M. TULLI CICERONIS

DE LEGIBUS

 
    LIBER PRIMUS         LIBER SECUNDUS         LIBER TERTIUS         FRAGMENTA    


FRAGMENTA


Lact. inst. 3, 19, 2: At illi qui de mortis bono disputant, quia nihil veri sciunt, sic argumentantur: si nihil est post mortem, non est malum mors; aufert enim sensum mali. Si autem supersunt animae, etiam bonum est, quia inmortalitas sequitur. Quam sententiam Cicero de legibus sic explicavit: gratulemurque nobis, quoniam mors aut meliorem quam qui est in vita aut certe non deteriorem adlatura est statum. Nam sine corpore animo vigente divina vita est, sensu carente nihil profecto est mali.

Macrobius satur. 6, 4, 8: Sunt qui aestimant hoc verbum umbracula Vergilio auctore conpositum, cum Varro rerum divinarum libro decimo dixerit . . . et Cicero in quinto de legibus: Visne igitur, quoniam sol paululum a meridie iam devexus videtur, nequedum satis ab his novellis arboribus omnis hic locus opacatur, descendamus ad Lirim, eaque quae restant in illis alnorum umbraculis persequamur?