IMPERATORIS THEODOSII CODEX

LIBER QUINTUS DECIMUS



1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15




CTh.15.1.0. De operibus publicis.


CTh.15.1.1

Imp. Constantinus a. ad Flavianum proconsulem Africae. Nemo propriis ornamentis esse privandas existimet civitates: fas si quidem non est acceptum a veteribus decus perdere civitatem veluti ad urbis alterius moenia transferendum. Dat. IIII non. feb. Mediolano, accepta VIII id. iul. Constantino a. et caes. conss. (.... [357] febr. 2).

 

CTh.15.1.2

Idem a. Menandro. Propter neglegentiam iudicum, qui imperialia praecepta differunt, ad diversas provincias diversos misimus, qui ad scientiam nostram referant, quae vel diligentia promota viderint vel desidia corrupta culpaverint. Monendi autem iudices sunt, qui instaurare publica opera debent, ut de effectis eis potius quam inchoatis ad nostram scientiam referant, nisi forte iusta ratione petendum sit aliquos, si forte defuerint, impensarum titulos provideri. De rebus autem praecipuis maximisque, non de quibuscumque vilissimis nostrum debent interpellare consilium. Dat. III id. april. Sirmi Crispo II et Constantino II cc. conss. (321 apr. 11).

 

CTh.15.1.3

Idem a. Secundo praefecto praetorio. Provinciarum iudices commoneri praecipimus, ut nihil se novi operis ordinare ante debere cognoscant, quam ea compleverint, quae a decessoribus inchoata sunt, exceptis dumtaxat templorum aedificationibus. Dat. III kal. iul. Constantino a. VII et Constantio c. conss. (326 [362] iun. 29).

 

CTh.15.1.4

Idem a. have, Felix, carissime nobis. Omnis intra centum pedes vicinitas, quantum ad horrea pertinet, arceatur ac si quid constructum fuerit, diruatur, quoniam experimentis nuperrimis palam factum est aedificiorum, quae horreis adhaerebant, incendiis fiscales copias laborasse. Quod si quis aedificandi amore publica damna neglexerit, non solum quod construxit, sed omnes res eius et quidquid in suo iure habuit, fisco adiudicari praecipimus. Dat. XI kal. aug. Sirmio Constantino a. IIII et Constantio c. conss. (326 iul. 22).

 

CTh.15.1.5

Impp. Constantius et Constans aa. have, Catulline, karissime nobis. Plurimi inmunitates operum publicorum concessione iudicum adepti sunt. Itaque omnes iubemus inquiri, ut eorum nomina adque etiam privatas indulgentias lenitudo nostra cognoscat. Et infra: iam nunc tamen iussimus, ut adversus fas elicitas inmunitates per detrimenta comperissent et in lucro habere desistant. In posterum aditus similia cupientibus obstruatur. Dat. VI kal. aug. Sirmi Urso et Polemio conss. (338 iul. 27).

 

CTh.15.1.6

Idem aa. ad Marcellinum comitem Orientis. Quae operibus publicis impensa constiterit, accepto ferri oportere cognoscas. Dat. V non. octob. Constantinopoli Limenio et Catullino conss. (349 oct. 3).

 

CTh.15.1.7

Idem aa. ad senatum. Quoniam diversi iudices nonnulla opera in quibusdam aestimant urbibus extruenda, ad huiusmodi necessitatem senatorum substantia non vocetur. Eos quoque senatores, quibus per diversas provincias fuerit sollicitudo commissa, fretos sanctione nostra huiuscemodi temptamentis decet constanter obsistere, ne senatoriae facultates harum rerum contemplatione vexentur. Dat. V non. mai. Tauro et Florentio conss. (361 mai. 3).

 

CTh.15.1.8

Idem a. Ecdicio praefecto Aegypti. Oportuit praetoria iudicum et domos iudiciarias publico iuri adque usui vindicari. Sed quia salubris nostra dispositio dilata est, nunc saltem tradatur effectui. Et cetera. Proposita IIII non. decemb. Antiochiae Mamertino et Nevitta conss. (362 dec. 2).

 

CTh.15.1.9 [=brev.15.1.1]

Imp. Iulianus a. Ecdicio pf. Aegypti. Post alia: comperimus, super ergasteria publica, quae ad ius pertinent civitatis, plerosque sibi domos exstruxisse. Praecipimus ergo, eos inconcusso iure, quae aedificaverunt, possidere. pp. IV. non. dec. Antiochiae, Mamertino et Nevitta coss.

Interpretatio. Si quis in civitate consistens in locis publicis sibi domos forte construxerit, eas sine inquietudine aliqua possideat.

 

CTh.15.1.10

Idem a. ad Rufinum. Quicumque cuiuslibet ordinis dignitatis aliquod opus publicum quoquo genere obscura interpretatione meruerit, fructu talis beneficii sine aliqua dubitatione privetur. Non solum enim revocamus quod factum est, verum etiam in futurum cavemus, ne qua fraude temptetur. Dat. VII id. dec. Aquileiae Mamertino et Nevitta conss. (362 dec. 7).

 

CTh.15.1.11

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Symmachum praefectum Urbi. Intra urbem Romam aeternam nullus iudicum novum opus informet, quotiens serenitatis nostrae arbitria cessabunt. Ea tamen instaurandi, quae iam deformibus ruinis intercidisse dicuntur, universis licentiam damus. Dat. VIII kal. iun. Philippis divo Ioviano et Varroniano conss. (364 mai. 25).

 

CTh.15.1.12

Idem aa. ad Symmachum. Horrea fiscalia apud urbem Romam nec non etiam portus in usus translata privatos cognovimus. Haec ad pristinum....inferioribus horreorum frumenta condantur, quae natura loci et umore vitiantur. Annonas quoque horreis antiquitus deputatas hos redhibere compelles, qui eas in damna publica ausi sunt occupare, quarum substantiam enthecae populi Romani proficere praecipies. Sane quos invenies fabricarum destructionis auctores, ad reparationem necessario tenebis. Dat. VI id. iun. Naisso divo Ioviano et Varroniano conss. (364 iun. 8).

 

CTh.15.1.13

Idem aa. Tautomedi duci Daciae Ripensis. In limite gravitati tuae commisso praeter eas turres, quas refici oportet, si forte indigeant refectione, turres administrationis tempore quotannis locis opportunis extrue. Quod si huius praecepti auctoritatem neglexeris, finita administratione revocatus in limitem ex propriis facultatibus eam fabricam, quam administrationis tempore adiumentis militum et impensis debueras fabricare, extruere cogeris. Dat. XIII kal. iul. Mediolano divo Ioviano et Varroniano conss. (364 [?] iun. 19).

 

CTh.15.1.14

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Praesumptionem iudicum ulterius prohibemus, qui in eversionem abditorum oppidorum metropoles vel splendidissimas civitates ornare se fingunt transferendorum signorum vel marmorum vel columnarum materiam requirentes. Quod post legem nostram sine poena admittere non licebit, praesertim cum neque novam constitui fabricam iusserimus, antequam vetera reformentur, et, si adeo aliquid fuerit inchoandum, ab aliis civitatibus conveniat temperari. Dat. kal. ian. Mediolano Valentiniano et Valente conss. (365 ian. 1).

 

CTh.15.1.15

Idem aa. ad Dracontium. Lex sancientibus nobis rogata est, quae iudices omnes et rectores provinciarum edicto suo adque auctoritate cohibet aliquid novi operis adripere, priusquam ea, quae victa senio fatiscerent, repararent. Quae nunc etiam credidimus repetenda. Dat. XIIII kal. mar. Mediolano Valentiniano et Valente aa. conss. (365 feb. 16).

 

CTh.15.1.16

Idem aa. ad Mamertinum praefectum praetorio. Censura tua hanc iudicibus licentiam penitus amputabit, ne aliquid novellum adgrediantur opus veterum illustrium fabricarum reparatione neglecta. In eo sane larga ac benigna his licentia tribuetur, ut ornamenta urbium ac decora marmorum, quae in aliquo senium temporis sentiunt, ad speciem pristinam et usum congruae utilitatis instaurent. Ceterum nihil auspicari quemquam novi operis patieris exceptis stabulorum fabricis, quae ex usu publico, si ita res tulerit, non prohibemus institui. Dat. id. mar. Senigallia Valentiniano et Valente aa. conss. (365 mart. 15).

 

CTh.15.1.17

Idem aa. ad Valentinianum consularem Piceni. Si quid sinceritas tua his urbibus, quibus praeest, putaverit deferendum, instaurare antiquum opus rectius poterit quam novum inchoare. Sane si quid reparationi alicuius operis postulandum erit, non in pecunia, sed in ipsis speciebus postulare te par est. Si loca aliqua indigent novis stabulis aut horreis, videris exaedificare etiam, si emolumenta publica adverteris postulare. Dat. prid. non. octob. Valentiniano et Valente aa. conss. (365 oct. 6).

 

CTh.15.1.18

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio. Rectores provinciarum quodcumque opus inchoandum esse necessario viderint in aliqua civitate, id arripere non dubitent. Si civitatis eius res publica tantum in tertia pensionis parte non habeat, quantum coeptae fabricae poscat impendium, ex aliarum civitatum rei publicae canone praesumant, tertiae videlicet portionis. Proposita VII kal. feb. Sirmio Gratiano a. III et Equitio conss. (374 ian. 26).

 

CTh.15.1.19

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad senatum. Post alia: nemo praefectorum urbis aliorumve iudicum, quos potestas in excelso locat, opus aliquod novum in urbe Roma inclyta moliatur, sed excolendis veteribus intendat animum. Novum quodque opus qui volet in urbe moliri, sua pecunia, suis operibus absolvat, non contractis veteribus emolumentis, non effossis nobilium operum substructionibus, non redivivis de publico saxis, non marmorum frustis spoliatarum aedium deformatione convulsis. Lecta in senatu Valente V et Valentiniano aa. conss. (376.....).

 

CTh.15.1.20

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Iuliano praefecto Aegypti. Iudex, qui ad provinciam fuerit destinatus, duas partes vel incuria vel vetustate collapsas ad statum pristinum nitoris adducat adque tertiam construat novitatis, si tamen famae et propriis cupit laudibus providere. Dat. XVI kal. april. Thessalonicae Gratiano a. V et Theodosio a. I conss. (380 mart. 17).

 

CTh.15.1.21

Idem aaa. Eutropio praefecto praetorio. Singuli quique iudicum primo omnium in tuendis veteribus aedificiis publicis impendant propriae sollicitudinis curam, tum adgrediantur nova. Adque studio cautae celeritatis, quidquid a superiore reppererint inchoatum, quasi a se coeptum noverint explicandum. Dat. XVI kal. septemb. Hadrianopoli Gratiano a. V et Theodosio a. I conss. (380 aug. [?] 17).

 

CTh.15.1.22

Idem aaa. have, Procule karissime nobis. Praescriptio temporis iuri publico non debet obsistere, sed ne rescripta quidem. Adque ideo diruenda sunt omnia, quae per diversas urbes vel in foro vel in quocumque publico loco civitatis extructa noscuntur. Dat. III id. iun. Constantinopoli Merobaude II et Saturnino conss. (383 iun. 11).

 

CTh.15.1.23

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Ad portus et aquaeductus instaurationem omnes certatim facta operarum collatione instare debent neque aliquis ab huiuscemodi consortio dignitatis privilegiis excusari. Dat. XV kal. feb. Constantinopoli Richomere et Clearcho conss. (384 ian. 18).

 

CTh.15.1.24

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Omnes, quibus vel cura mandata fuerit operum publicorum vel pecunia ad extructionem solito more decreta, usque ad annos quindecim ab opere perfecto cum suis heredibus teneantur obnoxii, ita ut, si quid vitii in aedificatione intra praestitutum tempus provenerit, de eorum patrimonio, exceptis tamen his casibus qui sunt fortuiti, reformetur. Dat. III non. feb. Constantinopoli Arcadio a. I et Bautone conss. (385 febr. 3).

 

CTh.15.1.25

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Proculo praefecto urbis Constantinopolitanae. Turpe est publici splendoris ornatum privatarum aedium adiectione conrumpi et ea, quae conspicuae urbis decori vel nostri temporis vel prioris saeculi aetate creverunt, aviditate cogendae pecuniae sociari. Unde sublimis eminentia tua, quidquid talis astutiae deprehenderit fraude violatum, id, si publicis nitoribus faciem aspectus deterioris inducit, sive illud voluntaria praesumptione temeratum est sive expressam coactis adnotationibus occasionem fraudis obtinuit, iubebit amoveri. Tuo enim arbitrio relinquimus, a quibus temperandum quaeve diruenda diiudices. Dat. XVI kal. aug. Romae Timasio et Promoto conss. (389 iul. 17).

 

CTh.15.1.26

Idem aaa. Polemio praefecto praetorio Illyrici et Italiae. Quotiens clariores urbes per singulas quasque provincias expensis propriis et vectigalibus maiorem pecuniam absolvendi cuiuslibet operis necessitate deposcunt, id ex minorum viribus vindicetur, ita ut non ante poscatur, quam omnis summa, quae isdem ex suis compendiis quaeri solet, instaurandis aedibus adsumatur. Consequens vero erit, ut in notitiam serenitatis nostrae, quotiens habita fuerit haec vectigalium usurpatio, dirigatur, quantum fuerit aliunde praesumptum, per quos expensum, quatenus consummatum. Dat. XVII kal. feb. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 ian. 16).

 

CTh.15.1.27

Idem aaa. Albino praefecto urbis Romae. Augustae in partibus civitatis magis antiqua reddi convenit quam inchoari supervacua. Nosse itaque par est officium magnitudinis tuae et ceteros, a quibus sumptus huiusmodi operibus de aerario praebebuntur, accepto omnino non ferri, si quis per usurpationem opus praeter conscientiam nostram intra aeternam urbem voluerit publica collatione construere. Ideoque summam omnem, quae illi contra interdictum forte praebebitur, pecunia sua et propriis facultatibus pendet, sequestrata condemnatione librarum auri decem, quae plectet sacrilegam contemnentis audaciam. Dat. prid. non. april. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio conss. (390 apr. 4).

 

CTh.15.1.28

Idem aaa. Polemio praefecto praetorio Illyrici et Italiae. Si quis novum opus in qualibet civitate sustollere audacius quam consultius molietur, de proprio se collaturum sumptus et perfecturum quod coeperit noscat. Nihil quippe dispensatoribus ex hoc usu feremus accepto, et contra officium adque ipsum iudicem auri pondo dena constringent, ut saltem metu, quod facere sponte debuerant, reficiendis vetustioribus impendant laborem. Dat. prid. non. april. Mediolano Valentiniano a. IIII et Neoterio v. c. conss. (390 apr. 4).

 

CTh.15.1.29

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Aureliano praefecto Urbi. Ne quis iudicum nova aedificia moliatur, cum opera nonnulla aut coepta penderent aut neglecta nutarent. Dat. III kal. mar. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 febr. 27).

 

CTh.15.1.30

Idem aaa. Aureliano praefecto Urbi. Si quando concessa a nobis licentia fuerit extruendi, id sublimis magnificentia tua sciat esse servandum, ut nulla domus inchoandae publicae fabricae gratia diruatur, nisi usque ad quinquaginta libras argenti pretii aestimatione taxabitur. De aedificiis vero maioris meriti ad nostram scientiam referetur, ut, ubi amplior poscitur quantitas, imperialis extet auctoritas. Dat. III kal. mart. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 febr. 27).

 

CTh.15.1.31pr.

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Si qui iudices perfecto operi suum potius nomen quam nostrae perennitatis scripserint, maiestatis teneantur obnoxii. (394 iul. 5).

CTh.15.1.31.1

Illud etiam repetita sanctione decernimus, ut nemini iudicum liceat novis molitionibus industriae captare famam. Quod si quis in administratione positus sine iussu nostro aedificii alicuius iacere fundamenta temptaverit, is proprio sumptu et iam privatus perficere cogetur quod ei non licuerat inchoare, nec provincia permittetur abscedere prius, quam ad perfectam manum coeptum perduxerit et, si quid de quibuslibet publicis titulis in ea ipsa fabrica praecepto eius impensum fuerit, reformarit. Dat. III non. iul. Constantinopoli Arcadio III et Honorio ii aa. conss. (394 iul. 5).

 

CTh.15.1.32 [=brev.15.1.2]

Impp. Arcadius et Honorius aa. Eusebio comiti sacrarum largitionum. Ne splendidissimae urbes vel oppida vetustate labantur, de reditibus fundorum iuris rei publicae tertiam partem reparationi publicorum moenium et thermarum subustioni deputamus. Dat. XI. kal. iul. Mediolano, Olybrio et Probino coss.

Interpretatio. Quoties aedificia vetustate consumpta* necesse fuerit reparari, ad ipsam reparationem tertiam partem de proprio fiscus impendat.

 

CTh.15.1.33

Idem aa. have, Vincenti, karissime nobis. Praecipua nobis cura est, ne aut provinciales nostri superindictionibus praegraventur aut opera publica pereant vetustate collapsa. Singuli igitur ordines civitatum ad reparationem moenium publicorum nihil sibi amplius noverint praesumendum praeter tertiam portionem eius canonis, qui ex locis fundisque rei publicae quotannis conferri solet, sicut divi parentis nostri Valentiniani senioris deputavit auctoritas. Dat. III non. iul. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 iul. 5).

 

CTh.15.1.34

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Omnes provinciarum rectores litteris moneantur, ut sciant ordines adque incolas urbium singularum muros vel novos debere facere vel firmius veteres renovare, scilicet hoc pacto impendiis ordinandis, ut adscriptio currat pro viribus singulorum, dein describantur pro aestimatione futuri operis territoria civium, ne plus poscatur aliquid quam necessitas imperaverit neve minus, ne instans impediatur effectus. Oportet namque per singula iuga certa quaeque distribui, ut par cunctis praebendorum sumptuum necessitas imponatur. Dat. VIIII kal. april. Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 mart. 24).

 

CTh.15.1.35

Idem aa. Caesario praefecto praetorio. Quidquid de palatiis aut praetoriis iudicum aut horreis aut stabulis et receptaculis animalium publicorum ruina lapsum fuerit, id rectorum facultatibus reparari praecipimus, qui a primo consulatu divi genitoris nostri usque praesens tempus gesserunt iudiciariam potestatem. Proposita regio Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 ....).

 

CTh.15.1.36

Idem aa. Asterio comiti Orientis. Quoniam vias pontes, per quos itinera celebrantur, adque aquaeductus, muros quin etiam iuvari provisis sumptibus oportere signasti, cunctam materiam, quae ordinata dicitur ex demolitione templorum, memoratis necessitatibus deputari censemus, quo ad perfectionem cuncta perveniant. Dat. kal. nov. Caesario et Attico conss. (397 nov. 1).

 

CTh.15.1.37pr.

Idem aa. Theodoro praefecto praetorio. Nemo iudicum in id temeritatis erumpat, ut inconsulta pietate nostra novi aliquid operis existimet inchoandum vel ex diversis operibus aeramen aut marmora vel quamlibet speciem, quae fuisse in usu vel ornatu probabitur civitatis, eripere vel alio transferre sine iussu tuae sublimitatis audeat. Etenim si quis contra fecerit, tribus libris auri multabitur. (398 ian. 1).

 

CTh.15.1.37.1

Similis etiam condemnatio ordines civitatum manebit, nisi ornamentum genitalis patriae decreti huius auctoritate defenderint. Horreorum autem vel stabulorum fabricas arbitratu proprio provinciarum iudices studio laudandae devotionis adripiant. Dat. kal. ian. Mediolano Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 ian. 1).

 

CTh.15.1.38

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Excellens eminentia tua cuncta privata aedificia, quae coniuncta horreis publicis esse cognoverit, dirui ac demoliri praecipiet, ita ut ex quattuor lateribus privatorum consortio separata sint ac libero spatio secernantur, ut a principio fuerant fabricata. Dat. V non. iul. Constantinopoli Honorio a. III et Eutychiano conss. (398 iul. [?] 3).

 

CTh.15.1.39

Idem aa. Severo praefecto Urbi. Aedificia, quae vulgi more parapetasia nuncupantur, vel si qua alia opera publicis moeniis vel privatis sociata cohaerent, ut ex his incendium vel insidias vicinitas reformidet aut angustentur spatia platearum vel minuatur porticibus latitudo, dirui ac prosterni praecipimus. Dat. V id. octob. Constantinopoli Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 oct. 11).

 

CTh.15.1.40

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Si aliquando operum publicorum petitores emergant, non nisi diruta penitusque destructa et quae parum sint usui civitatum petitoribus adsignentur. Dat. id. dec. Honorio a. IIII et Eutychiano conss. (398 dec. 13).

 

CTh.15.1.41

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio. Omnia aedificia publica sive iuris templorum intra muros posita vel etiam muris cohaerentia, quae tamen nullis censibus patuerit obligata, curiales et collegiati submotis competitoribus teneant adque custodiant, suarum non inmemores fortunarum, ita ut eos nullus penitus inquietet, qui aliquem locum publicum aut per sacram adnotationem meruerit aut in areis vacantibus, quae nullum usum civitatibus ornatumque praeberent, insinuata auctoritate rescripti propriis sumptibus aedificaverit. Si qua vero super huiusmodi locis fuerit orta dubitatio, non aliquid municipes sive collegiatos volumus sponte praesumere, sed a rectore provinciae ortam dirimi quaestionem vel sublimem consuli praefecturam, si iudicandi exegerit difficultas. Palatina sane officia ab his locis abstinere oportet nec praebendae instructionis gratia cuique subripiendi aditum reserari, cum, si quando a quopiam vacans locus aut area postulatur, consultius ad ordinarios iudices nostri mittantur affatus, ut, si neque usui neque ornatui civitatis adcommodum videtur esse quod poscitur, periculo ordinis et provincialis officii absque ullius gratiae colludio competitori sub gestorum testificatione tradantur. Pensiones autem, quae deinceps sublatae a competitoribus fuerint, rationabiliter impositas reparationi iubemus proficere civitatis, exceptis videlicet pensionibus praeteriti temporis, quae iam sollemniter sacro privatoque debentur aerario. Dat. IIII non. iul. Mediolano Vincentio et Fravito conss. (401 iul. 4).

 

CTh.15.1.42

Idem aa. Eutychiano praefecto praetorio. Eudoxiopolitanae civitatis cives pro oblata no .... suam patriam ergasteria condonamus. Ne quis igitur ergasteria memorata a nostra serenitate deinceps petere moliatur eaque ratione civium, quorum censum cupimus ampliari, iura perturbet. Dat. prid. id. iul. Constantinopoli Honorio a. VI et Aristaeneto conss. (404 iul. 14).

 

CTh.15.1.43

Idem aa. Hadriano praefecto praetorio. Petentibus loca publica ea condicione adnuimus, ne quid usui vel ornatibus aut commodis civitatum auferatur. Et quamquam nullum opinemur existere, qui contra commoda vel ornatum propriae civitatis competitorum obreptionibus coniveret, adtamen huiuscemodi rescripta ad excellentiam tuam referri praecipimus, scientibus iudicibus, quod, si qui deinceps subrepticia voluerit allegare rescripta, non nisi reprehensione existimationis suae et poena officiorum suorum his aditum praebebunt, si in tradendis locis publicis, si qui forte nostra liberalitate fuerint concessi, excellentiae tuae non expectetur auctoritas. Dat. VIII kal. octob. Ravennae Stilichone II et Anthemio conss. (405 sept. 24).

 

CTh.15.1.44

Idem aaa. Aemiliano praefecto Urbi. Si quando usus exegerit vel porticus vel quaslibet aedes aetatis senio seu fortuitis concussas casibus reparari, liceat etiam inconsulta clementia nostra cum reverentia sui imaginem deponere vel nostram vel retro principum reportatamque post refecta aedificia loco proprio denuo collocare. Dat. V kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo conss. (406 iun. 27).

 

CTh.15.1.45

Idem aaa. Aemiliano praefecto Urbi. Omnibus tabulatis tam his, quae intercolumnis adfixa sunt quam his, quae superiores porticus dividunt, ad formam pristinam civitatis habitus revocetur, ascensibus etiam his, qui ad superiores porticus ducunt, tam in latiorem modum patentibus quam pro ligneis scalis lapideis gradibus fabricandis. Ita enim et pericula incendii aberunt et si qui casus adversi tulerint, facile amotis angustiis homines inter incendia discursus ac liberandi sui facultatem invenient. Dat. XI kal. novemb. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo conss. (406 oct. 22).

 

CTh.15.1.46

Idem aaa. Aemiliano praefecto Urbi. Aedificia privatorum publicis aedibus adhaerentia sive superposita destrui tollique praecipimus. Et in posterum id aperte sancimus, ut, si qui aedificandi iuxta publicas aedes animos dederit, quindecim pedum spatio interiecto inter publica ac privata aedificia ita sibi noverit fabricandum, ut tali intervallo et publicae aedes a periculo vindicentur et privatus aedificator velut perperam fabricati loci destructionis quandoque futurae non timeat detrimentum. Dat. XI kal. nov. Constantinopoli Arcadio a. VI et Probo conss. (406 oct. 22).

 

CTh.15.1.47

Impp. Honorius et Theodosius aa. Monaxio praefecto Urbi. Quicumque locus in palatio huius urbis privatis aedificiis incommode occupatus est, is quam primum subrutis omnibus quae in eo sunt aedificiis palatio reformetur. Quod privatorum non est parietibus coartandum, nam imperio magna ab universis secreta debentur: ut hi tantum locum habeant habitandi, quos legitimus maiestatis nostrae usus et rei publicae disciplina delegit, in futurum etiam universis ab huiusmodi usurpatione prohibendis. Dat. VIIII kal. mar. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 febr. 21).

 

CTh.15.1.48

Idem aa. Bonosiano praefecto Urbi. Nihil ex his, quae instaurationi ornatibusque singulis deputavit antiquitas, nullius colore occasionis auferri volumus. Igitur a futuro proximo consulatu universa praedictae urbi debitorum vectigalium illibata augmenta pervaleant. Dat. IIII kal. decemb. Ravennae post cons. Varanae v. c. (411 nov. 28).

 

CTh.15.1.49

Idem aa. Herculio praefecto praetorio Illyrici. Constructioni murorum et comparationi transvectionique specierum universi sine ullo privilegio coartentur, ita ut in his dumtaxat titulis universi pro portione suae possessionis et iugationis ad haec munia coartentur, quo ita demum, a summis ad infimos usque sarcina decurrente, ferendi oneris non leve solacium, sed in commune omnibus profuturum communi labore curetur. Quod in partibus dumtaxat Illyricianis nostram clementiam statuisse tua sublimitas recognoscat. Dat. V id. april. Constantinopoli dd. nn. Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 apr. 9).

 

CTh.15.1.50

Idem aa. Isidoro praefecto Urbi. Opus coeptum extruatur et porticus thermas honorianas praecurrat acie columnarum, cuius decus tantum est, ut privata iuste neglegeretur paulisper utilitas. Sed ne census sui quisquam intercepta lucra deploret, sed e contrario cum pulchritudine civitatis etiam fortunas suas auctas esse laetetur, pro loco quod quisque possederat superaedificandi licentiam habeat. Nam in locum privati aedificii, quod in usum publicum translatum est, occupationem basilicae iubemus vetustae succedere, ut contractus quidam et permutatio facta videatur, cum dominus, qui suum dederat civitati, pro eo habiturus sit ex publico remota omni formidine, quod inconcusso robore et ipse habere et quibus velit tradere habebit liberam facultatem. Dat. IIII kal. novemb. Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 oct. 29).

 

CTh.15.1.51

Idem aa. Anthemio praefecto praetorio. Turres novi muri, qui ad munitionem splendidissimae urbis extructus est, completo opere praecipimus eorum usui deputari, per quorum terras idem murus studio ac provisione tuae magnitudinis ex nostrae serenitatis arbitrio celebratur, eadem lege in perpetuum et condicione servanda, ut annis singulis hi vel ad quorum iura terrulae demigraverint proprio sumptu earum instaurationem sibimet intellegant procurandam, earumque usu publico beneficio potientes curam reparationis ac sollicitudinem ad se non ambigant pertinere. Ita enim et splendor operis et civitatis munitio cum privatorum usu et utilitate servabitur. Dat. prid. non. april. Lucio v c. cons. (413 apr. 4).

 

CTh.15.1.52

Imp. Theodosius a. Severino praefecto Urbi. Quia plurimae domus cum officinis suis in porticibus Zeuxippi esse memorantur, reditus memoratorum locorum pro quantitate, quae placuit, ad praebenda luminaria et aedificia ac tecta reparanda regiae huius urbis Lavacro sine aliqua iubemus excusatione conferri. Dat. V id. ian. Victore v. c. cons. (424 ian. 9).

 

CTh.15.1.53

Idem a. et Valentinianus caes. Constantio praefecto Urbi. Exsedras, quae septentrionali videntur adhaerere porticui, in quibus tantum amplitudinis et decoris esse monstratur, ut publicis commodis possint capacitatis ac pulchritudinis suae admiratione sufficere, supra dictorum consessibus deputabit. Eas vero, quae tam orientali quam occidentali lateri copulantur, quas nulla a platea aditus adque egressus patens pervias facit, veterum usibus popinarum iubebit adscribi. His tamen ipsis, quae humiliores aliquanto adque angustiores putantur, vicinarum spatia cellularum ex utriusque lateris portione oportet adiungi, ne quid aut ministris eorundem locorum desit aut populis. Sane si qui memoratas cellulas probabuntur vel imperatoria largitate vel quacumque alia donatione aut emptione legitima possidere, eos magnificentia tua competens pro isdem de publico pretium iubebit accipere. Dat. III kal. mar. Constantinopoli d. n. Theodosio a. XI et Valentiniano caes. I conss. (425 febr. 27).


CTh.15.2.0. De aquaeductu.


CTh.15.2.1

Imp. Constantinus a. ad Maximilianum consularem aquarum. Possessores, per quorum fines formarum meatus transeunt, ab extraordinariis oneribus volumus esse inmunes, ut eorum opera aquarum ductus sordibus obpleti mundentur, nec ad aliud superindictae rei onus isdem possessoribus adtinendis, ne circa res alias occupati repurgium formarum facere non occurrant. Quod si neglexerint, amissione possessionum multabuntur: nam fiscus eius praedium obtinebit, cuius neglegentia perniciem formae congesserit. Praeterea scire eos oportet, per quorum praedia ductus commeat, ut dextra laevaque de ipsis formis quindecim pedibus intermissis arbores habeant; observante tuo officio, ut, si quo tempore pullulaverint, excidantur, ne earum radices fabricam formae conrumpant. Dat. XV kal. iun. Gallicano et Symmacho conss. (330 mai. 18).

 

CTh.15.2.2

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. Fortunatiano comiti rerum privatarum. Aquaeductus, qui dafnensi palatio usum aquae praestat, quorundam aviditate tenuatur adpositis maioribus fistulis, quam ex imperiali largitate meruerunt. Consensu igitur omnium in tribus locis conceptacula reparentur et singulorum nomina modusque servandus tabulis adscribatur, et si ultra licitum aliquem usurpasse constiterit, per singulos obolos librae unius auri dispendiis ingravetur. Et si sacri tenore rescripti aliqui certum modum aquae meruisse noscetur, non prius eidem accipiendi potestas aliquatenus tribuatur, nisi adito rectore ex ipso conceptaculo quantitatem quam meruit possit adipisci. Dat. III kal. nov. Antiochiae Valentiniano n. p. et Victore conss. (369 oct. 30?).

 

CTh.15.2.3

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Clearcho praefecto Urbi. Summas quidem domus, si lavacris lautioribus praesententur, binas non amplius aquae uncias aut, si hoc amplius exegerit ratio dignitatis, supra ternas neutiquam possidere, mediocres vero et inferioris meriti domus singulis et semis contentas esse decernimus, si tamen huiuscemodi balneas easdem habere claruerit. Ceteros vero, qui mansionem spatio angustiore sustentant, ad mediae unciae usum tantum gaudere praecipimus neque obreptionem cuiquam patere, ita ut quod tibi paret officium sex librarum auri multa feriatur, nisi prodiderit usurpantes et is qui fefellit careat impetrato. Dat. X kal. iul. Constantinopoli Antonio et Syagrio conss. (382 [?] iun. 22).

 

CTh.15.2.4

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. pancratio praefecto Urbi. Si quis de cetero vetiti furoris audacia florentissimae urbis commoda voluerit mutilare aquam ad suum fundum ex aquaeductu publico derivando, sciat eundem fundum fiscalis tituli proscriptione signatum privatis rebus nostris adgregandum. Dat. VIII ... Constantinopoli Timasio et Promoto conss. (389 [?] ...).

 

CTh.15.2.5

Idem aaa. Albino praefecto urbis Romae. Eos, qui aquae copiam vel olim vel nunc per nostra indulta meruerunt, eius usum aut ex castellis aut ex ipsis formis iubemus elicere neque earum fistularum quas matrices vocant cursum ac soliditatem adtemptare. Dat. V kal. septemb. Romae Timasio et Promoto conss. (389 aug. 28).

 

CTh.15.2.6

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad Africanum praefectum Urbi. Quicumque ex aquaeductu magis quam ex castellis aquae usum putaverit derivandum, etiam id quod prius iure beneficii fuerat consecutus amittat. In eum vero pro condicione personae conveniet severissimo supplicio vindicari, qui adversus statuta huius oraculi avidae cupiditatis noluerit frena cohibere, ut privatis indulti meatus mensura famuletur. Proposita IIII kal. iun. Constantinopoli Olybrio et Probino conss. (395 mai. 29).

 

CTh.15.2.7 [=brev.15.2.1]

Idem aa. Asterio comiti Orientis. Post alia: usum aquae veterem longoque dominio constitutum singulis civibus manere censemus nec ulla novatione turbari, ita tamen, ut quantitatem singuli, quam vetere licentia percipiunt, more usque in praesentem diem perdurante percipiant: mansura poena in eos, qui ad inrigationes agrorum vel hortorum delicias furtivis aquarum meatibus abutuntur. Dat. kal. nov. Caesario et Attico conss.

Interpretatio. Haec lex interpretatione non indiget.

 

CTh.15.2.8

Idem aa. Messalae praefecto praetorio. Ex forma, cui nomen augusta est, quae in campania sumptu publico reparata est, nihil privatim singulorum usurpatio praesumat neque cuiquam posthac derivandae aquae copia tribuatur. Si quis autem meatum aquae ausus fuerit avertere, quinque libras auri aerario nostro inferre cogatur. Quidquid etiam ob eam fraudem ex rescripto fuerit elicitum vel qualibet arte temptatum, irritum habeatur. Dat. V kal. ian. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 dec. 28).

 

CTh.15.2.9

Idem aa. ad Flavianum praefectum Urbi. Ne quis claudiam interruptis formae lateribus adque perfossis sibi fraude elicita existimet vindicandam. Si quis contra fecerit, earum protinus aedium et locorum amissione multetur. Officium praeterea, cuius ad sollicitudinem operis huius custodia pertinebit, hac poena constringimus, ut tot librarum auri illatione multetur, quot uncias claudiae nostrae coniventia eius usurpatas fuisse constiterit. Dat. VI id. nov. Mediolano Stilichone et Aureliano conss. (400 nov. 8).


CTh.15.3.0. De itinere muniendo.


CTh.15.3.1

Imp. Constantinus a. ad Proculum proconsulem Africae. Emphyteuticarii possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime devocentur, sicut ceteri provinciales obsequium suum muniendis itineribus impendant. Nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus profuturum est, esse seiuncti. Proposita non. mai. Karthagine Constantino a. V et Licinio caes. conss. (319 mai. 7).

 

CTh.15.3.2

Imp. Iulianus a. ad Avitianum vicarium Africae. Post alia: in muniendis viis iustissimum aequitatis cursum reliquit auctoritas. Singuli enim loca debent quaeque sortiri, ut sibi consulant vel neglegentia vel labore. Igitur eos loca iuxta morem priscum delegata curare oportebit. Et cetera. Dat. VII kal. nov. Iuliano a. IIII et Sallustio conss. (363 [362] oct. 26).

 

CTh.15.3.3

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad Eusignium praefectum praetorio. A viarum munitione nullus habeatur inmunis, et eorum praediorum actores, qui forte iniuncto oneri privilegiorum contemplatione parere minime voluerint, nostrae domui vindicentur. Dat. IIII kal. mart. Valentiniano a. III et Eutropio conss. (387 febr. 26).

 

CTh.15.3.4

Impp. Arcadius et Honorius aa. Messalae praefecto praetorio. Dudum quidem fuerat constitutum, ut illustrium patrimonia dignitatum ab instauratione itinerum haberentur excepta. Verum propter inmensas vastitates viarum certatim studia cunctorum ad reparationem publici aggeris conducibili devotione volumus festinare, nulla ad instructum munitionis huiusce dignitate aut privatorum privilegiorum in qualibet....studiosius adpetita. Etiam istud adiungimus, ut domos etiam clementiae nostrae, quas vetusta et innumera ab huius oneris curatione privilegia vindicabant, par condicio et sollicitudo constringat, ita tamen, ut in ceteris quae vel illustribus vel patrimonio nostro praecedentibus edictis beneficia fuerant adtributa, intemerata permaneant. Dat. III kal. mai. Mediolano Theodoro v. c. cons. (399 apr. 29).

 

CTh.15.3.5

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Antiquatis omnibus vel personalibus rescriptis vel per adnotationes elicitis per Bithyniam ceterasque provincias possessores et reparationi publici aggeris et ceteris eiusmodi muneribus pro iugorum numero vel capitum, quae possidere noscuntur, adstringi cogantur. Dat. VII kal. nov. Constantinopoli Honorio VIIII et Theodosio V aa. conss. (412 oct. 26).

 

CTh.15.3.6

Idem aa. Asclepiodoto praefecto praetorio. Absit, ut nos instructionem viae publicae et pontium stratarumque operam titulis magnorum principum dedicatam inter sordida munera numeremus. Igitur ad instructiones reparationesque itinerum pontiumque nullum genus hominum nulliusque dignitatis ac venerationis meritis cessare oportet. Domos etiam divinas ac venerandas ecclesias tam laudabili titulo libenter adscribimus. Quam legem cunctarum provinciarum iudicibus intimari conveniet, ut noverint, quae viis publicis antiquitas tribuenda decrevit, sine ullius vel reverentiae vel dignitatis exceptione praestanda. Dat. XV kal. mart. Constantinopoli Asclepiodoto et Mariniano conss. (423 febr. 15).


CTh.15.4.0. De imaginibus imperialibus.


CTh.15.4.1pr.

Imp. Theodosius a. et Valentinianus caes. Aetio praefecto praetorio. Si quando nostrae statuae vel imagines eriguntur seu diebus, ut adsolet, festis sive communibus, adsit iudex sine adorationis ambitioso fastigio, ut ornamentum diei vel loco et nostrae recordationi sui probet accessisse praesentiam. (425 mai. 5).

CTh.15.4.1.1

Ludis quoque simulacra proposita tantum in animis concurrentum mentisque secretis nostrum numen et laudes vigere demonstrent; excedens cultura hominum dignitatem superno numini reservetur. Dat. III non. mai. Theodosio a. XI et Valentiniano caes. conss. (425 mai. 5).


CTh.15.5.0. De spectaculis.


CTh.15.5.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Probum praefectum praetorio. Magistratus et sacerdotiorum editiones, quae aut in civitatibus aut certe in his debent exigi, quas delegit antiquitas, non in potestate iudicum sint, qui plerumque, dum popularem plausum alienis spoliationibus aucupantur, ea, quae in competenti loco sollers diligentia praeparavit, ad alteram urbem transferri praecipiunt, sed in eorum arbitrio maneant, quorum expensis ac sumptibus procurandae sunt. Dat. VII kal. mai. Treviris Modesto et Arinthaeo conss. (372 apr. 25).

 

CTh.15.5.2pr.

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. Rufino praefectum praetorio. Nullus omnino iudicum aut theatralibus ludis aut circensium certaminibus aut ferarum cursibus vacet nisi illis tantum diebus, quibus vel in lucem editi vel imperii sumus sceptra sortiti, hisque ut ante meridiem tantum sollemnitati pareant, post epulas vero ad spectaculum redire desistant. (386 [392-395] mai. 20).

CTh.15.5.2.1

In quo tamen omnes, sive iudices sive privati, nihil penitus auri praemio dandum esse cognoscent, quod solis licet consulibus, quibus erogandi moderationem vitae meritis permisimus. (386 [392-395] mai. 20).

CTh.15.5.2.2

Illud etiam praemonemus, ne quis in legem nostram, quam dudum tulimus, committat, nullum solis die populo spectaculum praebeat, nec divinam venerationem confecta sollemnitate confundat. Dat. XIII kal. iun. Heracleae Honorio nob. p. et Evodio v. c. conss. (386 [392-395] mai. 20).

 

CTh.15.5.3

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto praetorio. Nemo iudicum ex quacumque civitate in aliud oppidum vel ex provinciae solo equos curules aurigas cives temptet traducere, ne, dum popularibus plausibus intemperate serviunt, et publicarum rerum statum fatigent et festivitatem impediant in cunctis oppidis celebrandam, ita ut, si quis hanc violaverit iussionem, poena teneatur ea, quae legum violatores persequitur. Dat. VIII id. aug. Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 aug. 6).

 

CTh.15.5.4

Imp. Theodosius a. Isidoro praefecto Illyrici. Delforum curiae facultates novis damnis frequenter adtritas relatio tui culminis intimavit. Ideoque praeceptis ad universas illyrici civitates iudicesque transmissis notum omnibus faciat nullum penitus spectacula oportere sollemnia urbis aeternae populis exhibere, sed unumquemque civium intra propriam civitatem debere solitae devotionis officia, prout patrimonii sui vires patiuntur, implere, gravissimae poenae interminatione proposita non solum contra eos, qui huiusmodi functiones crediderint exigendas, sed etiam contra ordinarios ubique rectores. Dat. X kal. mai. Constantinopoli Victore v. c. cons. (424 apr. 22).

 

CTh.15.5.5

Idem a. et Valentinianus caes. Asclepiodoto praefecto praetorio. Dominico, qui septimanae totius primus est dies, et natali adque epifaniorum christi, paschae etiam et quinquagesimae diebus, quamdiu caelestis lumen lavacri imitantia novam sancti baptismatis lucem vestimenta testantur, quo tempore et commemoratio apostolicae passionis totius christianitatis magistrae a cunctis iure celebratur, omni theatrorum adque circensium voluptate per universas urbes earundem populis denegata totae christianorum ac fidelium mentes dei cultibus occupentur. Si qui etiamnunc vel iudaeae impietatis amentia vel stolidae paganitatis errore adque insania detinentur, aliud esse supplicationum noverint tempus, aliud voluptatum. Ac ne quis existimet in honorem numinis nostri veluti maiore quadam imperialis officii necessitate compelli et, nisi divina religione contempta spectaculis operam praestat, subeundam forsitan sibi nostrae serenitatis offensam, si minus circa nos devotionis ostenderit quam solebat, nemo ambigat, quod tunc maxime mansuetudini nostrae ab humano genere defertur, cum virtutibus dei omnipotentis ac meritis universi obsequium orbis impenditur. Dat. kal. feb. Constantinopoli Theodosio a. XI et Valentiniano caes. I conss. (425 febr. 1).


CTh.15.6.0. De maiuma.


CTh.15.6.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Caesario praefecto praetorio. Clementiae nostrae placuit, ut maiumae provincialibus laetitia redderetur, ita tamen, ut servetur honestas et verecundia castis moribus perseveret. Dat. VII kal. mai. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 apr. 25).

 

CTh.15.6.2

Idem aa. Aureliano praefecto praetorio. Post alia: ludicras artes concedimus agitari, ne ex nimia harum restrictione tristitia generetur. Illud vero quod sibi nomen procax licentia vindicavit, maiumam, foedum adque indecorum spectaculum, denegamus. Dat. VI non. octob. Constantinopoli Theodoro v. c. cons. (399 oct. 2).


CTh.15.7.0. De scaenicis.


CTh.15.7.1

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Viventium praefectum Urbi. Scaenici et scaenicae, qui in ultimo vitae ac necessitate cogente interitus inminentis ad dei summi sacramenta properarunt, si fortassis evaserint, nulla posthac in theatralis spectaculi conventione revocentur. Ante omnia tamen diligenti observari ac tueri sanctione iubemus, ut vere et in extremo periculo constituti id pro salute poscentes, si tamen antistites probant, beneficii consequantur. Quod ut fideliter fiat, statim eorum ad iudices, si in praesenti sunt, vel curatores urbium singularum desiderium perferatur, quod ut inspectoribus missis sedula exploratione quaeratur, an indulgeri his necessitas poscat extrema suffragia. Dat. III id. feb. Treviris Gratiano a. II et Probo v. c. conss. (371 [367] febr. 11).

 

CTh.15.7.2

Idem aaa. ad Iulianum proconsulem Africae. Ex scaenicis natas, si ita se gesserint, ut probabiles habeantur, tua sinceritas ab inquietantium fraude direptionibusque submoveat. Eas enim ad scaenam de scaenicis natas aequum est revocari, quas vulgarem vitam conversatione et moribus exercere et exercuisse constabit. Dat. VIII id. sept. Mogontiaci Gratiano a. II et Probo conss. (371 sept. 6).

 

CTh.15.7.3

Imppp. Valens, Gratianus et Valentinianus aaa. ad Hesperium proconsulem Africae. Non invidemus, sed potius cohortamur amplectenda felicis populi studia, gymnici ut agonis spectacula reformentur. Verumtamen cum primates viri populi studiis ac voluptatibus grati esse cupiant, promptius permittimus, ut integra sit voluptas, quae volentium celebretur impensis. Dat. VI id. mart. Treviris Valente V et Valentiniano aa. conss. (376 mart. 19).

 

CTh.15.7.4

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Paulinum praefectum Urbi. Mulieres, quae ex viliori sorte progenitae spectaculorum debentur obsequiis, si scaenica officia declinarint, ludicris ministeriis deputentur, quas necdum tamen consideratio sacratissimae religionis et christianae legis reverentia suae fidei mancipavit; eas enim, quas melior vivendi usus vinculo naturalis condicionis evolvit, retrahi vetamus. Illas etiam feminas liberas a contubernio scaenici praeiudicii durare praecipimus, quae mansuetudinis nostrae beneficio expertes muneris turpioris esse meruerunt. Dat. VIII kal. mai. Mediolano Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 apr. 24).

 

CTh.15.7.5

Idem aaa. ad Paulinum praefectum Urbi. Quisquis Thymelicam ex urbe venerabili inmemor honestatis abduxerit eandemque in longinqua transtulerit seu etiam intra domum propriam, ita ut voluptatibus publicis non serviat, retentarit, quinque librarum auri illatione multetur. Dat. V kal. mai. Mediolano Gratiano V et Theodosio I aa. conss. (380 apr. 24).

 

CTh.15.7.6

Idem aaa. ad Valerianum praefectum Urbi. Equos, quos ad sollemne certamen vel mansuetudinis nostrae largitio subministrat vel diversorum ex amplissimo ordine magistratuum, hactenus ad copiam providendos serenitas nostra decrevit, ut, quidquid illud est, quod palmarum numero gloriosum et celebratis utrimque victoriis nobile congregatur, spectaculis potius urbanae plebis inserviat quam praedae adque compendio deputetur. Quisquis igitur ex eo, quod vel serenitas nostra vel ordinarii consules vel praetores in huiuscemodi tribuunt voluptates, quamlibet commodis compendioque privato derivandam duxerit esse iacturam, unius auri librae condemnatione multatus largitionibus nostris cogatur esse munificus. Dat. VIII kal. mai. Treviris Eucherio et Syagrio conss. (381 apr. [?] 24).

 

CTh.15.7.7

Idem aaa. ad Valerianum praefectum Urbi. Eos qui agitandi munus exercent illustris auctoritas tua nullis praeter circense certamen adfici noverit oportere suppliciis. Dat. VIII id. mai. Eucherio et Syagrio conss. (381 mai. 8).

 

CTh.15.7.8

Idem aaa. ad Valerianum praefectum Urbi. Scaenae mulier si vacationem religionis nomine postularit, obtentu quidem petitionis venia ei non desit, verum si post turpibus volutata complexibus et religionem quam expetierit prodidisse et gerere quod officio desierat animo tamen scaenica detegetur, retracta in pulpitum sine spe absolutionis ullius ibi eo usque permaneat, donec anus ridicula senectute deformis nec tunc quidem absolutione potiatur, cum aliud quam casta esse non possit. Dat. VIII id. mai. Aquileiae Syagrio et Eucherio conss. (381 mai. 8).

 

CTh.15.7.9

Idem aaa. Herasio proconsuli Africae. Quaecumque ex huiusmodi faece progenitae scaenica officia declinarint, ludicris ministeriis deputentur, quas necdum tamen sanctissimae religionis et in perenne servandae christianae legis secretorum reverentia suae fidei vindicarit. Illas etiam feminas liberatas contubernio scaenici praeiudicii durare praecipimus, quae mansuetudinis nostrae beneficio expertes muneris turpioris esse meruerunt. Proposita Karthagine V kal. septemb. Syagrio et Eucherio conss. (381 aug. 28).

 

CTh.15.7.10

Idem aaa. Cynegio praefecto praetorio. Fidicinam nulli liceat vel emere vel docere vel vendere vel conviviis aut spectaculis adhibere. Nec cuiquam ad delectationis desiderium erudita feminea musicae artis studio liceat habere mancipia. Dat. VIII kal. iul. Constantinopoli Arcadio a. I et Bautone v. c. conss. (385 iun. 24).

 

CTh.15.7.11

Imppp. Theodosius, Arcadius et Honorius aaa. Rufino praefecto praetorio. Nulla mima gemmis, nulla sigillatis sericis aut textis utatur auratis. His quoque vestibus noverint abstinendum, quas Graeco nomine Alethinocrustas vocant, in quibus alio admixtus colori puri rubor muricis inardescit. Uti sane isdem scutlatis et variis coloribus sericis auroque sine gemmis collo brachiis cingulo non vetamus. Dat. XI kal. octob. Constantinopoli Theodosio a. III et Abundantio conss. (393 sept. 21).

 

CTh.15.7.12pr.

Idem aaa. Rufino praefecto praetorio. Si qua in publicis porticibus vel in his civitatum locis, in quibus nostrae solent imagines consecrari, pictura pantomimum veste humili et rugosis sinibus agitatorem aut vilem offerat histrionem, ilico revellatur, neque umquam posthac liceat in loco honesto inhonestas adnotare personas; in aditu vero circi vel in theatri proscaeniis ut collocentur, non vetamus. (394 iun. 29).

CTh.15.7.12.1

His illud adicimus, ut mimae et quae ludibrio corporis sui quaestum faciunt publice habitu earum virginum, quae deo dicatae sunt, non utantur, et ut nulla femina nec puer thymelici consortio inbuantur, si christianae religionis esse cognoscitur. Dat. III kal. iul. Heracleae Arcadio a. III et Honorio a. II conss. (394 iun. 29).

 

CTh.15.7.13

Impp. Honorius et Theodosius aa. Diogeniano viro clarissimo tribuno voluptatum. Mimas diversis adnotationibus liberatas ad proprium officium summa instantia revocari decernimus, ut voluptatibus populi ac festis diebus solitus ornatus deesse non possit. Dat. VI id. feb. Ravennae Constantio v. c. cons.; acc. a tribuno voluptatum X kal. feb. Karthagine post cons. Honorii VIIII et Theodosii V aa. (413 febr. 8 (?).


CTh.15.8.0. De lenonibus.


 

CTh.15.8.1

Imp. Constantius a. ad Severum praefectum Urbi. Si quis feminas, quae se dedicasse venerationi christianae legis sanctissimae dinoscuntur, ludibriis quibusdam subicere voluerit ac lupanaribus venditas faciat vile ministerium prostituti pudoris explere, nemo alter easdem coemendi habeat facultatem, nisi aut ii, qui ecclesiastici esse noscuntur aut christiani homines demonstrantur, competenti pretio persoluto. Dat. IIII non. iul. Hierapoli Placido et Romulo conss. (343 iul. 4).

 

CTh.15.8.2

Impp. Theodosius et Valentinianus aa. Florentio praefecto praetorio. Lenones patres et dominos, qui suis filiis vel ancillis peccandi necessitatem imponunt, nec iure frui dominii nec tanti criminis patimur libertate gaudere. Igitur tali placet eos indignatione subduci, ne potestatis iure frui valeant neve quid eis ita possit adquiri. Sed ancillis filiabusque, si velint, conductisve pro paupertate personis, quas sors damnavit humilior, episcoporum liceat, iudicum etiam defensorumque implorato suffragio omni miseriarum necessitate absolvi, ita ut, si insistendum eis lenones esse crediderint vel peccandi ingerant necessitatem invitis, non amittant solum eam quam habuerant potestatem, sed proscripti poenae mancipentur exilii metallis addicendi publicis, quae minor poena est, quam si praecepto lenonis cogatur quispiam coitionis sordes ferre, quas nolit. Dat. XI kal. mai. Felice et Tauro conss. (428 apr. 21).


CTh.15.9.0. De expensis ludorum.


CTh.15.9.1pr.

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. ad senatum. Nulli privatorum liceat holosericam vestem sub qualibet editione largiri. Illud etiam constitutione solidamus, ut exceptis consulibus ordinariis nulli prorsus alteri auream sportulam, diptycha ex ebore dandi facultas sit. (384 iul. 25).

CTh.15.9.1.1

Cum publica celebrantur officia, sit sportulis nummus argenteus, alia materia diptychis. Nec maiorem argenteum nummum fas sit expendere, quam qui formari solet, cum argenti libra una in argenteos sexaginta dividitur; minorem dare volentibus non solum liberum, sed etiam honestum esse permittimus. Dat. VIII kal. aug. Heracleae Richomere et Clearcho conss. (384 iul. 25).

 

CTh.15.9.2

Impp. Honorius et Theodosius aa. Anthemio praefecto Urbi. Cunctos iudices admonemus, ut ludorum quidem, quibus moris est, intersint festivitati et oblectamentis favorem eliciant populorum, verum expensarum non excedant duorum solidorum librata impendia, nec inconsulta plausorum insania curialium vires, fortunas civium, principalium domus, possesorum opes, rei publicae robur evellant: exceptis alytarchis Syriarchis agonothetis itemque Asiarchis et ceteris, quorum nomen votiva festivitatis sollemnitas dedicavit. Dat. V kal. martias Constantinopoli Honorio VIII et Theodosio III aa. conss. (409 febr. 25).


CTh.15.10.0. De equis curulibus.


CTh.15.10.1pr.

Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus aaa. ad Ampelium praefectum Urbi. Palmatis adque hermogenis equis, quos in curulis certaminis sorte vel contentionis incertum vel annorum series vel diversa ratio debiles fecit, ex horreis fiscalibus alimoniam praeberi decrevimus, equos vero Hispani sanguinis vendendi solitam factionariis copiam non negamus. (371 ian. 1).

CTh.15.10.1.1

Illud quoque sinceritas tua praecipiat observari, ne Graecorum equorum nomina, qui hinc missi fuerint, commutentur. Dat. kal. ian. Gratiano a. II et Probo conss. (371 ian. 1).

 

CTh.15.10.2

Imppp. Gratianus, Valentinianus et Theodosius aaa. ad Valerianum praefectum Urbi. Equos voluptatibus profuturos nequaquam Campanorum populus adsequatur, quam si duo milia modiorum fabae per singulas factiones stabulorum in urbe venerabili necessaria antiqua et sollemni praebitione contulerint. Dat. X kal. mai. Aquileiae Syagrio et Eucherio conss. (381 apr. 22).


CTh.15.11.0. De venatione ferarum.


CTh.15.11.1

Impp. Honorius et Theodosius aa. Mauriano comiti domesticorum et vices agenti magistri militum. Occidendorum leonum cunctis facimus potestatem, neque aliquando sinimus quemquam calumniam formidare, cum et salus nostrorum provincialium voluptati nostrae necessario praeponatur et haec ipsa propria voluptas intercludi minime videatur, quandoquidem occidendi feras, non venandi venundandique licentiam dederimus. Occidendi igitur memoratas feras, et ducibus et officiis eorum conventis, cunctis licentia tribuatur. Dat. XIII kal. iun. Constantio et Constante vv. cc. conss. (414 mai. 20).

 

CTh.15.11.2

Idem aa. Monaxio praefecto praetorio. Praesidalis officii eufratensis deploratione comperimus eos, qui transductioni ferarum a duciano officio deputantur, pro septem vel octo diebus contra legationum formam tres vel quattuor menses in hieropolitanam urbem residentes post expensas tanti temporis etiam caveas exigere, quas nulla praeberi consuetudo permittit. Ideoque praecipimus, bestias, quae ad comitatum ab omnibus limitum ducibus transmittuntur, non plus quam septem diebus intra singulas civitates retineri; scientibus ducibus et eorum officiis, si quid contra haec commissum fuerit, quinas se libras auri fisci viribus illaturos. Dat. V kal. octob. Constantinopoli d. n. Honorio a. XI et Constantio II v. c. conss. (417 sept. 27).


CTh.15.12.0. De gladiatoribus.


CTh.15.12.1

Imp. Constantinus a. Maximo praefecto praetorio. Cruenta spectacula in otio civili et domestica quiete non placent. Quapropter, qui omnino gladiatores esse prohibemus eos, qui forte delictorum causa hanc condicionem adque sententiam mereri consueverant, metallo magis facies inservire, ut sine sanguine suorum scelerum poenas agnoscant. Proposita Beryto kal. octob. Paulino et Iuliano conss. (325 oct. 1).

 

CTh.15.12.2

Imp. Constantius a. et Iulianus c. ad Orfitum praefectum Urbi. Universi, qui in urbe Roma gladiatorium munus impendunt, prohibitum esse cognoscant sollicitandi auctorando milites vel eos, qui palatina sunt praediti dignitate, sex auri librarum multa inminente, si quis contra temptaverit. Sponte etiam ad munerarium adeuntes per officium sublimitatis tuae ad magistros equitum ac peditum aut eos, qui gubernant officia palatina, oneratos ferreis vinculis mitti conveniet, ut huius legis statuto palatii dignitas a gladiatorio detestando nomine vindicetur. Dat. XVI kal. nov. Constantio a. VIIII et Iuliano caes. II conss. (357 oct. 17).

 

CTh.15.12.3

Impp. Arcadius et Honorius aa. ad populum. Post alia: si quos e gladiatorio ludo ad servitia senatoria transisse constabit, eos in extremas solitudines amandari decernimus. Dat. et proposita Romae Caesario et Attico conss. (397 apr. 7?).


CTh.15.13.0. De usu sellarum.


CTh.15.13.1

Impp. Arcadius et Honorius aa. Claudio praefecto Urbi. Exceptis plebeis scaenicis et qui spectaculo sui praebuit populo materiam voluptatis et tabernariis, ceteris omnibus usum sellarum et sedendi ac conveniendi in publicum tribuimus facultatem. Dat. VIII kal. ian. Constantinopoli Arcadio IIII et Honorio III aa. conss. (396 dec. 25).


CTh.15.14.0. De infirmandis his, quae sub tyrannis aut barbaris gesta sunt.


CTh.15.14.1

Imp. Constantinus a. ad Constantium praefectum praetorio. Remotis Licini tyranni constitutionibus et legibus omnes sciant veteris iuris et statutorum nostrorum observari debere sanctionem. Proposita XVII kal. iun. Crispo III et Constantino III caess. conss. (324 mai. 16).

 

CTh.15.14.2

Idem a. ad universos provinciales. Tyranni et iudicum eius gestis infirmatis nemo per calumniam velit quod sponte ipse fecit evertere nec quod legitime gestum est. Dat. prid. id. feb. Paulino et Iuliano conss. (325 febr. 12).

 

CTh.15.14.3

Idem a. Antiocho praefecto vigilum. Quae tyrannus contra ius rescripsit non valere praecipimus, legitimis eius rescriptis minime impugnandis. Dat. VIII id. iul. Romae Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 iul. 8).

 

CTh.15.14.4

Idem a. ad senatum. Super his, qui ex senatoribus ad navicularium munus a tyranno deiecti sunt ac restitui suis natalibus deprecantur, placuit vestrae sanctitati iudicium examenque mandare, ut vos eligatis, qui splendori vestro patrimonii viribus et honestate vivendi et natalium dignitate respondent. Incongruum est enim tantae dignitatis arbitrium alteri potius quam vestris suffragiis sententiisque conmittere. Eorum autem, quos ut dignos elegeritis, nomina praefectus urbis nobis insinuet, ut vestrum iudicium comprobemus. Dat. id. iul. Constantino a. VII et Constantio caes. conss. (326 iul. 15).

 

CTh.15.14.5

Imp. Constantius a. et Constans c. ad universos provinciales et populum. Quae tyrannus vel eius iudices contra ius statuerunt, infirmari iubemus reddita possessione expulsis, ut qui vult ab initio agat. Emancipationes autem et manumissiones et pacta sub eo facta et transactiones valere oportet. Dat. III non. nov. Mediolano Constantio a. V et Constante conss. (352 nov. 3).

 

CTh.15.14.6

Imppp. Valentinianus, Theodosius et Arcadius aaa. Trifolio praefecto praetorio. Nullus sibi honorem audeat vindicare, quem tyrannica concessit audacia, sed ad pristinum statum damnata praesumptio revocetur. Dat. X kal. octob. Aquileiae Theodosio a. II et Cynegio conss. (388 sept. 22).

 

CTh.15.14.7

Idem aaa. Trifolio praefecto praetorio. Omne iudicium, quod vafra mente conceptum iniuriam, non iura reddendo maximus infandissimus tyrannorum credidit promulgandum, damnabimus. Nullus igitur sibi lege eius, nullus iudicio blandiatur. Dat. VI id. octob. Mediolano Theodosio a. II et Cynegio conss. (388 oct. 10).

 

CTh.15.14.8

Idem aaa. Constantiano praefecto praetorio Galliarum. Omnes, qui tyranni usurpatione provecti cuiuslibet acceperunt nomen illicitum dignitatis, codicillos adque epistulas et promere iubemus et reddere. Iuris quoque dictionem adque sententias, quas promere nequiverunt qui iudicum nomen habere non potuerunt, ex omnibus publicorum monumentorum scriniis iubemus auferri, ut abolita auctoritate gestorum nullus his iudicatis conetur inniti, quae et tempore et auctore delentur. Exceptis his tantum negotiis adque in sui integra firmitate mansuris, quae conventionibus pactisque finita sunt, si dolo metuve caruerunt: his quoque pariter exceptis, quae donatio transtulit, emancipatio liberavit, contulit manumissio praemia meritae servitutis, quia in his omnibus voluisse sat iuris est. Dat. XVIIII kal. feb. Mediolano Timasio et Promoto vv. cc. conss. (389 ian. 14).

 

CTh.15.14.9

Impp. Arcadius et Honorius aa. Andromacho praefecto Urbi. Valeat omnis emancipatio tyrannicis facta temporibus; valeat a dominis concessa libertas; valeat celebrata et actis quibuslibet inserta donatio; valeat deficientium omne iudicium; valeat universa venditio; valeant sententiae iudicum privatorum – convelli enim iudicium non oportet – quos partium elegit adsensus et compromissi poena constituit; valeant conceptae sollemniter pactiones; valeant scripturae, quibus aut fides rerum aut ratio probatur aut debitum; valeant apud quemlibet habitae spontaneae professiones; valeat deposita super instituenda lite testatio valeat impetratio iuris communium liberorum; valeat procuratio scaevis mandata temporibus; datus tutor vel curator optineat firmitatem; valeat in sponsam perfecta largitio; doli ac vis et metus inchoata actio in tempus legitimum perseveret; bonorum admissa possessio et adfectus adeundae hereditatis obtineat et interdicti beneficium non amittat; valeat in integrum restitutionis petitum auxilium; valeat vindicatio....identidem desiderata tribuatur; locatio et conductio inviolabilem obtineant firmitatem; interdicti beneficia tempora infausta non mutilent postulata inofficiosi actio et inmodicarum donationum rescissio petita servetur; beneficia transacta non titubent; sacramento terminata permaneant; pignoris adque fiduciae obligatio perseveret. Stent denique omnia, quae in placitum sunt deducta privatum, nisi aut circumscriptio subveniet aut vis aut terror ostenditur. Funestorum tantum consulum nomina iubemus aboleri, ita ut his reverentia in lectione recitantium tribuatur, qui tunc in Oriente annuos magistratus victuris perpetuo sunt fascibus auspicati; tempus vero ipsum, ac si non fuerit, aestimetur, si quidem tunc temporis omissa aliqua praescriptio taciturnitatis etiam de illis, quae confirmavimus, non possit obponi. Dat. XI kal. mai. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 apr. 21).

 

CTh.15.14.10

Idem aa. Eulogio comiti rerum privatarum. Qui tyranni maximi secuti iussionem fundos perpetui iuris non ab ordinariis iudicibus, sed a rationalibus acceperunt, eorum amissione plectantur adque ad rem privatam denuo revertantur. Dat. VI kal. mai. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 apr. 26).

 

CTh.15.14.11

Idem aa. Andromacho praefecto Urbi. Fas est sequi nos paternae dispositionis arbitrium adque ideo universos cuiuslibet ordinis viros, de quibus lex nostra reticuerat, ad veniam volumus pertinere et beneficia inopinantibus ultro deferimus, sancientes hac lege, ne is, qui tyranni tempore militavit vel etiam qualibet administratione donatus est aut honoraria dignitate perfunctus vel quicumque in aliquo honore diversis locis aut exactionibus praefuerunt, notam infamiae sustineant, aut deformi vocabulo polluantur. Quibus eas tantum dignitates valere decernimus, quas ante tyrannicum tempus habuerunt. Dat. XV kal. iun. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 mai. 18).

 

CTh.15.14.12

Idem aa. Eusebio praefecto praetorio. His, quos tyrannici temporis labes specie dignitatis infecerat, inustae maculae omnem abolemus infamiam. Cunctis igitur statum priorem sine cuiusquam loci aut ordinis exceptione tribuimus, ut utantur omnes iure communi, teneant statum veteris dignitatis, ita ut nihil sibi ex his quos adepti fuerant honoribus blandiantur. Dat. XV kal. iul. Mediolano Olybrio et Probino conss. (395 iun. 17).

 

CTh.15.14.13

Impp. Honorius et Theodosius aa. Hadriano praefecto praetorio. Heracliani vocabulum nec privatim nec publice ulla memoria teneat, ideoque submovenda esse censemus, quaecumque sub eo gesta esse dicuntur. Libertates quoque, quoniam certum est scelere eius sollemnitatem consulatus esse pollutam, in melius revocamus, sciatque dominorum voluntas iterandum esse, quod illo auctore advertit stare non posse; semel tamen mutatae condicionis beneficium implendum esse praecipimus et ita repeti manumissionum consuetudines nunc iubemus, ut nullus sub hac occasione incipiat nolle quod voluit. Dat. III non. aug. Ravennae post cons. honorii VIIII et theodosii v. aa. (413 aug. 3).

 

CTh.15.14.14 [=brev.15.3.1]

Impp. Honorius et Theodosius aa. Constantio comiti et patricio. Sub clade barbaricae depopulationis, si qua aut per fugam aut per congregationem infelicium populorum indigne invidioseque commissa sunt, ad invidiam placatarum legum a callidis litigatorum obiectionibus non vocentur. Habeant omnium criminum impunitatem, qui evadendi forsitan non habuerant facultatem, nisi eos eadem crimina iuvissent; non enim crimen dicitur, quod mortis adegit impulsus. Ex quo animadvertere cunctos litigatores congruum est, si quid depraedationis agnoverint, se recepturos, si tamen, in eorum, quos pulsaverint, facultatibus abundare aut residere id, potuerint comprobare. Dat. kal. mart. Ravenna, d.n. Theodosius a. VII. et Palladio v. c. coss.

Interpretatio. Quicumque* hostium terrore compulsus, dum mortem timet excipere, ad depraedandum se cum hostibus fortasse coniunxerit, non propter hoc vocetur ad crimen, quod pro conservanda vita fecit invitus. Sane si quid apud eum de praeda resederit et residuum invenitur, quod evidenter agnoscitur, hoc solum reddere domino sine calumnia compellatur.


CTh.15.15.0. Quod armorum usus interdictus est.


CTh.15.15.1

Impp. Valentinianus et Valens aa. ad Buleforum consularem Campaniae. Nulli prorsus nobis insciis adque inconsultis quorumlibet armorum movendorum copia tribuatur. Dat. III non. octob. Altino divo Ioviano et Varroniano conss. (364 oct. 5).