LEX OSCA TABULAE BANTINAE
1 ...iurabit maximae partis senatus sententiadummodo non minus XL adfuerint cum ea res consulta erit. si quis peremerit, priusquam..., iurato sciens in comitio sine dolo malo, se ea comitia magis rei publicae causa, quam cuiuspiam gratiae aut inimi, citiae causa, idque se de senatus sententia maximae partis perimere. Cui sic comitia perimet, is eo die comitia ne habuerit. 2 Qui quandoque post hac comitia habebit magistratus de fundo libero et pecuniae, facito ut populus iurati sententiam dicant, se de eis id sententiae dicere, quod optimum publicum censeat esse, neve fecerit quo quis de ea re minus iuret dolo malo. Siquis contra hoc fecerit aut comitia habuerit, multa tanta esto: n. mm. et siquis eum fortius magistratus multare volet, dumtaxat minoris partis pecuniae multas multare liceto. 3 Siquis pro magistratu alteri fundi aut pecuniae diem dixerit, is comitia ne habuerit nisi cum apud populum quater oraverit sciens sine dolo malo et definitum diem populus perceperit quater. Neve magis quinquies cum privato agito prius quam iudicationem dabit, et cum postremum cum privato oraverit, ab eo die diem XXX proximum comitia ne habuerit. Siquis contra hoc fecerit, eum siquis volet magistratus multare liceto, dumtaxat minoris partis pecuniae liceto. 4 Cum censores Bantiae populum censebunt, qui civis Bantinus erit, censetor ipse et pecuniam, qua lege ii censores censere proposuerint. At siquis in censum non venerit dolo malo, et eius vincitur, ipse in comitio veneat praetoris magisterio populo praesente sine dolo malo, et immercato cetera familia et pecunia tota quae eius erit, quae incensa erit, publica esto. 5 Praetor sive praefectus posthac Bantiae erit, siquis apud eos cum altero lege agere volet aut pro iudicato manum asserere earum rerum quae hisce in legibus scriptae sunt, ne quem prohibuerit magis diebus X proximis. Si quis contra hoc prohibuerit, multa tanta esto: n. m. et siquis eum magistratus multare volet, liceto, dumtaxat minoris partis pecuniae multas multare liceto. 6 Praetor censor Bantiae ne quis fuerit, nisi quaestor erit, neve censor fuerit, nisi praetor erit. et siquis praetor et si quis censor aut quaestor quisquis – nobilium erit, is post ea trib. pleb. ne fuerit. siquis contra hoc trib. pleb. quandoque Bantiae erit, is improbe factus esto. Id magistr- eo...nobilium ...magistr- annum vi proximum....
|