LEX CORNELIA DE XX QUAESTORIBUS

 

VIII de XX quaestoribus...............principium fuit, pro tribu ............primus scivit. ........ad quaestorem urbanum, qui* aerarium provinciam optinebit, eam mercedem deferto, quaestorque qui* aerarium provinciam optinebit, eam pecuniam* ei scribae scribisque* heredive eius solvito, idque ei sine fraude sua facere liceto, quod sine malo peculatu* fiat, olleisque hominibus eam pecuniam* capere liceto.

Consules qui* nunc sunt, ii* ante k. decembris* primas de eis, qui* cives Romani* sunt, viatorem unum legunto, qui* in ea decuria viator appareat, quam decuriam viatorum ex nonis* decembribus primis* quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit. Eidemque cos. ante k. decembr. primas de is*, qui* cives Romani* sunt, praeconem unum legunto, qui* in ea decuria praeco appareat, quam decuriam praeconum ex nonis* decembribus primis* quaestoribus ad aerarium apparere oportebit.

Deinde eidem consules ante k. decembris* primas viatorem unum legunto, qui* in ea decuria viator appareat, quam decuriam viatorum ex nonis* decembribus secundis* quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit. Eidemque cos. ante k. decembris* primas praeconem unum legunto, qui* in ea decuria praeco appareat, quam decuriam praeconum ex nonis* decembribus secundis* quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit. Deinde eidem cos. ante k. decembris* primas viatorem unum legunto, qui* in ea decuria viator appareat, quam decuriam viatorum ex nonis* decembribus tertiis* quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit.

Eidemque cos. ante k. decembris* primas praeconem unum legunto, qui* in ea decuria praeco appareat, quam decuriam praeconum ex nonis* decembribus tertiis* quaestoribus ad aerarium apparere oportet oportebit. Eosque viatores eosque praecones omnis*, quos eo ordine dignos arbitrabuntur, legunto. Quam in quisque decuriam ita viator lectus erit, is in ea decuria viator esto item uti* ceteri* eius decuriae viatores erunt. Quamque in quisque decuriam ita praeco lectus erit, is in ea decuria praeco esto ita uti* ceteri* eius decuriae praecones erunt. Sirempsque is* viatoribus deque eis viatoribus quaestori omnium rerum iuus lexque esto, quasi* si* ei viatores in eam decuriam in tribus viatoribus antea lecti* sublecti* essent, quam in quisque decuriam eorum ex hac lege viator lectus erit. Sirempsque eis praeconibus deque eis praeconibus quaestori omnium rerum iuus lexque esto, quasi* si* ei praecones in eam decuriam in tribus praeconibus antea lecti* sublecti* essent, quam in quisque decuriam eorum ex hac lege praeco lectus erit.

Quos quomque quaestores ex lege plebive* scito viatores legere sublegere oportebit, ei quaestores eo iure ea lege viatores IIII legunto sublegunto, quo iure qua lege quaestores, qui* nunc sunt, viatores III legerunt sublegerunt; quosque quomque quaestores ex lege plebive* scito praecones legere sublegere oportebit, ei quaestores eo iure ea lege praecones IIII legunto sublegunto, quo iure qua lege quaestores, qui* nunc sunt, praecones III legerunt sublegerunt, dum ni quem in eis viatoribus praeconibus legundis* sublegundis* in eius viatoris praeconis locum viatorem praeconem legant sublegant, cuius* in locum per leges plebive* scita viatorem praeconem legi* sublegi non licebit; itaque de eis quattuor viatoribus quaestor quicumque* erit viatores sumito habeto, uti* ante hanc legem rogatam de tribus viatoribus viatores habere sumere soliti* sunt; itaque de eis quattuor praeconibus quaestor quicumque* erit praecones sumito habeto, uti* ante hanc legem rogatam de tribus praeconibus praecones habere sumere soliti* sunt. Itemque eis viatoribus praeconibus, qui* ex hac lege lecti* erunt, vicarium dare subdere ius esto licetoque, uti* ceteris* viatoribus praeconibus, qua in quisque decuria est, vicarium dare subdere iuus erit licebitque; itemque quaestores ab eis vicarios accipiunto, uti* a ceteris* viatoribus praeconibus vicarios accipi* oportebit.

Viatores praecones, qui* ex hac lege lecti* sublecti* erunt, eis viatoribus praeconibus magistratus prove magistratu mercedis item tantundem dato, quantum ei viatori* praecone* dari* oporteret, si* is viator de tribus viatoribus isque praeco de tribus praeconibus esset, qui* ante hanc legem rogatam uti* legerentur instituti* sunt.

Quas in decurias viatorum praeconum consul ex hac lege viatores praecones legerit, quorum viatorum praeconum nomina in eis decuriis* ad aedem Saturni in pariete intra caulas proxime* ante hanc legem........