GAI INSTITVTIONVM EPITOMAE





LIBER PRIMUS 1 2 3 4 5 6 7 8

LIBER SECUNDUS 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11
1.0.0 LIBER PRIMUS 2.0.0. LIBER SECUNDUS


1.0.0 LIBER PRIMUS


1.1.0. Titulus I. De statu hominum.


1.1pr.

Gaii institutionum liber primus dicit omnes homines aut liberos esse, aut servos. Sed ex his ipsis, qui liberi sunt, alios esse ingenuos, alios libertinos. Ingenuos, qui ingenui nati sunt: libertinos, qui pro iusta servitute manumissi liberi fiunt. Ingenuorum omnium unus status est: libertorum vero ideo non unus est, quia tria sunt genera libertatum: quia liberti aut cives Romani sunt, aut Latini, aut dediticii. Tamen, qui cives Romani sint, qui Latini, qui dediticii, breviter explanandum est.

1.1.1

Cives Romani sint, qui his tribus modis, id est testamento aut in ecclesia aut ante consulem fuerint manumissi.

1.1.2

Latini sunt, qui aut per epistulam aut inter amicos aut convivii adhibitione manumittuntur.

1.1.3

Dediticii vero sunt, qui post admissa crimina suppliciis subditi et publice pro criminibus caesi sunt, aut in quorum facie vel corpore quaecumque indicia aut igne ferro impressa sunt, et ita impressa sunt, ut deleri non possint. Hi si manumissi fuerint, dediticii appellantur.

1.1.4

Sed inter haec tria genera libertatum ideo cives Romani meliorem statum habent, quia et testamenta facere et ex testamento quibuscumque personis succedere possunt: nam Latini et dediticii nec testamenta condere, nec sibi ex testamento aliorum aliquid dimissum possunt: nam Latini et dediticii nec testamenta condere, nec sibi ex testamento aliorum aliquid dimissum possunt ullatenus vindicare. Tamen Latini certis rebus privilegium civium Romanorum libertatem consequi possunt. Dediticii vero nulla ratione possunt ad civium Romanorum libertatem ordinis beneficio pervenire. Nam Latini patronorum beneficio, id est, si iterum ab ipsis aut testamento aut in ecclesia aut ante consulem manumittantur, civium Romanorum privilegium consequuntur.

1.1.5

Non tamen omnes domini servos suos manumittere possunt. Nam si aliquis multa debita habeat, cuius substantia creditoribus teneatur obnoxia, si in fraudem creditoris sui servos suos manumittere voluerit, collata manumissio non valet.

1.1.6

Aut si libertus civis Romanus liberos non habuerit et in fraudem patroni sui servos suos manumittat, similiter data manumissio non valebit.

1.1.7

Praeterea minor quicumque viginti annorum dominus libertatem servo dare non potest; nisi forte tantum minor manumissor, cui pater suus et mater a patrono donati sunt, eosdem manumittat, aut certe paedagogum aut collactaneum manumittat. Nam quamlibet dominus, id est quatuordecim annos egressus, testamentum facere possit et heredem instituere et legata relinquere, libertatem tamen servis non potest in hac aetate conferre.


1.2.0. Titulus II. De numero servorum testamento manumittendorum.


1.2pr.

Constitutum est, quantum servorum numerum testamento de quanta familia liceat manumitti, hoc ordine: ut, si quis duos servos habet, ambos manumittere possit; qui vero tres, duos testamento manumittat; qui quatuor, similiter duos; qui sex, tres; qui octo, quatuor: qui decem, quinque; qui undecim, duodecim, tredecim, quatuordecim, quindecim, sedecim, decem et septem, similiter quinque: qui decem et octo, sex: et ab hoc numero usque ad triginta tertiam partem manumittere liceat; qui amplius quam trigenta habuerit usque ad centum, quartam partem de numero servorum manumittere potest: qui vero plures quam centum habuerit, quintam partem manumittere potest. Sed hoc statutum est, ut de quamlibet grandi familia nulli amplius quam centum, testamento manumittere liceat.

1.2.1

Nam qui voluerit aut in ecclesia, aut ante consulem, aut inter amicos, aut per epistolam manumittere, potest his manumissionibus omnem familiam iugo servitutis absolvere.

1.2.2

Nam si aliquis testamento plures manumittere voluerit, quam quot continet numerus supra scriptus, ordo servandus est, ut illis tantum libertas valeat, qui prius manumissi sunt, usque ad illum numerum, quem explanatio continet superius comprehensa: qui vero postea supra constitutum numerum manumissi leguntur, in servitute eos certum est permanere. Quod si non nominatim servi vel ancillae in testamento manumittantur, sed confuse omnes servos suos vel ancillas is, qui testamentum facit, liberos facere voluerit, nulli penitus firma esse iubetur hoc ordine data libertas; sed omnes in servili conditione, qui hoc ordine manumissi sunt, permanebunt. Nam et si ita in testamento servorum manumissio adscripta fuerit, id est in circulo, ut qui prior, qui posterior nominatus sit, non possit agnosci, nulli ex his libertatem valere manifestum est, si agnosci non potest, qui prior, qui posterior fuerit manumissus.

 

1.2.3

Nam si aliquis in aegritudine constitutus in fraudem huius legis facere voluerit testamentum, sed epistolis aut quibuscumque aliis rebus servis suis pluribus, quam per testamentum licet, conferre voluerit libertates, et sub tempore mortis hoc fecerit, hi, qui prius manumissi fuerint, usque ad numerum superius constitutum liberi erunt: qui vero post statutum numerum manumissi fuerint, servi sine dubio permanebunt.

1.2.4

Nam si incolumis quoescunque diurso tempore manumisit, inter eos, qui per testamentum manumissi sunt, nullatenus computentur.


1.3.0. Titulus III. De iure personarum.


1.3pr.

Aliquae personae sui iuris sunt, aliquae alienae iuri subiectae sunt. Itaque cum ostenditur, quae personae alieno iuri subiectae sint, tunc evidenter agnoscitur quae sui iuris sint.

1.3.1

In potestate itaque dominorum sunt servi; quam potestatem omnes gentes habere certum est. Sed distringendi in servos dominis pro sua potestate permittitur; occidendi tamen servos suos domini licentiam non habebunt, nisi forte servus, dum pro culpae modo caeditur, casu forsitan moriatur. Nam si servus dignum morte crimen admiserit, iis iudicibus, quibus publici officii potestas commissa est, tradendus est, ut pro suo crimine puniatur.

1.3.2

In potestate etiam patrum sunt filii ex legitimo matrimonio procreati.


1.4.0. Titulus IV. De matrimoniis.


1.4pr.

Legitimae sunt nuptiae, si Romanus Romanam nuptiis intervenientibus vel consensu ducat uxorem.

1.4.1

Sed non omnes personas uxores ducere licet: quia nec patri filiam, nec filio matrem, nec avo neptem, nec nepoti aviam. Quod non solum de personis, quae nobis propinquitate coniunctae sunt, sed etiam de adoptivis, hoc est affiliatis, iustum est observari: nam etsi per emancipationem adoptio dissolvatur, nuptias tamen inter has personas semper constat illicitas.

1.4.2

Inter fratrem quoque et sororem, sive eodem patre ac matre nati fuerint, sive diversis matribus aut patribus, matrimonia esse non possunt. Inter adoptivos etiam fratres illicita sunt coniugia, nisi forte adoptio emancipatione fuerit dissoluta: nam si emancipatio intervenerit, nuptiae inter huiusmodi fratres licito contrahuntur.

1.4.3

Fratris quoque et sororis filiam uxorem ducere non licet.

1.4.4

Sororem quoque patris ac matris uxorem accipere non licet

1.4.5

Genero quoque socrum suam, nec socero nurum uxorem accipere licet, nec vitrico privignam, nec privigno novercam.

1.4.6

Fratres enim amitinos vel consobrinos in matrimonium iungi nulla ratione permittitur.

1.4.7

Sed nec uni viro duas sorores habere, nec uni mulieri duobus fratribus iungi permittitur.

1.4.8

Quod si quis incestas vel nefarias, id est, quae sunt superius comprehensae, nuptias inierit, nec uxorem habere videtur nec filios: nam hi, qui ex huiusmodi conceptione nati fuerint, quamlibet matrem habere videantur, patrem vero nullatenus habere censentur, et tamquam si de adulterio concepti fuerint, computantur; qui spurii appellantur, hoc est sine patre filii.

1.4.9

Regula iuris hoc continet, ut, qui legitime concipiuntur, tempore conceptionis statum sumant: qui vero non de legitimo matrimonio concipiuntur, statum sumant eo tempore, quo nascuntur. Ac proinde de legitima coniunctione conceptus, etiamsi mater eius statum mutet, id est, si ancilla fiat, ille, qui legitime conceptus est, ingenuus nascitur: nam qui non de legitimo matrimonio concipitur, si mater eius ex ancilla, dum praegnans est, libera facta fuerit, liber nascetur; si vero ex ingenua ancilla praegnans facta fuerit, servus nascitur, quia non legitime, sed vulgo conceptus est.


1.5.0. Titulus V. De adoptionibus.


1.5pr.

Adoptio naturae similitudo est, ut aliquis filium habere possit, quem non generaverit.

1.5.1

Et ipsa adoptio duobus modis fit: una, quae arrogatio dicitur, alia quae adoptio. Arrogatio est, quando aliquis patrem non habens adoptatur, et ipse se in potestatem adoptivi patris dat. Et ideo arrogatio dicitur, quia et ille qui adoptat interrogatur, utrum illum, quem adoptat, filium habere velit: et ille qui adoptatur, interrogatur utrum id fieri velit. Illa vero alia adoptio est, ubi quis patrem habens, ab alio patre adoptatur: et ita ille, qui adoptatur, de certi patris potestate discedit, et in adoptivi patris incipit esse potestate.

1.5.2

Nam et feminae adoptari possunt, ut loco filiarum adoptivis patribus habeantur: feminae vero adoptare non possunt, quia nec filios a se natos in potestate habent.

1.5.3

Spadones autem, qui generare non possunt, adoptare possunt: et licet filios generare non possint, quos adoptaverint, filios habere possunt.

1.5.4

Si quis vero filios habens se dederit adoptandum, non solum ipse in patris adoptivi potestatem redigitur, sed et filii eius; si tamen avum paternum non habuerint, in adoptivi patris transeunt potestatem, tamquam nepotes.


1.6.0. Titulus VI. Quibus modis filii exeunt de potestate patris.


1.6pr.

Filii qui in potestate patris sunt mortuo patre sui iuris fiunt. Sed si hic filius, qui morte patris sui iuris effectus est, filios habeat, in eius post patris sui obitum erunt filii potestate. Nam si pater moriatur, et avus maternus vivat, nepos ex filio sui iuris esse non potest: quia in avi remanet potestate, qui avo mortuo sui iuris efficitur. Item si moriatur pater, et relinquat filium emancipatum, et ex eodem filio emancipato nepotes, tunc nepotes liberi et sui iuris erunt, et in patris emancipati potestatem non veniunt.

1.6.1

Item de potestate patris exeunt filii, si pater eorum in exilium missus fuerit: quia non potest filium civem Romanum in potestate habere homo peregrinae conditionis effectus. Item filius, si vivo patre in exilium missus fuerit, in potestate patris civis Romani esse non potest, quia similiter peregrinae conditionis factus agnoscitur.

1.6.2

Item si ab hostibus pater captus sit, in potestate, quamdiu apud hostes fuerit, filios non habebit. Sed si de captivitate evaserit, iure postliminii omnem, sicut in aliis rebus, ita et in filiis recipit potestatem. Si vero pater, qui ab hostibus captus est, in captivitate moriatur, ab eo tempore, quo ab hostibus captus est, filii sui iuris effecti intelleguntur.

1.6.3

Item per emancipationem filii sui iuris efficiuntur. Sed filius masculus tribus emancipationibus de potestate patris exit et sui iuris efficitur. Emancipatio autem, hoc est manus traditio, quaedam similitudo venditionis est: quia in emancipationibus praeter illum, hoc est certum patrem, alius pater adhibetur, qui fiduciarius nominatur. Ergo ipse naturalis pater filium suum fiduciario patri mancipat, hoc est manu tradit: a quo fiduciario patre naturalis pater unum aut duos nummos, quasi in similitudinem pretii accipit, et iterum eum acceptis nummis fiduciario patri tradit. Hoc secundo et tertio fit, et tertio eum fiduciario patri mancipat et tradit, et sic de patris potestate exit.

1.6.4

Quae tamen emancipatio solebat ante praesidem fieri; modo ante curiam facienda est, ubi quinque testes cives Romani in praesenti erunt, et pro illo, qui libripens appellatur, id est stateram tenens, et qui antestatus appellatur, alii duo, ut septem testium numerus impleatur. Tamen quum tertio mancipatus fuerit filius a patri naturali fiduciario patri, hoc agere debet naturalis pater, ut ei a fiduciario patre remancipetur et a naturali patre manumittatur, ut, si filius ille mortuus fuerit, ei in hereditate naturalis pater, non fiduciarius succedat.

1.6.5

Feminae vel nepotes masculi ex filio una emancipatione de patris vel avi exeunt potestatem et sui iuris efficiuntur. Et hi ipsi quamlibet una emancipatione de patris vel avi potestate exeant, nisi a patre fiduciario remancipati fuerint et a naturali patre manumissi, succedere eis naturalis pater non potest, nisi fiduciarius, a quo manumissi sunt. Nam si remancipatum sibi naturalis pater vel avus manumiserit, ipse eis in hereditate succedit.

1.6.6

Quod si habeat quis filium et ex eo nepotes, et voluerit filium emancipare et nepotes in sua potestate retinere, in arbitrio eius est: aut si voluerit nepotes emancipare et filium in sua potestate retinere, et hoc ei pro iuris ordine licere manifestum est. Quod non solum de nepotibus, sed et de pronepotibus similiter facere potest.


1.7.0. Titulus VII. De tutelis.


1.7pr.

Tutores aut legitimi sunt aut testamentarii.

I, 7, 1.

Legitimi sunt, qui pupillo per virilem sexum propinquitate coniunguntur, et qui proximior fuerit de agnatis, ad ipsum legitima tutela pertinet: quia is, qui proximus fuerit ad tutelam, ipse proximus est et ad hereditatem.

1.7.2

Testamentarii sunt, quos patres aut avi paterni in testamento suo tutores filiis aut nepotibus delegaverint. Quod si nec testamentarius tutor fuerit, nec legitimus, tunc ex inquisitione iudicis pupillis tutores dantur.


1.8.0. Titulus VIII. De curatione.


1.8pr.

Peractis pupillaribus annis, quibus tutores absolvuntur, ad curatores ratio minorum incipti pertinere.

1.8.1

Sub curatore sunt minores aetate, maiores eversores, insani.

1.8.2

Hi, qui minores sunt, usque ad viginti et quinque annos impletos sub curatore sunt. Qui vero eversores aut insani sunt, omni tempore vitae suae sub curatore esse iubentur, quia substantiam suam rationabiliter gubernare non possunt.


2.0.0. LIBER SECUNDUS.


2.1.0. Titulus I [IX]. De rebus.


2.1pr.

Gaius superiore commentario de iure personarum aliqua disputavit, nunc in hoc commentario de rebus iterum tractat.

2.1.1

Omnes itaque res aut nostri iuris sunt, aut divini, aut publici. Nostri iuris sunt, quae in proprietate nostra esse noscuntur. Divini iuris sunt ecclesiae, id est, templa dei, vel ea patrimonia ac substantiae, quae ad ecclesiastica iura pertinent. Publici iuris sunt muri, fora, portae, theatra, circus, arena, quae antiqui sancta appellaverunt, pro eo, quod exinde tolli aliquid aut contingi non liceret. Sed haec omnia in nullius bonis sunt, ideo publici iuris esse dicuntur. Sed et res hereditariae, antequam aliquis heres existat, id est, quando dubitatur, utrum scriptus an legitimus heres succedere debeat, in nullius bonis esse videntur.

2.1.2

Praeterea quaedam res corporales sunt, quaedam incorporales. Corporales sunt, quae manu tangi possunt: velut ager, mancipium, vestis, aurum, argentum, et his similia. Incorporales sunt quae tangi non possunt, qualia sunt ea, quae non in corpore, sed in iure consistunt, sicut est hereditas et obligationes de diversis contractibus scriptae. Et licet hereditas vel emptio aut diversi contractus res corporales in se habeant, ius tamen ipsius hereditatis vel emptionis aliorumque contractuum incorporale est.

2.1.3

Incorporalia etiam sunt iura praediorum urbanorum vel rusticorum. Praediorum urbanorum iura sunt stillicidia, fenestrae, cloacae, altius erigendae domus aut non erigendae, et luminum, ut ita quis fabricet, ut vicinae domui lumen non tollat. Praediorum vero rusticorum iura sunt via, vel iter, per quod pecus aut animalia debeant ambulare vel ad aquam duci, et aquaeductus; quae similiter incorporalia sunt. Haec iura, tam rusticorum quam urbanorum praediorum, servitutes appellantur.

2.1.4

Item regulariter constitutum est, ut superposita inferioribus cedant: id est ut, si quis in solo nostro, sine nostro permissu, domum aedificaverit, ad eum cuius terra est, domus aedificata perineat: vel si aliquis in agro nostro arbores aut vineas vel plantas quascumque posuerit, similiter superficies solo cedat; vel si messem in campo seminaverit, omnia haec, quae in terram alienam iactantur domino terrae adquirantur. Quod et de chartis vel pergamenis, si in alienis scribat, licet aureis aut argenteis litteris, similiter eius est scriptura, cuius chartae aut pergamena fuerint. Quod et de tabula, hoc est si aliquis in tabula mea picturam fecerit, observatur, quia statutum est, ut tabulae pictura cedat.

2.1.5

Quod si quis ex uvis meis vinum aut ex spicis frumentum aut ex olivis oleum fecerit, eius vinum, triticum vel oleum est, cuius spicae aut uvae aut olivae fuerint. Si quis etiam ex tabulis alienis navem aut armarium aut quodcumque ad usum pertinens fecerit, simili ratione eius erunt, quae facta fuerint, de cuius ligno facta probantur. Similiter etiam si ex lana vel lino alieno vestimenta fecerit, eius erunt vestimenta, cuius lana vel lineum fuisse probabitur.

2.1.6

Sed in his omnibus superius comprehensis quicumque in terra aliena aliquid posuerit aut aedificaverit aut horum, quae dicta sunt, aliquid fecerit, illis, qui aliena praesumserint, hoc competit, ut expensas vel impendia, quae in his fecerint, a dominis, qui rem factam vindicant, recipere possint.

2.1.7

Adquiritur autem nobis non solum per nosmet ipsos, sed et per eos, qui in potestate nostra sunt, sicut filii vel servi; quia quidquid his a qualibet persona donatum vel venditum fuerit, aut heredes fuerint instituti, id patribus et dominis sine aliqua dubitatione conquiritur: praeter eos filios, quibus per leges ut castrense peculium habere permissum est. Hi vero servi, qui in usufructu nostro et in proprietate alterius sunt, hoc tantum usufructuario adquirere possunt, quod opere aut manibus suis fecerint aut de mercedibus operis sui acceperint. Nam si eis aut hereditas aut legatum dimittatur aut donationis aliquid conferatur, hoc proprietario domino, non usufructuario adquiritur.


2.2.0. Titulus II [X]. De testamentis.


2.2pr.

Per universitatem, hoc est, omnia simul bona, adquirimus hereditate, emptione, adoptione: quia is, quem adoptaverimus, si sine patre est, cum omnibus bonis suis ad nos transit.

2.2.1

Id quoque statutum est, quod non omnibus liceat facere testamentum: sicut sunt hi, qui sui iuris non sunt, sed alieno iuri subiecti sunt, hoc est, filii, tam ex nobis nati, quam adoptivi.

2.2.2

Item testamenta facere non possunt impuberes, id est, minores quatuordecim annorum, aut puellae duodecim.

2.2.3

Item et hi, qui furiosi, id est mente insani, fuerint, non possunt facere testamenta. Sed hi, qui insani sunt, per intervalla, quibus sani sunt, possunt facere testamenta.


2.3.0. Titulus III [XI]. De exheredatione liberorum.


2.3pr.

Is, qui filium in potestate habet, curam gerere debet, ut testamentum faciens masculum filium aut nominatim heredem instituat aut nominatim exheredet. Nam si masculum filium testamento praeterierit, non valebit testamentum.

2.3.1

Si vero filiam praeterierit non rumpit testamentum filia praetermissa: sed inter fratres suos, legitimo stante testamento, suam, sicut alii fratres, consequitur portionem; si vero testamento extranei heredes scripti fuerint, stante testamento, filia medietatem hereditatis adquirit. Nam si facto testamento, in quo filius masculus praetermissus est, evenerit, ut, vivente adhuc patre, filius, qui praetermissus est, moriatur, sic quoque, quamlibet filius ille mortuus fuerit, testamentum, quod factum est, non valebit.

2.3.2

Posthumorum duo genera sunt: quia posthumi appellantur hi, qui post patris mortem de uxore nati fuerint, et illi, qui post testamentum factum nascuntur. Et ideo, nisi is, qui testamentum facit, in ipso testamento comprehenderit quicumque filius aut filia mihi natur natave fuerit, heres mihi sit, aut certe dicat, exheres sit, valere non potest eius testamentum: quia, sicut superius iam dictum est, legitime concepti pro natis habentur, nisi quod melior est condicio posthumae quam natae, quia nata, si praetermissa fuerit, non rumpit testamentum, posthuma vero, sicut mascules, testamentum rumpit.

2.3.3

Si quis post factum testamentum adoptaverit apud populum illum, qui sui iuris est, hoc est qui patrem non habet, aut apud praetorem illum adoptaverit, qui in potestate patris est, quasi ei filius natus sit, ita eius rumpitur testamentum.

2.3.4

Posteriore quoque testamento, quod iure factum est, id, quod ante iure factum fuerat, rumpitur. Quod si facto posteriore testamento heres scriptus aut ante aditionem hereditatis moriatur, aut vivo testatore defecerit, aut condicio possibilis, sub qua heres institutus est, impleta non fuerit, is, qui testamentum fecit, intestatus mori videtur, quia testamentum, quod prius fecerat, testamento posteriore rescissum est et, quod posterius factum est, his rebus, quas diximus infirmatur.

2.3.5

Alio quoque modo testamenta iure facta infirmantur, si aliquis post factum testamentum capite minuatur, id est aut ab hostibus capiatur, aut pro crimine in exilium deputetur. Similiter et si is qui adoptatus fuerit, testamentum, quod antequam adoptaretur fecerat, non valebit.

2.3.6

Heredes aut sui sunt, aut necessarii aut extranei. Sui heredes appellantur filii aut nepotes ex filiis masculis, quos in potestate avus vel pater habet. Necessarii sunt heredes servi, qui cum libertate heredes instituuntur. Necessarii ideo, quia, aut velint aut nolint, necesse est eis heredes esse. Nam qui creditoribus tenentur obnoxii, et putant, se non tantum in substantia, quantum in debitis relinquere, ipsi servos manumittunt et heredes necessarios faciunt, ut quo magis heres quam dominus infamiam incurrat, cum res eius, id est hereditas domini, pro debitis venditur et creditoribus datur. Extranei sunt, qui nullo propinquitatis gradu testatori iunguntur, sed eos quicunque pro arbitrio suo scribet heredes.


2.4.0. Titulus IV [XII]. De substitutionibus et faciendis secundis tabulis.


2.4pr.

Substitutio est, quae post institutionem a testatore fieri solet, id est secundi heredis appellatio. Et duae sunt, quarum una vulgaris dicitur, alia pupillaris.

2.4.1

Vulgaris dicitur: ille heres mihi esto, sive hoc filio sive extraneo. Quod si hereditatem meam adire nolueris, illum substituo, ad quem hereditas mea debeat pervenire.

2.4.2

Pupillaris substitutio filiis tantum modo impuberibus dari potest, quia ita fit: ille filius meus si intra pubertatem decesserit, illum ei substituo. Sed pupillaris substitutio ita secreta esse debet, ut ad notitiam substituti pervenire non possit, ne vitae pupilli aliquas substitutus insidias moliatur: nam in extrema pagina testamenti fieri debet, ut pars illa, in qua substitutio pupillaris scripta est, quamdiu pupillus annos pubertatis egrediatur, obsignata permaneat et prior pars testamenti, in qua heres scriptus est, reseretur. Hoc etiam de posthumis fieri potest.

2.4.3

Nam si extraneus heres scriptus sit, etsi aliquam substituere non possumus, ut, si heres existerit, et intra aliquod tempus mortuus fuerit, alius ei heres sit, potest tamen per fideicommissum obligari, ut alii rogatus a testatore hereditatem aut integram aut pro parte restituat.


2.5.0. Titulus V [XIII]. De legatis.


2.5pr.

Legatorum genera sunt quattuor, vindicationis, damnationis, sinendi modo, et praeceptionis.

2.5.1

Vindicationis legatum est, si testator sic locutus fuerit: illum servum tibi do, aut lego, vel: illam rem tibi praesume, habe, vindica. Quod post mortem testatoris statim legatarius, non expectato herede, sibi praesumit. Quam si praesumpserit, nec pro praesumpto legato ab herede potest calumniam sustinere, nec si aliena res fuerit, quae legata est, legatarius hoc poterit ab herede petere. Si per vindicationem una res multis legata sit, et singuli hanc ipsam rem praesumere velint, aequales singuli de re legata capiunt portiones.

2.5.2

Per damnationem isto ordine legatum dimittitur, ut testator in testamento scribat: tu heres meus illi hoc da, aut: illud illi ab herede meo dari iubeo. In quo genere legati etiam alienae res per legatum dimitti possunt, et necesse est heredi, aut redimere eam rem, quae iuris alieni est, et legatario tradere, aut si is, cuius est res, vendere noluerit, quantum res illa valebit, legatario in pretio comprensare. Sed si testator rem alienam quasi suam credens, per hoc genus legatum reliquerit, legatarius hoc ab herede petere non potest, et inutile est legatum. Nam si sciens alienam esse per legatum dederit, necesse est ab herede aut ipsam rem aut aestimationem rei in pretio legatario dari.

2.5.3

Ceterum inter damnationis legatum et vindicationis hoc interest, quod per vindicationem res aliena relinqui non potest, per damnationem eo pacto, quo superius comprehensum est, potest. Illa etiam res, quae in rerum natura non sunt, per damnationem legato dimitti possunt, velut si ita testator in testamento scribat: fructus, qui ex illo agro nati fuerint, aut: id quod ex illa ancilla natum fuerit; quod in legato vindicationis fieri non potest, quia non potest haec legatarius testatore mortuo continuo vindicare.

2.5.4

Est et inter legatum vindicationis et damnationis ista similitudo, quod per legatum vindicationis sive damnationis, si coniunctim, id est, duobus aut pluribus una res in legato dimissa fuerit omnibus, in utroque legato simul ab omnibus praesumatur.

2.5.5

Inter legatum vindicationis et damnationis illa distantia est, ut si disiunctim, id est, singulis quaecunque res per legatum damnationis relicta fuerit, singulis integra debeatur; id est, ut unus rem ipsam accipiat, alii aestimationem rei ipsius in pretio ab herede percipiat.

2.5.6

Sinendi modo haec legati verba sunt: ille heres meus rem illa illum permitte praesumere et sibi habere. Nam et propriam rem testator, et heredis sui et alienam per sinendi legatum relinquere potest. In quo legato quoquo modo non quidem heres legatario rem, quae relicta est, iubetur tradere, sed vindicanti legatario non permittitur prohibere.

2.5.7

Praeceptionis vero legatum non nisi uni ex heredibus dari potest, ut aliquid ei ex hereditate praecipuum relinquatur; et si aut coniunctim, id est, multis, aut disiunctim, singulis relinquatur, omnibus una res tantum, quae nominata est debetur non uni res et alii aestimatio, sicut in legato damnationis est constitutum.


2.6.0. Titulus VI [XIV]. De lege Falcidia.


2.6pr.

Lege Falcidia constitutum est, ut quicumque heres fuerit institutus, quartam partem totius hereditatis habeat. Quod si testator hereditatem suam legatis exinaniverit, hoc statutum est, ut Falcidiam sibi de imminutione legatorum heres retineat, constante nihilominus testamento.


2.7.0. Titulus VII [XV]. De fideicommissis.


2.7pr.

Potest aliquis recto iure heredem instituere et rogare eum, ut hereditatem suam aut omnem aut ex parte alii per fideicommissum reddat. Nam si heredem directo iure non instituerit, fideicommissarius non potest ad alium acceptam hereditatem transmittere. Sed in hac quoque re hoc observandum est, quod de Falcidia supra iam dictum est, ut heres institutus, etiam si omnem hereditatem alii restituere iussus est, ita hereditatem alii restituat, ut quartam sibi ex ipsa hereditate retineat.

2.7.1

Et singulae quaecumque res per fideicommissum dimitti possunt, hoc est, aut fundus aut domus aut mancipium aut argentum.

2.7.2

Ab ipso fideicommissario alteri fideicommissum dimitti potest.

2.7.3

Et a legatario, licet legatum dimitti non possit, fideicommissum potest.

2.7.4

Et non solum propriae res a testatore per fideicommissum dimitti possunt, sed etiam ipsius heredis aut legatarii aut cuiuslibet extranei.

2.7.5

<sed hoc observandum est> ne legatarius, cui per testamentum parum dimissum est, plus alii per fideicommissum, quam id, quod consequitur, reddere iubeatur.

2.7.6

Quum autem aliena res per fideicommissum relinquitur, necesse est heredi vel legatario rem illam, quae per fideicommissum est relicta, aut redimere et fideicommissario dare, aut pretium eius rei, quantum aestimata fuerit, fideicommissario numerare, sicut in damnationis legato fieri diximus.

2.7.7

Libertates etiam servis per fideicommissum dari possunt, ut heres vel legatarius ea mancipia manumittant, quae testator ab iis ut manumitterent speravit. Nec interest, utrum hoc testator de suius servis an de ipsius heredis vel de legatarii aut de alienis fieri iubeat. Quod si de alienis fecerit similiter cogitur heres emere ipsum servum et manumittere. Quod si illum dominus suus nolit vendere, perit per fideicommissum data libertas, quia in hac re heres aestimationem in pretio dare non cogitur. Sed quum per fideicommissum libertas datur, is, qui manumissus fuerit, non testatoris, sed heredis libertus est.

2.7.8

Praeterea inter fideicommissa et legata sunt quaedam distantiae. Fideicommissum ad eum, cui aliquid dimissum est, herede mortuo poterit pervenire, si talis fuerit condicio testamenti: nam legatum ita relinqui non potest. Item legatum per codicillum relictum non valet, nisi codicilli testamento fuerint confirmati: fideicommissum vero, etiamsi codicilli testamento non fuerint confirmati, nihilominus debetur. Item per legatarium legatum alteri relinqui non potest, sed fideicommissum potest. Item per legatum servo alieno directa libertas dari non potest, per fideicommissum dari potest. Item per codicillum nemo heres institui potest, quamvis testamento confirmati sint: sed is, qui testamento heres fuerit institutus, potest per codicillum rogari, ut hereditatem, quae ei data est, alii eam totam vel pro parte restituat; quod validum est, etiamsi codicilli testamento non fuerint confirmati. Item, quamvis non possimus post mortem eius, quem heredem instituimus, alium ei substituere, tamen per fideicommissum rogare eum possumus, ut quum moriatur, alii eam hereditatem vel totam vel pro parte restituat. Et quia, sicut superius dictum est, etiam post mortem heredis fideicommissum ei, cum relictum est, dari potest, idem efficere possumus, quod hoc ordine fit, ut testator scribat: illum heredem instituo et volo, ut quum mortuus fuerit, ad illum hereditas mea pertineat. Praeterea et in hoc alia fideicommissorum et legatorum condicio est, quia fideicommissa, si tardius, quam scriptum sit, soluta fuerint, usurae et fructus debentur: legatorum vero usurae non debentur, sed ex mora solutionis, si per damnationem relicta fuerint, duplicantur.


2.8.0. Titulus VIII [XVI]. De intestatorum hereditatibus.


2.8pr.

Intestatorum hereditates primum ad suos heredes pertinent. Sui autem heredes appellantur filius filia, nepos vel neptis, pronepos proneptis ex nepote, quia omnes per virilem sexum descendentes sui vocantur. Nec interest utrum naturales sint hae personae, ac adoptivae. Adoptivorum comparatione legitimi naturales appellantur. Sed ita nepos vel neptis ex filio avo sui heredes sunt, si pater eorum de potestate patris aut morte aut emancipatione discesserit: nam si eo tempore quo aliquis moritur, filium in potestate habeat, et ex eo nepotes, illi vivo patre suo et in potestate avi constituto, sui heredes avo esse non possunt.

2.8.1

Similiter posthumi, qui, si vivo patre nati fuissent, in potestate eius futuri erant, sui heredes sunt.

2.8.2

Si quando aliquis moriatur, et reliquerit filium aut filiam et ex alio filio mortuo nepotes neptesve, filii vel nepotes ex filio, defuncto patre vel avo, hac ratione succedunt, ut filius ac filia suas partes accipiant, et nepotes ex filio portionem, quam pater eorum erat habiturus, accipiant: quia regulariter constitutum est, ut inter suos proximior longiore gradu positum non excludat: et non in capita, sed in stirpem dividatur hereditas. Item si quis moriens filium non relinquat, sed ex duobus masculis filiis dimittat nepotes, hoc est, ex uno filio unum vel duos nepotes, ex altero tres aut quattuor, similiter, sicut superius dictum est, in stirpem, non in capita hereditas dividitur, hoc modo, ut illi duo nepotes ex uno filio medietatem percipiant, et illi quattuor ex alio filio aliam medietatem, hoc est, ut tales accipiant portiones, quales patres eorum, si vixissent, habituri erant.

2.8.3

Si defuerint sui heredes, tunc hereditas defuncti pertinet ad agnatos. Agnati enim sunt pervirilem sexum defuncto propinquitate coniuncti, id est consanguinei fratres, hoc est de uno patre nati. Nec disputari potest, si de diversis matribus nascantur, qui uno patre geniti sunt. Item patruus, id est frater patris, fratris sui filio agnatus est. Ipso modo sunt fratres patrueles, hoc est qui de singulis germanis nati sunt. Hoc ordine agnoscitur, qui sint agnati, sicut supra diximus, per virilem sexum propinquitate coniuncti.

2.8.4

Non tamen omnibus simul agnatis lex hereditatem propinqui intestati dat; sed is, qui defuncto mortis suae tempore proximiores inveniuntur.

2.8.5

In feminis vero alia conditio est: quia inter feminas sola tantum soror consanguinea habetur agnata, ut germano suo defuncto ab intestato ei agnationis iure succedat. Reliquae feminae, hoc est amita, id est, patris soror, vel fratris filia, nec in capiendis hereditatibus, propinquorum legitimae sunt, nec masculis propinquis agnationis iure succedunt. Ipsarum vero hereditates ad masculos propinquos agnationis condicione perveniunt.

2.8.6

Regulariter constitutum est, ut inter agnatos proximior posteriorem excludat, et inter eos non in stirpem, sed in capita ab intestato dividatur hereditas. Nam inter suos, sicut superius diximus, alio ratio est, ut proximior posteriorem non excludat, et semper hereditas in stirpem, non in capita dividatur. Nam si quis moriens, dimittat germanum, et ex altero germano filios, germanus frater, quia gradu proximior est, solus succedit, fratris filii non succedunt. Item si moriatur quis, et de duobus germanis fratribus dimittat filios duntaxat masculos, et ex uno fratre dimiserit duos, ex alio quattuor similiter masculos, omnes quidem fratrum filii patruo suo ab intestato succedunt: sed non in stirpem, sed in capita, ita, ut illi duo ex uno patre duas accipiant portiones, et illi quattuor ex alio accipiant quattuor portiones. Nam si sorores habuerint, in patrui hereditatem non veniunt, sicut nec sororis filii in avunculi hereditate succedunt.

2.8.7

Nam et regulare est, ut cognati tunc intestatorum propinquorum hereditates capiant, quando aut sui aut agnati defuerint.


2.9.0. Titulus IX [XVII]. De obligationibus.


2.9pr.

Obligatio in duas species dividitur; nam omnes obligationes aut ex contractu nascuntur aut ex culpa. Quae ex contractu nascuntur, quattuor genera sunt, quae singula hoc ordine distinguuntur: aut enim re contrahitur obligatio, aut verbis, aut litteris, aut consensu.

2.9.1

Re contrahitur quoties aliqua cuicumque mutuo dantur, quae in his rebus contingunt, quae pondere, numero, mensura continentur; hoc est, si pecunia numeretur, vel frumentum detur, vinum aut oleum, aut aes, aut ferrum, argentum vel aurum. Quae omnia numerando aut pensando aut metiendo ad hoc damus, ut eorum fiant, qui ea accipiunt, et ad nos statuto tempore non ipsae res, sed aliae eius naturae, quales datae sunt, atquae ipsius ponderis, numeri vel mensurae reddantur. Propter quod mutuum appellatum est, quasi a me tibi ita datum sit, ut ex meo tuum fieret.

2.9.2

Verbis contrahitur obligatio ex interrogatione dantis et responsione accipientis, ita ut, si ille, qui dat interroget hoc mihi dabis? Qui accipit, respondeat dabo: aut in obligatione debitoris, si aliquis fideiussor accedat, ille, qui cum persona fideiussoris contrahit, interroget ipsum: fide tua esse iubes? Et ille respondeat: fide mea esse iubeo, hac condicione non solum ille, qui debitor est, sed et is, qui fideiussor exstitit, obligantur. Et non solum fideiussor ipse, dum vivit, sed et heredes ipsius, si ille defecerit, tenentur obnoxii. Creditor autem, qui pecuniam dedit, in potestate habet ad reddendam pecuniam, quem velit tenere, utrum ipsum debitorem an fideiussorem. Sed si debitorem tenere elegerit, fideiussorem absolvet: si vero fideiussorem tenuerit, debitorem absolvet quia uno electo, quem idoneum creditor iudicavit, alterum liberat.

2.9.3

Sunt et aliae obligationes, quae nulla praecedenti interrogatione contrahi possunt, id est, ut si mulier sive sponso uxor futura, sive iam marito, dotem dicat. Quod tam de mobilibus rebus, quam de fundis fieri potest. Et non solum in hac obligatione ipsa mulier obligatur, sed et pater eius, et debitor ipsius mulieris, si pecuniam, quam illi debebat, sponso creditricis ipse debitor in dotem dixerit. Hae tantum tres personae nulla interrogatione praecedente possunt dictione dotis legitime obligari. Aliae vero personae, si pro muliere dotem viro promiserint, communi iure obligari debent, id est, ut et interrogata respondeant, et stipulata promittant.

2.9.4

Item et alio casu, uno loquente et sine interrogatione alii promittente, contrahitur obligatio, id est, si libertus patrono aut donum aut munus aut operas se daturum esse iuravit. In qua re supradicti liberti non tam verborum solemnitate, quam iniurandi religione tenentur. Sed nulla altere persona hoc ordine obligari potest.

2.9.5

Praeterea inutilis est promissio, etiamsi stipulatione interveniente facta sit, si aliquis id se daturum promiserit, quod sui iuris non est; hoc est, si aut ingenuum hominem quasi servum se daturum promittat: aut si mortuum aliquis, quem vivum credebat, promiserit; aut locum sacrum aut sanctum aut religiosum daturum se cuicunque promiserit.

2.9.6

Praeterea inutilis est promissio, si aliquis rem sub tali condicione promittat, quae impleri pro rei difficultate non possit.

2.9.7

Praeterea inutilis est interrogatio et promissio, si ita aliquis interroget debitorem: post mortem meam vel tuam illud dari spondes? Quod propterea inutile visum est, quia a persona heredis obligatio incipere non potest. Et ideo nec heredi creditoris sub hac sponsione obligatur debitor, nec debitoris heres creditori tenetur obnoxius.

2.9.8

Item inutilis est obligatio, si dicat creditor: pridie quam moriar dare spondes? Vel interroget debitorem: pridie quam moriaris? Similiter et haec stipulatio inutilis iudicatur, quia non potest sciri, quando sit pridie, quam aliquis moriatur, nisi post quam mortuus fuerit.

2.9.9

Item si pure interroget creditor, et debitor sub conditione promittat.

2.9.10

Vel si creditor decem solidos debitorem interroget, et debitor quinque promittat, hoc ordine integrum debitum vacillare cognoscitur.

2.9.11

Si aliquis nobis pecuniam debeat, possumus debitorem nostrum compellere, ut pecuniam, quam nobis redditurus erat, alteri se caveat reddituram; neque potest ei, cui pro nostro debito cavit, de cauto et non numerato, sicut fieri solet, aliquid disputationis adferre, cum id, quod a nobis accepit, alteri caverit redditurum.

2.9.12

Litteris obligatio sit, aut a re in personam, aut a persona in personam. A re in personam, velut si id, quod ex emptione aut ex conductione, aut societate debes, alii reddas. A persona in personam, velut si id, quod mihi alter debet, alteri personae delegem, ut reddere debeat.

2.9.13

Consensu fiunt obligationes ex emptionibus et venditionibus, locationibus conductionibus, societatibus et mandatis; quia in huiusmodi rebus consensus magis quam scriptura aliqua aut solemnitas quaeritur. In quibus rebus etiam inter absentes obligatio contrahi potest, quod in aliis rebus fieri non potest.

2.9.14

Emptio igitur et venditio contrahitur, cum de pretio inter emptorem et venditorem fuerit definitum, etiamsi pretium non fuerit numeratum, nec pars pretii aut arra data fuerit.

2.9.15

Locatio et conductio simili ratione consistunt, ut consensu, etiam verbo, definitio inter consentientes firma permaneat.

2.9.16

Societatem inire possumus aut omnium bonorum aut unius alicuius negotiationis. Et potest ita iniri societas, si tamen hoc inter socios convenit, ut unus pecunia det, alter operam suam pro pecunia ponat. Et huius rei definitio etiam verbo inita valet ita, ut quidquid societatis tempore quolibet modo fuerit adquisitum, sociis commune sit.

2.9.17

Permanet autem inita societas, donec in ipso consensu socii perseverant; quia, sicut consensu contrahitur, etiam dissensu dissolvitur. Dissolvitur ergo societas aut morte unius socii, aut contraria voluntate, aut capitis diminutione, id est, si unus ex sociis, sicut frequenter supra diximus, capite fuerit diminutus.

2.9.18

Similiter et mandari verbo potest, et cum verbis mandatum fuerit, obligatio contrahitur. Possumus enim aut nostra negotia aut aliena cuicumque agenda mandare, dummodo honestum aliquid agi mandemus. Nam si contra bonos mores aliquid mandare voluerimus, hoc est, si cuidam mandemus, ut alicui furtum faciat, aut homicidium, aut adulterium admittat in his rebus mandati obligatio non contrahitur.

2.9.19

Solvitur mandatum aut morte <eius qui mandavit, aut eius> cui mandatum est, aut contraria illius voluntate, qui mandavit.

2.9.20

Sed is, cui mandatur, mandati formam egredi non potest: aut si egressus fuerit, et mandatori teneatur obnoxius et quod extra mandatum egit, non praeiudicet mandatori.


2.10.0. Titulus X [XVIII]. Quibus modis obligatio tollitur.


2.10pr.

Tollitur obligatio solutione debiti. Praeterea aliquoties tollitur obligatio, etiam si aliud, quam cautum fuerit a debitore, creditori reddatur. Nam si quicunque pro pecunia, quam creditori cavit, acquiescente creditore, aurum aut argentum aut mancipia vel alias quaslibet species, habita aestimatione, consentiente creditore, dederit, obligatio evidenter tollitur.


2.11.0. Titulus XI. De obligationibus quae ex delicto nascuntur.


2.11.1

Quia de obligationibus, quae ex contractu nascuntur diximus, superest, ut de iis obligationibus, quae ex delicto nascuntur, simpliciter disputemus. Ex delicto nascuntur obligationes, si aliquis furtum fecerit, vel bona aliena rapuerit, vel damnum alteri dederit, aut iniuriam fecerit. Quorum omnium rerum uno genere ex delicto nascitur obligatio.

2.11.2

Furtorum autem genera sunt quattuor: manifesti, nec manifesti, concepti et oblati. Manifestum furtum dicitur, si quando fur, quum cuiuscunque rem tollit, in ipso furto deprehenditur. Nec manifestum furtum appellatur, quod quamlibet dum fieret, inventum non est, tamen furtum factum fuisse probatur. Conceptum furtum dicitur, cum apud aliquem alterum res furata invenitur. Oblatum furtum dicitur, quum res furtiva alicui ita a fure datur, ut apud ipsum furem inveniri non possit.

2.11.3

Praeterea si rem alienam, invito aut nesciente domino contingit vel tollit, aut de loco movere praesumit, furtum facit.

2.11.4

Et si quis rem utendam acceperit aut commendatam apud se habuerit, et ea aliter usus fuerit, quam accepit, furti actione tenetur.

2.11.5

Praeterea si quis iumentum alterius ad hoc accepit, ut eum quinque milibus duceret, et id decem milibus, aut longius, quam ab illo, qui dedit, fuerit constitutum, abegerit, furti reus est.

2.11.6

Et multa praeterea horum quoque similia sunt secundum legem. Nam furti tenetur <etiam, qui ipse furtum non fecerit>, sed ut fieret, opem aut consilium aut studium commodarit, velut si quis pecuniam, quam in manu aliquis tenebat, excusserit, ut alii eam rapere possint.