9) Ea, quae in nominibus sunt, ... ipso iure in portiones hereditarias ex lege XII tabularum divisa sunt [Gordian, Constitutio 3, 36, 6].

Ex lege XII tabularum aes alienum hereditarium pro portionibus quaesitis singulis ipso iure divisum [Diocletian, Constitutiones 2, 3, 26].

(10) Haec actio (familiae herciscundae) proficiscitur e lege XII tabularum [Gaius, Digesta 10, 2, 1 pr.].


TABULA VI


(1) CUM NEXUM FACIET MANCIPIUMQUE, UTI LINGUA NUNCUPASSIT, ITA IUS ESTO.

(2) Cum ex XII tabulis satis esset ea praestari, quae essent lingua nuncupata, quae qui infitiatus esset, dupli poenam subiret, a iuris consultis etiam reticentiae poena est constituta [Cicero, De officiis 3, 16, 65].

(3) usus auctoritas fundi biennium est, ... ceterarum rerum omnium ... annuus est usus [Cicero, Topica 4, 23].

(4) Lege XII tabularum cautum est, ut si qua nollet eo modo (usu) in manum mariti convenire, ea quotannis trinoctio abesset atque eo modo (usum) cuiusque anni interrumperet [Gaius 1, 111].

(5 a) SI QUI IN IURE MANUM CONSERUNT ...

(5 b) et mancipationem et in iure cessionem lex XII tabularum confirmat [Paulus, Vaticanum fragmentum 50].

(6) Advocati (Verginiae) ... postulant, ut (Ap.Claudius) ... lege ab ipso lata vindicias det secundum libertatem [Livius 3, 44, 11. 12].

(7) TIGNUM IUNCTUM AEDIBUS VINEAVE ET CONCAPIT NE SOLVITO

(8) Lex XII tabularum neque solvere permittit tignum furtivum aedibus vel vineis iunctum neque vindicare, ... sed in eum, qui convictus est iunxisse, in duplum dat actionem [Ulpian, Digesta XLVII 3, 1 pr.].

(9) ... QUANDOQUE SARPTA, DONEC DEMPTA ERUNT ...


TABULA VII


(1) XII tabularum interpretes ambitum parietis circuitum esse describunt [Varro, de lingua latina 5, 22]; ... Ambitus ... dicitur circuitus aedificiorum patens ... pedes duos et semissem [Festus P. 5]; ... Sestertius duos asses et semissem (valet), ... lex ... XII tabularum argumento est, in qua duo pedes et semis "sestertius pes" vocatur [Maecianus, assis distr. 46].

(2) Sciendum est in actione finium regundorum illud observandum esse, quod (in XII tabulis) ad exemplum quodammodo eius legis scriptum est, quam Athenis Solonem dicitur tulisse. Nam illic ita est: (translating the Greek): If anyone erects a temporary wall next to another piece of property, it may not cross the property line; if it is a low wall, it must be one foot back; if a building, two feet; if he makes a trench or hole, he must leave a space equal to the depth; if a well, a fathom [i.e. six feet or two meters]. Plant olives and figs nine feet from the adjoining property; all other trees five feet [Gaius, Digesta 10 1, 13].

(3 a) In XII tabulis ... nusquam nominatur villa, semper in significatione ea "hortus", in horti vero "heredium" [Plinius, Naturalis historia 19, 4, 50].

(3 b) [Tugu]ria a tecto appellantur [domicilia rusticorum] sordida, ... quo nomine [Messalla in explana]tione XII ait etiam ... [signifi]cari [Festus, De verborum significatu F. 355].

(4) usus capionem XII tabulae intra V pedes esse noluerunt [Cicero, De legibus I 21, 55].

(5 a) SI IURGANT ...

(5 b) controversia est nata de finibus, in qua ... e XII tres arbitri fines regemus [Cicero, De legibus 1, 21, 55].

(6) Viae latitudo ex lege XII tabularum in porrectum octo pedes habet, in anfractum, id est ubi flexum est, sedecim [Gaius, Digesta 8, 3, 8].

(7) VIAM MUNIUNTO: NI SAM DELAPIDASSINT, QUA VOLET IUMENTO AGITO.

(8 a) SI AQUA PLUVIA NOCET, ...

(8 b) Si per publicum locum rivus aquae ductus privato nocebit, erit actio privato ex lege XII tabularum, ut noxa domino sarciatur [Paulus, Digesta 43, 8, 5].

(9 a) Lex XII tabularum efficere voluit, ut XV pedes altius rami arboris circumcidantur [Ulpianus, Digesta 43 27, 1. 8].

(9 b) Si arbor ex vicini fundo vento inclinata in tuum fundum ist, ex lege XII tabularum de adimenda ea recte agere potes [Pomponius, Digesta XLIII 27, 2].

(10) Cautum est ... lege XII tabularum, ut glandem in alienum fundum procidentem liceret colligere [Plinius, Naturalis historia 16, 5, 15]

(11) Venditae ... et traditae (res) non aliter emptori adquiruntur, quam si is venditori pretium solverit vel alio modo satisfecerit, veluti expromissore aut pignore dato; quod cavetur ... lege XII tabularum [Iustiniani Institutiones 2, 1, 41].

(12) Sub hac condicione liber esse iussus "si decem milia heredi dederit", etsi ab herede abalienatus ist, emptori dando pecuniam ad libertatem perveniet: idque lex XII tabularum iubet [Ulpianus frgm. 2, 4].


TABULA VIII


(1 a) QUI MALUM CARMEN INCANTASSIT ...

(1 b) XII tabulae cum perpaucas res capite sanxissent, in his hanc quoque sanciendam putaverunt: si quis occentavisset sive carmen condidisset, quod infamiam faceret flagitiumve alteri [Cicero, De re publica 4, 10, 12].

(2) SI MEMBRUM RUP(S)IT, NI CUM EO PACIT, TALIO ESTO.

(3) MANU FUSTIVE SI OS FREGIT LIBERO, CCC, SI SERVO, CL POENAM SUBITO.

(4) SI INIURIAM FAXSIT, VIGINTI QUINQUE POENAE SUNTO.

(5) ... RUP(S)IT ... SARCITO.

(6) Si quadrupes pauperiem fecisse decitur, ... lex (XII tabularum) voluit aut dari id quod nocuit ... aut aestimationem noxiae offerri [Ulpianus, Digesta 9 1, 1 pr.].

(7) Si glans ex arbore tua in meum fundum cadat eamque ego immisso pecore depascam, ... neque ex lege XII tabularum de pastu pecoris, quia non in tuo pascitur, neque de pauperie ... agi posse [Ulpianus, Digesta 19 5, 14, 3].

(8 a) QUI FRUGES EXCANTASSIT ...

(8 b) ... NEVE ALIENAM SEGETEM PELLEXERIS ...

(9) Frugem ... aratro quaesitam noctu pavisse ac secuisse puberi XII tabulis capital erat, suspensumque Cereri necari iubebant, ... inpubem praetoris arbitratu verberari noxiamve duplionemve decerni [Plinius, Naturalis historia XVIII 3, 12].

(10) Qui aedes acervumve frumenti iuxta domum positum combusserit, vinctus verberatus igni necari (XII tabulis) iubetur, si modo sciens prudensque id commiserit; si vero casu, id est neglegentia, aut noxiam sarcire iubetur, aut, si minus idoneus ist, levius castigatur [Gaius, Commentarii 4 ad XII tab. = Digesta 47, 9, 9].

(11) cautum ... est XII tabulis, ut qui iniuria cecidisset alienas (arbores), lueret in singulas aeris XXV [Plinius, Naturalis historia XVII 1, 7].

(12) SI NOX FURTUM FAXSIT, SI IM OCCISIT, IURE CAESUS ESTO.

(13) LUCI ... SI SE TELO DEFENDIT, ... ENDOQUE PLORATO.

(14) Ex ceteris ... manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt (Xviri) ei, cui furtum factum esset ...; servos ... verberibus affici et e saxo praecipitari; sed pueros impuberes praetoris arbitratu verberari voluerunt noxiamque ... sarciri [Gellius, Noctes Atticae 11, 18, 8].

(15 a) Concepti et oblati (furti) poena ex lege XII tabularum tripli est ... [Gaius, Commentarii 3, 191].

(15 b) LANCE ET LICIO ...

(16) SI ADORAT FURTO, QUOD NEC MANIFESTUM ERIT ... [DUPLIONE DAMNUM DECIDITO].

(17) Furtivam (rem) lex XII tabularum usucapi prohibet ... [Gaius, Commentarii 2, 45].

(18 a) XII tabulis sanctum, ne quis unciario fenore amplius exerceret ... [Tacitus, Annales 6, 16].

(18 b) Maiores ... in legibus posiverunt furem dupli condemnari, feneratorem quadrupli [Cato, De agri cultura praef.].

(19) Ex causa depositi lege XII tabularum in duplum actio datur ... [Paulus, Collectio 10, 7, 11].

(20 a) Sciendum est suspecti crimen e lege XII tabularum descendere [Ulpianus, Digesta 26, 10, 1, 2].

(20 b) Si ... tutores rem pupilli furati sunt, videamus an ea actione, quae proponitur ex lege XII tabularum adversus tutorem in duplum, singuli in solidum teneantur [Tryphonius, Digesta 26, 7, 55, 1].

(21) PATRONUS SI CLIENTI FRAUDEM FECERIT, SACER ESTO.

(22) QUI SE SIERIT TESTARIER LIBRIPENSVE FUERIT, NI TESTIMONIUM FATIATUR, INPROBUS INTESTABILISQUE ESTO.

(23) Ex XII tabulis ... si nunc quoque ... qui falsum testimonium dixisse convictus esset, e saxo Tarpeio deiceretur ... [Gellius, Noctes Atticae 20, 1, 53].

(24 a) SI TELUM MANU FUGIT MAGIS QUAM IECIT, aries subicitur.

(24 b) Frugem ... furtim ... pavisse ... XII tabulis capital erat ... gravius quam in homicidio [Plinius, Naturalis Historia 18, 3, 12].

(25) Qui venenum dicit, adicere debet, utrum malum an bonum; nam et medicamenta venena sunt [Gaius, l. 4 ad XII tab. = Digesta 50, 16, 236 pr.]

(26) XII tabulis cautum esse cognoscimus, ne quid in Urbe coetus nocturnos agitaret [Latro, Decl. in Cat. 19].

(27) His (sodalibus) potestatem facit lex (XII tabularum), pactionem quam velint sibi ferre, dum ne quid ex publica lege corrumpant; sed haec lex videtur ex lege Solonis translata esse [Gaius, l. 4 ad XII tab. = Digesta 67, 22, 4].


TABULA IX


(1) "Privilegia ne inroganto; de capite civis nisi per maximum comitiatum ... ne ferunto" [Cicero, de legibus 3, 4, 11].

(2) Leges praeclarissimae de XII tabulis tralatae duae, quarum altera privilegia tollit, altera de capite civis rogari nisi maximo comitiatu vetat [Cicero, de legibus 3, 19, 44].

(3) Duram esse legem putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem [iu]dic[a]ndam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur? [Gellius 20, 1, 7].

(4) Quaestores ... qui capitalibus rebus praeessent, ... appellantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex XII tabularum [Pomponius, Digesta 1, 2, 2, 23].

(5) Lex XII tabularum iubet eum, qui hostem concitaverit quive civem hosti tradiderit, capite puniri [Marcianus, Digesta 48, 4, 3].

(6) Interfici ... indemnatum quemcunque hominem etiam XII tabularum decreta vetuerunt [Salvianus, De gubernatione Dei 8, 5, 24].


TABULA X


(1) HOMINEM MORTUUM IN URBE NE SEPELITO NEVE URITO.

(2) ... HOC PLUS NE FACITO: ROGUM ASCEA NE POLITO.

(3) Extenuato igitur sumptu tribus reciniis et tunicula purpurae et decem tibicinibus tollit etiam lamentationem [Cicero, De legibus 2, 23, 59].

(4) MULIERES GENAS NE RADUNTO NEVE LESSUM FUNERIS ERGO HABENTO.

(5 a) HOMINE MORTUO NE OSSA LEGITO, QUO POST FUNUS FACIAT.

(5 b) Excipit bellicam peregrinamque mortem [Cicero, De legibus 2, 24, 60].

(6 a) Haec praeterea sunt in legibus ...: "servilis unctura tollitur omnisque circumpotatio" ... "Ne sumptuosa respersio, ne longae coronae, ne acerrae" [Cicero, De legibus 2, 24, 60].

(6 b) Murrata potione usos antiquos indicio est, quod ... XII tabulis cavetur, ne mortuo indatur [Festus, De verborum significatu 158].

(7) QUI CORONAM PARIT IPSE PECUNIAVE EIUS HONORIS VIRTUTISVE ERGO DUITUR EI ...

(8) ... NEVE AURUM ADDITO. AT CUI AURO DENTES IUNCTI ESCUNT. AST IM CUM ILLO SEPELIET URETVE, SE FRAUDE ESTO.

(9) rogum bustumve novum vetat propius LX pedes adigi aedes alienas invito domino [Cicero, De legibus 2, 24, 61].

(10) forum ... bustumve usucapi vetat [Cicero, De legibus II 24, 61].


TABULA XI


(1) (Decemviri) cum X tabulas summa legum aequitate prudentiaque conscripsissent, in annum posterum Xviros alios subrogaverunt, ... qui duabus tabulis iniquarum legum additis ... conubia ... ut ne plebi cum patribus essent, inhumanissima lege sanxerunt [Cicero, De re publica 2, 36, 61 et 37, 63].

(2) Tuditanus refert, ... Xviros, qui decem tabulis duas addiderunt, de intercalando populum rogasse. Cassius eosdem scribit auctores [Macrobius, Saturnalia 1, 13, 21].

(3) E quibus (libris de republica) unum historikon requiris de Cn.Flavio Anni f. Ille vero ante Xviros non fuit ... Quid ergo profecit, quod protulit fastos? Occultatam putant quodam tempore istam tabulam, ut dies agendi peterentur a paucis [Cicero, Ad Atticum 6, 1, 8].


TABULA XII


(1) Lege autem introducta est pignoris capio, veluti lege XII tabularum adversus eum, qui hostiam emisset nec pretium redderet; item adversus eum, qui mercedem non redderet pro eo iumento, quod quis ideo locasset, ut inde pecuniam acceptam in dapem, id est in sacrificium, impenderet [Gaius IV 28].

(2 a) SI SERVUS FURTUM FAXIT NOXIAMVE NO[X]IT.

(2 b) Ex malificiis filiorum familias servorumque ... noxales actiones proditae sunt, uti liceret patri dominove aut litis aestimationem sufferre aut noxae dedere ... Constitutae sunt ... aut legibus aut edicto praetoris: legibus velut furti lege XII tabularum ... [Gaius 4, 75, 76].

(3) SI VINDICIAM FALSAM TULIT, SI VELIT IS ...]TOR ARBITROS TRIS DATO, EORUM ARBITRIO ... FRUCTUS DUPLIONE DAMNUM DECIDITO.

(4) Rem, de qua controversia est, prohibemur (lege XII tabularum) in sacrum dedicare: alioquin dupli poenam patimur, ... sed duplum utrum fisco an adversario praestandum ist, nihil exprimitur [Gaius, Leges 6 ad XII (= Digesta LXIV 6, 3].

(5) in XII tabulis legem esse, ut quodcumque postremum populus iussisset, id ius ratumque esset [Livius VII 17, 12].


FRAGMENTA INCERTAE SEDIS


(1) Nancitor in XII nactus erit, prenderit [Festus, De verborum significatu 166]

(2) Quando ... in XII ... cum c littera ultima scribitur [Festus, De verborum significatu 258].

(3) "Sub vos placo" in precibus fere cum dicitur, significat id quod "supplicio", ut in legibus "transque dato", "endoque plorato" [Festus, De verborum significatu 258].

(4) "dolo malo" ... quod ... addit, "malo" ... archaismos est, quia sic in XII tabulis a veteribus scriptum est [Donatus, Ad Terentium Eun. 515].

(5) ab omni iudicio poenaque provocari licere indicant XII tabulae compluribus legibus [Cicero, De re publica 2, 31, 54].

(6) Nullum ... vinculum ad adstringendam fidem iureiurando maiores artius esse voluerunt; id indicant leges in XII tabulis [Cicero, De officiis 3, 31, 111].

(7) XII tabulis ortus ... et occasus nominantur [Plinius, Naturalis historia VII 60, 212].

(8) Olim aereis tantum nummis utebantur, et erant asses, dupondii, semisses, quadrantes, nec ullus aureus vel argenteus nummus in usu erat, sicuti ex lege XII tabularum intellegere possumus [Gaius 1, 122].

(9) Duobus negativis verbis quasi permittit lex (XII tabularum) magis quam prohibuit: idque etiam Servius (Sulpicius) animadvertit [Gaius, leges 5 ad XII = Digesta 50, 16, 237].

(10) "Detestatum" est testatione denuntiatum [Gaius, leges 6 ad XII = Digesta 50, 16, 238, 1].

(11) Per ipsum fere tempus, ut decemviraliter loquar, lex de praescriptione tricennii fuerat "proquiritata" [Sidonius Apollinaris, Epistula 8, 6, 7].