FRAGMENTUM ATESTINUM
Si* a IIviro eove qui* in quoquomque municipio colonia praefectura jure dicundo praerit iudicium ei qui volet agere fiduciae pro socio mandati aut tutelae suo nomine quodve ipse earum rerum quid gessisse dicetur, addicetur, aut quod furti, quod ad hominem liberum liberamve pertinere dicatur*, aut iniuriarum agatur: si* is, a quo petetur quomve quo agetur, de ea re in eo municipio colonia praefectura iudicio certare volet et si ea res HS CCICC minorisve erit, quo minus ibi* de ea re iudex arbiterve addicatur detur, quove minus ibi* de ea re iudicium ita fiat*, uti* de iis* rebus, quibus ex hac lege iudicia data erunt, iudicium fieri* exerceri oportebit, ex hac lege nihilum rogatur. Quoius rei in quoque municipio colonia praefectura quoiusque iiviri eiusve, qui ibi* lege foedere plebive* scito senatusve consulto institutove iure dicundo praefuit, ante legem, sive* illud plebi* scitum est, quod l. Roscius a.d. V id*. mart. populum plebemve rogavit, quod privatim ambigetur, iuris dictio iudicis arbitri recuperatorum datio addictiove fuit quantaeque rei pecuniaeve* fuit: eius rei pecuniaeve* quo magis privato Romae revocatio sit quove minus qui* ibi* iure dicundo praerit de ea re ius dicat iudicem arbitrumve det uti* ante legem, sive illud plebi* scitum est, quod l. Roscius a. d. V idus* mart. populum plebemve rogavit, a IIviro eouve qui* ibi* iure dicundo praerit ius dici iudicem arbitrumve dari oportuit, ex hac lege nihilum rogatur. |