ORATIO IMPERATORIS CLAUDII
mae rerum nostr . . . . . sii . . . . . . . . | Equidem primam omnium illam cogitationem hominum, quam | maxime primam occursuram mihi provideo, deprecor, ne | quasi novam istam rem introduci exhorrescatis, sed illa | potius cogitetis, quam multa in hac civitate novata sint, et | quidem statim ab origine urbis nostrae in quod formas | statusque respublica nostra diducta sit. | Quondam reges hanc tenuere urbem, nec tamen domesticis succes|soribus eam tradere contigit. Supervenere aileni et quidem exter | ni, ut Numa Romulo succescerit ex Sabinis veniens, vicinus qui | dem, sed tunc externus, ut Anco Marcio Priscus Tarquinius. Is | propter temeratum sanguinem, quod patre Demaratho Co | rinthio natus erat et Tarquiniensi matre generosa, sed inopi | ut quae tali marito necesse habuerit succumbere, cum domi re | pelleretur a gerendis honoribus, postquam Romam migravit, | regnum adeptus est. Huic quoque et filio nepotive eius (nam et | hoc inter auctores discrepat) insertus Servius Tullius, si nostros | sequimur, captiva natus Ocresia; Si Tuscos, Caeli quondam Vi | vennae sodalis fidelissimus omnisque eius casus comes, post | quam varia fortuna exactus cum omnibus reliquis Caeliani |exercitus Etruria excessit, montem Caelium occupavit et a duce suo | Caelio ita appellitatus, mutatoque nomine (nam Tusce Mastarna | ei nomen erat) ita appellatus est, ut dixi, et regnum summa cum rei | p. utilitate optinuit. Deinde postquam Tarquini Superbi mores in | visi civitati nostrae esse coeperunt, qua ipsius qua filiorum eius, | nempe pertaesum est mentes regni, et ad consules, annuos magis | tratus, administratio rei p. translata est. | Quid nunc commemorem dictaturae hoc ipso consulari impe | ium valentius repertum apud maiores nostros quo in as | perioribus bellis aut in civili motu difficiliore uterentur? | aut in auxilium plebis creatos tribunos plebei? Quid a consa | libus ad decemviros translatum imperium, solutoque postea decemvirali regno ad consules rusus reditum? Quid in plu | ris distributum consulare imperium, tribunosque militum | consulari imperio appellatos, qui seni et saepe octoni crearen | tur? Quid communicatos postremo cum plebe honores non imperii | solum, sed sacerdotiorum quoque? Iam si narrem bella, a quibus | coeperint maiores nostri, et quo processerimus, vereor, ne nimio | insolentior esse videar, et quaesisse iactationem gloriae pro | lati imperi ultra Oceanunar. Sed illoc potius revertar. Civitatem |
. . . . . . . . . ill sane|novo . . . Divus Aug. . . . . . no . . . . i set patruus Ti. | Caesar omnem florem ubique coloniarum et municipiorum, bo | norum scilicet virorum et locupletium, in hac curia esse voluit. | Quid ergo? Non Italicus senator provinciali potior est? Iam | vobis cum hanc partem censurae meae adprobare coepero, quid |de ea re sentiam, rebus ostendam. Sed ne provinciales quidem, | si modo ornare curiam poterint, reiciendos puto. | Ornatissima ecce colonia valentissimaque Viennensium quam|longo iam tempore senatores huic curiae confert? Ex qua colo | nia inter paucos equestris ordinis ornamentum, L. Vestinum, fa|miliarissime diligo et hodieque in rebus meis detineo; cuius libe | ri fruantur quaeso primo sacerdotiorum gradu, post modo cum | annis promoturi dignitatis suae incrementa. Vt dirum nomen la | tronis taceam, et odi illud palaestricum prodigium, quod ante in do | mum consulatum intulit, quam colonia sua solidum civitatis Roma | nec benificium consecuta est. Idem de fratre eius possum dicere, | miserabili quidem indignissimoque hoc casu, ut vobis utilis | senator esse non possit. | Tempus est iam, Ti. Caesar Germanice, detegere te patribus conscriptis | quo tendat oratio tua: iam enim ad extremos fines Galliae Nar | bonensis venisti. | Tot ecce insignes iuvenes, quot intueor, non magis sunt paenitendi | senatores, quam paenitet Persicum, nobilissimum virum, ami | cum meum, inter imagines maiorum suorum Allobrogici no | men legere. Quod si haec ita esse consentitis, quid ultra desidera | tis, quam ut vobis digito demonstrem solum ipsum ultra fines | provinciae Narbonensis iam vobis senatores mittere, quando | ex Luguduno habere nos nostri ordinis viros non paenitet? | Timide quidem, p. c. egressus adsuetos familiares que vobis pro| vinciarum terminos sum, sed destricte iam comatae Galliae | causa agenda est. In qua si quis hoc intuetur, quod bello per de | cem annos exercuerunt Divom Iulium, idem opponat centum | annorum immobilem fidem obsequiumque multis trepidis re | bus nostris plusquam expertum. Illi patri meo Druso Germaniam | subigenti tutam quiete sua securamque a tergo pacem praes | titerunt, et quidem cum adcensus novo tum opere et in ad sue | to Gallis ad bellum avocatus esset. Quod opus quam ar | duum sit nobis nunc cum maxime, quam vis nihil ultra quam | ut publice notae sint facultates nostrae, exquiratur, nimis | magnos experimento cognoscimus. | Tacitus Annales, liber 11. 23. A. Vitellio L. Vipstano consulibus cum de supplendo senatu agitaretur primoresque Galliae, quae Comata appellatur, foedera et civitatem Romanam pridem adsecuti, ius adipiscendorum in urbe honorum expeterent, multus ea super re variusque rumor. et studiis diversis apud principem certabatur adseverantium non adeo aegram Italiam ut senatum suppeditare urbi suae nequiret. suffecisse olim indigenas consanguineis populis nec paenitere veteris rei publicae. quin adhuc memorari exempla quae priscis moribus ad virtutem et gloriam Romana indoles prodiderit. an parum quod Veneti et Insubres curiam inruperint, nisi coetus alienigenarum velut captivitas inferatur? quem ultra honorem residuis nobilium, aut si quis pauper e Latio senator foret? oppleturos omnia divites illos, quorum avi proavique hostilium nationum duces exercitus nostros ferro vique ceciderint, divum Iulium apud Alesiam obsederint. recentia haec: quid si memoria eorum moreretur qui sub Capitolio et arce Romana manibus eorundem perissent satis: fruerentur sane vocabulo civitatis: insignia patrum, decora magistratuum ne vulgarent. 24. His atque talibus haud permotus princeps et statim contra disseruit et vocato senatu ita exorsus est: 'maiores mei, quorum antiquissimus Clausus origine Sabina simul in civitatem Romanam et in familias patriciorum adscitus est, hortantur uti paribus consiliis in re publica capessenda, transferendo huc quod usquam egregium fuerit. neque enim ignoro Iulios Alba, Coruncanios Camerio, Porcios Tusculo, et ne vetera scrutemur, Etruria Lucaniaque et omni Italia in senatum accitos, postremo ipsam ad Alpis promotam ut non modo singuli viritim, sed terrae, gentes in nomen nostrum coalescerent. tunc solida domi quies et adversos externa floruimus, cum Transpadani in civitatem recepti, cum specie deductarum per orbem terrae legionum additis provincialium validissimis fesso imperio subventum est. num paenitet Balbos ex Hispania nec rninus insignis viros e Gallia Narbonensi transivisse? manent posteri eorum nec amore in hanc patriam nobis concedunt. quid aliud exitio Lacedaemoniis et Atheniensibus fuit, quamquam armis pollerent, nisi quod victos pro alienigenis arcebant? at conditor nostri Romulus tantum sapientia valuit ut plerosque populos eodem die hostis, dein civis habuerit. advenae in nos regnaverunt: libertinorum filiis magistratus mandare non, ut plerique falluntur, repens, sed priori populo factitatum est. at cum Senonibus pugnavimus: scilicet Vulcsi et Aequi numquam adversam nobis aciem instruxere. capti a Gallis sumus: sed et Tuscis obsides dedimus et Samnitium iugum subiimus. ac tamen, si cuncta bella recenseas nullum breviore spatio quam adversus Gallos confectum: continua inde ac fida pax. iam moribus artibus adfinitatibus nostris mixti aurum et opes suas inferant potius quam separati habeant. omnia, patres conscripti, quae nunc vetustissima creduntur, nova fuere: plebeii magistratus post patricios, Latini post plebeios, ceterarum Italiae gentium post Latinos. inveterascet hoc quoque, et quod hodie exemplis tuemur, inter exempla erit.' 25. Orationem principis secuto patrum consulto primi Aedui senatorum in urbe ius adepti sunt. datum id foederi antiquo et quia soli Gallorum fraternitatis nomen cum populo Romano usurpant.
|