LEX ACILIA REPETUNDARUM

 

1

m'. Acilius? ......tribuni plebi* plebem iure* rogaverunt, plebesque iure* scivit in...ante diem...tribus...principium fuit, pro tribu...primus* scivit... quoi socium nominisve latini exterarumve nationum, cuive* in arbitratu dicione potestate amicitiave populi Romani,...

2

...ab eo qui* dictator, consul, praetor, magister equitum, censor, aedilis*, tribunus plebi*, quaestor, IIIvir capitalis, IIIvir agris* dandis* adsignandis*, tribunus militum legionibus IIII primis aliqua earum fuerit, quive* filius eorum cuius* erit, quive* ipse vel cuius* pater senator siet, in annos singolos pecuniae* quod siet amplius hs...nummum..

3

...pro imperio* prove potestate ipsi* regive populove ipsius, parentive ipsius, quive* in potestate manu mancipio suo parentisve sui siet fuerit cuive* ipse parensve suos filiusve suos heres siet, ablatum captum coactum conciliatum aversumve siet: de ea re eius petitio nominisque delatio esto, praetoris quaestio esto, iudicium* iudicatio* litisque* aestimatio*, quicumque* iudicium* ex h. l. erunt, eorum hace lege esto

4

... si* quis dicet* praetorem nomen ex h. l. ita non recepisse uti* delatum esset, neque iudicium* ex h. l. ita datum esse uti* peteret: de ea re eius petitio nominisque delatio esto, praetoris quaestio esto, iudicum* iudicatio* litisque* aestimatio*, qui* quomque iudicium* ex h. l. erunt, eorum hace lege esto..

5

..s iu... de quo ex h. l. iudicatum* erit si* contra h. l. fecisse dicetur*, postquam ea res iudicata* erit, aut cuius* nomen praevaricationis causa* delatum erit, aut quoium nomen ex h. l. ex reis exemptum erit: siquis* eius nomen ad praetorem denuo detulerit* , ... quaestio eius praetoris esto iudicium* iudicatio* litisque*

6

aestimatio* qui* quomque iudicium* ex h. l. erunt, eorum h. l. esto. Si* quis alieno nomine ... ex h. l. petere nomenve deferre volet, de ea re eius petitio nominisque delatio esto, quaestio eius praetoris esto, iudicium* iudicatio* litisque* aestimatio*, qui* quomque iudicium* ex h. l. erunt, eorum h. l. esto. is eum unde petet in ius* educito ad praetorem, cuius* ex h. l. in eum annum quaestio erit, ante k. sept. quae eo anno erunt et nomen deferto..

7

.. deque eo homine de ........... ita uti i. s. est res agitor. Post k. sept. si* quod nomen deferetur, si* is qui* petet volet, is praetor de ea re recuperatores dato. Quoius eorum ita nomen ex h. l. post k. sept., quae eo anno fuerint, delatum erit, qui* eorum eo iudicio* condemnatus erit, quanti eius rei lis* aestimata* erit, tantam pecuniam* qui* eum condemnaverit dato...

8

...eaque pecunia* qui* petiverit eius esto. Praetor, qui* ex h. l. quaeret, facito, quidquid ita........iudicatum* erit, id uti* privato solvatur, qui* eorum petet. De hisce*, dum magistratum aut imperium* habebunt, iudicium* non fiet. dictator, cos., pr., mag. eq., cens., aed*., tr. pl., q., IIIvir cap., IIIvir a. d. a., tr. mil. leg. IIII primis aliqua earum, dum magistratum aut imperium* habebit, ne* in ius* educitor...

9

...qui* eorum ex eo magistratu imperiove* abierit, quo minus in ius* educatur, eius h. l. nihilum rogato....... de patronis* dandis*. Qui* ex h. l. pecuniam* petet nomenque detulerit, cuius* eorum ex h. l. ante k. sep. petitio erit, si* is* volet sibi* patronos in eam rem darei, praetor, ad quem nomen detulerit...

10

...patronos civis* Romanos ingenuos ei dato, dum ne* quem eorum det sciens dolo malo, cui* is, cuius* nomen delatum erit, ....gener socer vitricus privignusve siet, quive* ei* sobrinus siet propiusve eum ea cognatione attigat, quive* ei* sodalis siet,

11

quive* in eodem conlegio siet, quiave* in fide is erit maioresve in maiorum fide fuerint, quive* in fide eius erit, maioresve in maiorum fide fuerint.....quive* quaestione iudicioque* puplico condemnatus siet, quod circa eum in Senatum legi* non liceat, .... neve* eum qui* ex h. l. iudex* in eam rem erit, neve* eum qui* ex h. l. patronus datus erit. De patrono repudiando. Qui* ex h. l. patronus datus erit, si* is moribus suspectus erit, is cui* ex h. l. datus erit eum reicito ...

12

... tum quos ex h. l. patronos dare licet, eorum praetor, qui* ex h. l. quaeret , alium patronum ei* qui* sibi* dari* petet dato.... de CDLviris* in hunc annum legundis. Praetor, qui* inter peregrinos ius* dicet*, is in diebus X proximis*, quibus h. l. populus plebesve iuserit*, facito uti* CDLviros legat, qui* in hac civitate equom publicum habebit habuerit ...

13

... dum ne* quem eorum legat, qui* tr. pl., q., IIIvir cap., tr. mil. l. IIII primis aliqua earum, IIIvirum a. d. a. siet fueritve, quive* in Senatu siet fueritve, quive* mercede conductus depugnavit depugnaverit ...... quive* quaestione iudicioque* publico condemnatus siet quod circa eum in Senatum legi* non liceat, quive* minor annis* XXX maiorve annos LX gnatus siet, quive* in urbem Romam propiusve urbem Romam passus m domicilium non habeat, quive* eius magistratus, qui* supra scriptus est, pater frater filiusve siet, quive* eius, qui* in Senatu siet fueritve, pater

14

frater filiusve siet, quive* trans mare erit. Quos legerit, eos patrem tribum cognomenque indicet. Qui* ex h. l. in hunc annum quaeret, ......is die .. ex quo legerit, eorum, qui* ex h. l. CDLviris* in eum annum lecti* erunt, ea nomina omnia in tabula, in albo atramento scriptos, patrem tribum cognomenque tributimque discriptos habeto, eosque propositos suo magistratu servato. Si* quis describere volet, is praetor permittito potestatemque scribendi, qui*

15

volet, facito. Praetor, qui* legerit, quos ex h. l. CDLviros legerit, facito recitentur in contione iuratoque sese eos ex h. l. legise, de quibus sibi* consultum sit ....... optumos eos iudices* futuros esse quosque oetiles iudices* exaestimaverit* esse; eosque CDLviros, quos ex h. l. legerit, is praetor omnis in tabulis* puplicis scriptos in perpetuo habeto. De CDLviris* quot annis legundis. Praetor qui* post h. l. rogatam ex h. l. iudex* factus erit ...

16

....is in diebus X proximis*, quibus quisque eorum eum magistratum coiperit, facito uti* CDLviros ita legat, qui* hace civitate equom publicum habebit habuerit ...... dum ne quem eorum legat, qui* tr. pl., q., IIIvir cap., tr. mil. l. IIII primis aliqua earum, triumvir a. d. a. siet fueritve, quive* in Senatu siet fueritve, quive* mercede conductus depugnavit depugnaverit....... quive* quaestione iudicioque* puplico condemnatus siet quod circa eum in Senatum legi* non liceat,

17

quive* minor annis* XXX maiorve annos LX gnatus siet, quive* in urbe Romae propiusve urbem Romam passus m domicilium non habeat quive* eius magistratus, qui* supra scriptus est, pater frater filiusve siet, quive* eius qui* in Senatu siet fueritve pater frater filiusve siet, quive* trans mare erit. Quos legerit, eos patrem tribum cognomenque indicet. Qui* ex h. l. in eum annum quaeret, is die..ex quo legerit, qui* ex h. l. CDLviri* in eum annum lecti* erunt,

18

in tabula, in albo atramento eos, patrem tribum cognomenque tributimque discriptos habeto, eosque propositos suo magistratu servato...... si* quis describere volet, is praetor permittito, potestatemque scribundi, qui* volet, facito. Praetor qui* legerit, is eos quos ex h. l. CDLviros legerit, facito in contione recitentur, iuratoque* sese eos ex h. l. legise, de quibus sibi* consultum siet optumos eos iudices* futuros esse, quosque oetiles iudices* exaestimaverit* esse; eosque CDLviros, quos ex h. l. legerit, is praetor omnis

19

in tabulis* puplicis* scriptos in perpetuo habeto. De nomine deferundo iudicibusque legundis*. Qui* ex h. l. pecuniam* ab arvorsario petet,.... is eum, unde petet, postquam CDLviri* ex h. l. in eum annum lecti* erunt, ad iudicem, in eum annum qui* ex h. l. factus erit, in ius* educito nomenque eius deferto; si* deiuraverit calumniae causa non postulare, is praetor nomen recipito facitoque,

20

...uti* die..ex eo die, quo cuiusque* quisque nomen detulerit* , is cuius* nomen delatum erit de CDLviris*, qui* in eum annum ex h. l. lecti* erunt, arvorsario edat eos omnes,..cui* is quive* ei, cuius* nomen delatum erit, gener socer vitricus privignusve siet, quive* ei sobrinus siet propiusve eum ea cognatione attingat, quive* ei sodalis siet, quive* in eodem conlegio siet; facitoque coram arvorsario is qui* ita ediderit iuret*: in CDLviris*, qui* in eum annum ex h. l. lecti* sient, non reliquisse se

21

nisi* qui* se earum aliqua necesitudine quae supra scripta sient non attigeret, scientem dolo malo; itaque is edito, iuratoque*. ubi* is ita ediderit, tum in eam quaestionem qui* cuiusque* ita nomen detulerit* , is praetor, cuius* ex hac lege quaestio erit, facito uti* is die vicensumo ex eo die, quo cuiusque* quisque nomen detulerit* , CVviros ex is*, qui* ex h. l. CDLviri* in eum annum lecti* erunt, qui* vivat, legat edatque..

22

...dum ne* quis iudex* siet, cui* is quive* ei, qui* petet, gener socer vitricus privignusve siet, quive* ei sobrinus siet propiusve eum ea cognatione attingat, ...quive* in eodem conlegio siet, quive* ei sodalis siet, quive* tr. pl., q., iiivir cap., iiivir a. d. a., tribunus mil. l. iiii primis aliqua earum siet fueritve, quive* in Senatu siet fueritve, quive* l. Rubria IIIvir coloniae deducendae creatus siet fueritve ..

23

..quive* ab urbe Roma plus....passuum aberit, quive* trans mare erit; neve* amplius de una familia unum, neve* eum legat edatve, qui* pecuniae captae condemnatus est erit aut quod cum eo lege Calpurnia aut lege Iunia sacramento actum siet, aut quod h. l. nomen delatum siet. Quos is Cviros ex h. l. ediderit, de eis ita facito iuret* palam apud se coram arvorsario nullum se edidise scientem dolo malo, quem ob earum causarum aliquam, quae supra scripta sient...

24

...inter Cviros edere non liceat, quive* se earum aliqua necesitudine atingat, quae supra scripta sient. q. unde petitum erit, quominus.....si* is qui* petet, ita Cviros ediderit iuraritque, tum is* praetor facito, uti* is unde petetur die LX postquam eius nomen delatum erit, quos c is qui* petet ex h. l. ediderit, de eis iudices quos volet l legat..

25

..qui* ex h. l. nomen detulerit* , si* is cuius* nomen ex h. l. delatum erit, l iudices ex h. l. non legerit edideritve sive* ex CDLviris*, qui* in eum annum ex h. l. lecti* erunt, qui* se adfinitate cognatione sodalitate atingat, quive* in eodem conlegio siet, ex h. l. non ediderit, tum ei per eum praetorem advorsariumve mora non erit quominus legat edatve quos volet l de eis c, quos ex h. l. ediderit....

26

..dum ne* quem eorum, quos ex h. l. legere non liceat, quem sciens dolo malo iudicem* legat. qui* ita lecti* erunt, is* in eam rem iudices* sunto eorumque eius rei ex h. l. iudicatio* slitisque aestimatio* esto. Iudicum patronorumque nomina uti* scripta in tabulis* habeantur. Praetor, qui* ex h. l. quaeret, facito eos L viros, quos is qui* petet et unde petetur ex h. l. legerint ediderint, eosque patronos, quos qui* petet ex h. l. dederit ..

27

.. in tabulis* publicis* scriptos habeat. Ea nomina qui* petiverit et unde petitum erit, qui* eorum volet ex tabulis* publicis* describendi is praetor potestatem facito..... isdem* iudices* unius rei in perpetuom sient. Qui* iudices ex h. l. lecti* erunt, quam in rem is* iudices lecti* erunt, eius rei iudices* in perpetuom sunto.......

28

...qui* pecuniam* ex h. l. capiet, eum ob eam rem, quod pecuniam* ex h. l. ceperit, ne*......neve* tribu moveto, neve* equom adimito, neve* quid ei ob eam rem fraudi* esto.

29

......scripta sient. Praetor qui* ex h. l. .. .... de iudicio in eum, qui* mortuos erit aut in exilium abierit. quoium nomen ex h. l. delatum erit, si* is ante mortuos erit... ...aut in exilium abierit, quam ea res iudicata erit, praetor, ad quem eius nomen delatum erit, eam rem ab is* item quaerito, qui* iudicium* ex hace lege erunt, quasi* si* is cuius* nomen ex h. l. delatum erit, viveret inve civitate* esset...

30

.... de inquisitione facienda. Praetor de eo cuius* nomen ex h. l. ad se delatum erit, facito, uti* iudicium* primo quoque die fiat, eique, qui* ex h. l. nomen detulerit* , dies quot sibi videbitur det, uti* quod recte factum esse volet, dum ne* quid advorsus h. l. fiat, ad inquisitionem faciundam; neve* post h. l. rogatam..

31

..iubetoque conquaeri in terra italia in oppedis* foris* conciliabolis*, ubi* iure dicundo* praesse solent, aut extra Italiam in oppedis* foris* conciliabolis*, ubi* iure* dicundo* praesse solent. In quibus diebus eum qui* petet praetor qui* ex h. l. quaeret, conquaerere iuserit*..

32

.. testibus ut denuntietur. Praetor iudiciumque* postquam audierit, quod eius rei quaerundai censeant refere, et causam probaverit, quibus is qui* petet denuntiaverit, eos homines dum taxat IIL testimonium dicere* iubeto et quom ea res agetur quam in rem quisque testis erit, in eam rem facito is* omnes adsient testimoniumque dicant*, dum ne* quem testimonium dicere* iubeat, qui*...

33

..quiave* in fide is unde petetur siet, maioresve in maiorum eius fide fuerint, quive* in fide eius siet, maioresve in maiorum eius fide fuerint, quive* eius, cuius* ex h. l. nomen delatum erit, causam dicet* dum taxat unum, quive* eius parentisve eius libertus* libertave* siet. De inroganda multa....

34

.... de testibus tabulisque custodiendis. Is qui* petet, si* quos ad testimonium dicendum* evocarit secumve duxerit dumtaxat homines iil earum rerum causa, de quibus id iudicium* fiet.....ea, quai ita conquaesiverit et si* qua tabulas libros leiterasve publicas* preivatasve producere proferreque volet..

35

..ive de ea re volet apud praetorem, is praetor ei moram ne facito, quominus.....at. praetor uti* interroget. Praetor qui* ex h. l. quaeret....

36

.... iudices* uti* iurent* antequam considant. Praetor qui* ex h. l. quaeret, qui* in eam rem iudices* erunt, ante quam primum causa* dicetur....apud se iurent* facito. Iudices, qui* in eam rem erunt, omnes pro rostris* in forum vorsus iuranto*...

37

...facturumque se, uti* quod recte factum esse volet, uti* testium qui* in eam rem erunt, verba audiat, ....neque se facturum quo eam rem minus iudicet*, nisi* siquae* causa erit, quae ei* ex h. l. quo eam rem minus iudicet* permittet...

38

...qui* ita apud se iurarint* eorum nomina is praetor facito in contione recitentur, proscripta propositaque palam apud forum habeto, ....neve nisi* ita iurarit* de ea re considere sinito quemquam eorum qui* ex is* c iudices* L lecti* erunt. iudex* ne* quis disputet.... ....

39

.....si*...causam sibi esse dicet*, quominus ad id iudicium adesse possit, de ea re praetori, qui* ex hace lege quaeret cognoscere.....ius esto. De iudicio proferendo vel referendo. Quam rem praetor ex h. l. egerit, si* eam rem proferet, cui*..

40

....si* referre poterit, facito cuius* dicet* nomen referre....it uti* is ad sese veniat aut adferatur coram eo, qui* postulaverit....

41

....volet, cuius* ex h. l. nominis delatio erit, ei eius rei petitio esto....deque ea re hace lege iudicium litisque aestimatio* essto, quasi* si* eius ....

42

.... si* iudex*, qui* eam rem quaeret, ex h. l. causam non noverit.... is praetor coram iudicibus in contione pro rostris sententia ita pronuntiato*: 'fecisse videri'...

43

.. si* de ea re iudicium fieri oportebit, tertio die facito iudicium fiat...... si* iudex*, qui* eam rem quaeret, ex h. l. causam non noverit, praetor qui* ex h. l. quaeret....

44

.... iudices* uti* iurent*, in consilium antequam eant. Praetor, qui* ex h. l. quaeret, iudices*, qui* ex h. l. in eam rem erunt, in consilium ante quam ibunt, facito iurent: sese .... neque facturum quo quis suae alterius sententiae certior siet, quod per dolum malum fiat..

45

aturum esse. Iudices multam supremam debeant......si* iudex*, qui* eam rem quaeret causam non noverit, qui* eorum iudex*

46

......excusatione primo quoque die deferatur, isque quaestor ......+ iudices in consilium quomodo eant. Praetor, qui* ex h. l. iudicium exercebit...... iudex qui* ad id delectus erit, si* rem, de qua...

47

..agitur, plus tertiae parti iudicum, qui* aderunt, quom ea res agetur, non liquere dixerit*, praetor qui* ex h. l. quaeret ita pronuntiato* et ad rem denuo agendam alium diem dato....eoque die eorum iudicum qui* quomque aderunt iudicare iubeto..

48

....ad quem praetorem ita relatum erit iudicum plus tertiam partem negare iudicare, is HS nummum CCICC, quotiens quomque amplius bis in uno iudicio iudicare negarint,....singulis qui* iudicare negarint multam dicito. Tum quam ob rem et quantum pecuniae* dixerit, publice proscribito...

49

.... de reis quomodo iudicetur. ubi duae partes iudicum, qui* aderunt, causam sibi liquere dixerint*....praetor, qui* de ea re quaeret, uti* is* iudices, qui* iudicare negarint, semovantur facito..

50

....rem agito. Tum praetor quom sovis* viatoribus apparitoribusque ne* de iudicio iudex discedat curato.... sitellamque latam digitos.... altam digitos XX, quo iudices* sorticolas conieciant adponi facito....

51

..cuiusque* iudicis is praetor sorticolam unam buxeam longam digitos IIII, latam digitos....ab utraque parte ceratam....in qua sorticola ex altera parti leitera a scripta siet, ex altera parti C, in manu palam dato alteramque utram velit leiteram eum iudicem inducere iubeto

52

....iudex ita inducito eamque sortem ex hace lege apertam bracioque aperto literam digitis* opertam palam ad eam sitellam deferto eamque sortem in populum.....itemque in eos ceteros singilatim iudices versus ostendito, itaque in eam sitellam coniecito...

53

.. sententiae quomodo pronuntientur*. Qui* iudex pronuntiationis* faciundai causa ad sitellam sorti veniet, is in eam sitellam manum demitito, et eam devexam populo ostendito....iudicium.... quamque in eum reum sententiam ea sors habuerit, is ei

54

...palam pronuntiato*, ubi* a leitera scripta erit 'absolvo*', ubi* c leitera scripta erit 'condemno', ubi* nihil scriptum erit 'sine* suffragio'. Ex qua sorti pronuntiarit*, eam sortem proximo* iudici....in manum transdito. De numerandis sententiis....

55

.. de reo absolvendo*. Nisi* eae sententiae ibi* plurumae erunt 'condemno', praetor, qui* ex h. l. quaeret, eum reum pronuntiato* non fecisse videri. De quo reo praetor ita pronuntiaverit*, quod postea non fecerit, aut quod praevaricationis causa factum non erit, is ex hace lege eius rei absolutus* esto. De reo condemnando. Si* eae sententiae ibi* plurumae erunt 'condemno', praetor, qui* ex h. l. quaeret, eum reum pronuntiato* fecisse videri....

56

.. de eadem re ne bis agatur. Qui* ex h. l. condemnatus aut absolutus* erit, quom eo h. l., nisi* quod post ea fecerit, aut nisi* quod praevaricationis causa* factum erit, aut nisi* de litibus aestimandis* aut nisi* de sanctione hoiusce legis, actio ne* esto....

57

.. de praedibus dandis bonisve possidendis. Iudex, qui* de ea re quaesierit, earum rerum, qui* ex h. l. condemnatus erit, quaestori praedes facito det de consili maioris partis sententia, quanti* is* censuerint; si* ita praedes dati* non erunt, bona eius facito puplice possideantur conquaerantur veneant. Quantae pecuniae* ea bona venierint, tantam pecuniam* iudex, qui* eam rem quaesierit, ab emptore exigito...

58

...quaestorique eam pecuniam* et quanta fuerit scriptum transdito; quaestor accipito et in tabulis* publicis* scriptum habeto. De leitibus aestimandis**. Qui* ex hace lege condemnatus erit, ab eo quod quisque petet, cuius* ex hace lege petitio erit, id praetor, qui* eam rem quaesierit, eos iudices, qui* eam rem iudicaverint, aestimare* iubeto....

59

....quod ante h. l. rogatam consilio probabitur captum coactum ablatum avorsum conciliatumve esse, eas res omnis simpli ceteras res omnis, quod post hance legem rogatam consilio probabitur captum coactum ablatum avorsum conciliatumve esse, dupli; idque ad quaestorem, quantum siet cuiusque* nomine ea lis aestimata* siet, facito deferatur. De pecunia* ex aerario solvenda. Qui* iudici, qui* eam rem quaesierit, consilioque eius maiori* parti..

60

.....satisfecerit, nomine suo parentisve suei, cuive* ipse parensve suos heres siet, leitem aestimatam* esse; quive* ei* iudici* consilioque eius maiori* parti eorum satis fecerit, regis populeive civisve* sui* nomine litem aestimatam* esse sibi*: quanta ea pecunia* erit, is iudex facito....

61

....si* de ea re praedes dati erunt sive* quantae pecuniae* eae lites aestimatae* erunt, tanta pecunia* ex hace lege in aerario posita erit ob eam rem quod eo nomine lis aestimata* erit, in triduo proximo*, quo ita satis factum erit, ex hace lege solvatur; neve* quis iudex neve* quaestor facito sciens dolo malo, quo minus ita satis fiat, itaque solvatur...

62

de tributo indicendo. Quanti iudex qui* eam rem quaesierit, leites aestimaverit*, si* is iudex ex hace lege pecuniam* omnem ad quaestorem redigere non potuerit, tum in diebus x proximis*, quibus quae potuerit redacta erit, iudex qui* eam rem quaesierit, quive* iudex hace lege factus erit, tributum indicito....

63

...diemque edito, qua is cuius* parentisve cuius* eiusve cui* ipse parensve suos heres siet, ita lites aestimatae* erunt, aut cuius* regis populeive nomine lis aestimata* erit, legati adessint, dum ne* longius c dies edat. De tributo servando. Ubi* ea dies venerit, quo die iusi* erunt adesse, iudex, qui* eum tributum indixerit, quanta pecunia* de eius, qui* ex h. l. condemnatus est, bonis redacta erit, tantam pecuniam* in eas lites, quae aestimatae* erant, pro portioni tribuito....

64

....quique* ei iudici consilioque eius maiori parti eam litem aestimatam* esse sibi* satis fecerit, ei primo quoque die quaestorem solvere iubeto, quaestorque eam pecuniam* is* sed fraude sua solvito. Reliquom in aerario siet. Quod eorum nomine, qui* non aderit, tributus factus erit, quaestor in aerario, servato.... ....

65

de tributo proscribendo. Qui* praetor ex hace lege tribuendi* causa prodixerit*, is, uti* quod recte factum esse volet facito, quomodo prodixerit* ea omnia maiore parte diei ad eam diem, donec solutum erit, apud forum palam, ubi* de plano recte legi possitur, proscripta propositaque habeat....praetor, qui* eum tributum

66

fecerit, dies...proximos*, ex ea die, qua tributus factus erit, apud forum palam, ubi* de plano recte legi possitur, proscribito. Pecunia* post quinquenium populi* fiet. Quae pecunia* ex hace lege in aerarium posita erit, quod in annis* quinque proximis* ex ea die, qua tributus factus erit, eius pecuniae* quaestor ex h. l. non solverit, populi* esto. De pecunia a praedibus exigenda. Quaestor cui* aerarium provincia obvenerit, cui* quaestori ex h. l. praedes dati* erunt, quive* quaestor deinceps

67

eandem provinciam habebit, is* faciunto, uti* quod recte factum esse volet, quod eius is reus non solverit, ab is* praedibus primo quoque die pecunia* exigatur. Pecunia* in fiscis opsignetur. Quae quomque pecunia* ex hace lege ad quaestorem redacta erit, is quaestor ea pecunia* facito in fiscis siet, fiscique signo suo opsignentur,......singulisque fiscis inscribatur

68

quis praetor litis aestimaverit* et unde ea pecunia* redacta siet quantumque in eo fisco siet. Quaestor, qui* quomque erit, uti* quod recte factum esse volet, facito in diebus V proximis*, quibus quomque ei* aerarium provincia obvenerit, fisci resignentur, et si* ea pecunia*, quam in eo fisco esse inscriptum erit, ibi* inventa erit, denuo opsignentur...... quaestor uti* solvat. Quoi

69

pecuniam* ex hace lege, quod sine malo peculatu* fiat, praetor, qui* ex hace lege quaeret, dari* solvi iuserit, id quaestor qui* aerarium provinciam optinebit, sed fraude sua extra ordinem dato solvitoque. quaestor moram ne* facito. Quaestor..... iudicium ne* quis inpediat. Quod

70

ex hace lege iudicium fieri oportebit, quom ex hace lege fieri oportebit, ne* quis magistratus prove magistratu prove quo imperio* potestateve erit facito, quo minus setiusve fiat iudiceturve; neve* quis eum, qui* ex hace lege iudicium exercebit, neve* eum, qui* ex h. l. iudicabit, neve* eum, qui* ex h. l. petet neve* eum, unde petetur,.....ab eo iudicio avocato neve* avocarier iubeto, neve* abducito neve*

71

abducier iubeto, neve* facito quo quis eorum minus ad id iudicium adesse possit, quove cui* eorum minus in eo iudicio verba audire* in consilium eire iudicare liceat: neve* iudicium dimitere iubeto, nisi* quom Senatus iure* vocabitur... aut nisi* quom centuriae aut

72

tribus intro vocabuntur, extra quam si* quid in saturam feretur.

(79)

Iudex deinceps faciat principe cessante, item quaestor. Si* is praetor qui* ex hace lege quaeret, sive* is quaestor cui* aerarium vel urbana provincia obvenerit eo magistratu iudiciove* imperiove* abierit abdicaverit mortuosve erit ante quam ea omnia iudicata* soluta factave erunt, quae eum praetorem eumve quaestorem ex h. l. iudicari iubere solvere facere oportet: quicumque* deinceps praetor ex h. l. quaeret, quive* quaestor aerarium vel urbanam....

73(80)

provinciam habebit, is, uti* quod recte factum esse volet, facito, uti* ea omnia quod ex hace lege factum non erit faciant, fiantque quae ex hace lege fieri oporteret, si* apud eum ea res acta esset; deque ea re ei* praetori quaestorique omnium rerum, quod ex hace lege factum non erit, siremps lex esto, quasi* si* apud eum ea res acta esset...... de rebus ex lege Calpurnia iuniave iudicatis. Quibusquom iudicium*

74(81)

fuit fueritve ex lege, quam L. Calpurnius L. f. tribunus plebi* rogavit, exve lege, quam M. Iunius D. f. tr. pl. rogavit, qui* eorum eo iudicio* absolutus* vel condemnatus est eritve, quo magis de ea re eius nomen hace lege deferatur quove magis de ea re quom eo ex h. l. agatur, eius h. l. nihilum rogato. quique* contra h. l. fecise dicentur,.....nisi* lex rogata erit ante quam ea res facta

75(82)

erit, quom is* hace lege actio ne* esto. De praevaricatione. Praetor, qui* ex hace lege quaeret, qua de re ei praetori isque* iudicibus, qui* ex h. l. ad eam rem iudicandam* adfuerint, qui* vivent, eorum maiori* parti satis factum erit, nomen quod ex h. l. quis detulerit* praevaricationis causa eum detulisse......

76(83)

de civitate* danda. Si* quis eorum, qui* civis* Romanus non erit, ex hace lege alteri* nomen...... ad praetorem cuius* ex hace lege quaestio erit, detulerit* , et is eo iudicio hace lege condemnatus erit, tum is* qui* eius nomen detulerit* , cuius* eorum opera maxime unius eum condemnatum esse constiterit......

77(84)

si* volet ipse filiique*, qui* ei* gnati* erunt, quom civis* Romanus ex hace lege fiet, nepotesque tum ei* filio gnatis* civis* Romani* iusti* sunto et in quam tribum, cuius* is nomen ex h. l. detulerit* , suffragium* tulerit, in eam tribum suffragium* ferunto inque eam tribum censento, militiaeque is* vocatio esto, aera stipendiaque omnia is* merita sunto.

78(85)

nei qui magistratus prove magistratu....eius h. l. nihilum rogato. De provocatione vocationeque danda. Si* quis eorum, qui* nominis Latini sunt....qui* eorum in sua quisque civitate dictator praetor aedilisve non fuerint, ad praetorem, cuius* ex hace lege quaestio erit, ex h. l. alteri* nomen detulerit* , et is eo iudicio h. l. condemnatus erit, tum qui* eius nomen detulerit* , cuius* eorum opera maxime unius eum condemnatum esse constiterit, si* civis* Romanus ex h. l. fieri* nolet, ei postea ad p. r. provocare liceto tamquam si* civis* Romanus esset. Item ipsi* filiisque* nepotibusque ex filio

79(86)

eius militiae munerisque publici* in sua cuiusque* civitate* vocatio immunitasque esto.

86

.....i petetur, de ea re eius optio esto, utrum velit vel in sua civitate*....

87

....habere liceto. Si* quis civis* Romanus ex hace lege alteri* nomen detulerit* ....

88

....quoi ex hace lege provocatio erit esseve oportebit....

89

.....praetor qui* inter peregrinos ius* dicet*....

90

.....atei q..