LEX MUNICIPII MALACITANI

51 52 53 54 55 56 57 58 59 60 61 62 63 64 65 66 67 68 69


51. De nominatione candidatorum.

Si ad quem diem professio fieri oportebit, nullius nomine aut pauciorum, quam tot quod creari oportebit, professio facta erit, sive ex his, quorum nomine professio facta erit, pauciores erunt quorum hac lege comitiis rationem habere oporteat, quam tot quot creari oportebit: tum is qui comitia habere debebit proscribito, ita ut de plano recte legi possint, tot nomina eorum, quibus per hanc legem eum honorem petere licebit, quod derunt ad eum numerum, ad quem creari ex hac lege oportebit. Qui ita proscripti erunt ii, si volent, apud eum, qui ea comitia habiturus erit, singuli singulos eiusdem* condicionis nominato, ique item, qui tum ab is nominati erunt, si volent, singuli singulos aput eundem eademque condicione nominato; isque, aput quem ea nominatio facta erit, eorum omnium nomina proponito, ita ut de plano recte legi possint, deque is omnibus item comitia habeto, perinde ac si eorum quoque nomine ex hac lege de petendo honore professio facta esset intra praestitutum diem petereque eum honorem sua sponte coepissent neque eo proposito destitissent.

52. De comitiis habendis.

Ex IIviris qui nunc sunt, item ex is, qui deinceps in eo municipio iiviri erunt, uter maior natu erit, aut, si ei causa quae inciderit quo minus comitia habere possit, tum alter ex his comitia IIviris, item aedilibus, item quaestoribus rogandis subrogandis hac lege habeto; utique ea distributione curiarum, de qua supra conprehensum est, suffragia ferri debebunt, ita per tabellam ferantur facito. Quique ita creati erunt, ii annum unum aut, si in alterius locum creati erunt, reliqua parte eius* anni in eo honore sunto, quem suffragis erunt consecuti.

53. In qua curia incolae suffragia ferant.

Quicumque in eo municipio comitia iiviris, item aedilibus, item quaestoribus rogandis habebit, ex curiis sorte ducito unam, in qua incolae, qui cives Romani Latinive cives erunt, suffragium ferant, isque* in ea curia suffragi latio esto.

54. Quorum comitis rationem haberi oporteat.

Qui comitia habere debebit, is primum IIviros qui iure dicundo praesint ex eo genere ingenuorum hominum, de quo hac lege cautum conprehensumque est, deinde proximo quoque tempore aediles, item quaestores ex eo genere ingenuorum hominum, de quo hac lege cautum conprehensumque est, creandos curato; dum ne cuiius comitis rationem habeat, qui IIviratum petet, qui minor annorum XXV erit, quive intra quinquennium in eo honore fuerint item qui aedilitatem questuramve petet, qui minor quam annorum XXV erit, quive in earum qua causa erit, propter quam, si civis Romanus esset, in numero decurionum conscriptorumve eum esse non liceret.

55. De suffragio ferendo.

Qui comitia ex hac lege habebit, is municipes curiatim ad suffragium ferendum vocato ita, ut uno vocatu omnes curias in suffragium vocet, eaeque singulae in singulis consaeptis suffragium per tabellam ferant. Itemque curato, ut ad cistam cuiiusque curiae ex municipibus eius* municipi terni sint, qui eius* curiae non sint, qui suffragia custodiant, diribeant, et uti ante quam id faciant quisque eorum iurent: se rationem suffragiorum fide bona habiturum relaturumque. Neve prohibito, quo minus et qui honorem petent singulos custodes ad singulas cistas ponant. Iique custodes ab eo qui comitia habebit, item ab his positi qui honorem petent, in ea curia quisque eorum suffragium ferto, ad cuiius curiae cistam custos positus erit, eorumque suffragia perinde iusta rataque sunto ac si in sua quisque curia suffragium tulisset.

56. Quid de his fieri oporteat, qui suffragiorum numero pares erunt.

Is qui ea comitia habebit, uti quisque curiae cuiius plura quam alii suffragia habuerit, ita priorem ceteris eum pro ea curia factum creatumque esse renuntiato, donec is numerus, ad quem creari oportebit, expletus sit. Qua in curia totidem suffragia duo pluresve habuerint, maritum, quive maritorum numero erit, caelibi liberos non habenti, qui maritorum numero non erit habentem liberos non habenti; plures liberos habentem pauciores habenti praeferto prioremque nuntiato ita, ut bini liberi post nomen inpositum aut singuli puberes amissi virive potentes amissae pro singulis sospitibus numerentur. Si duo pluresve totidem suffragia habebunt et eiusdem* condicionis erunt, nomina eorum in sortem coicito, et uti cuiiusque nomen sorti ductum erit, ita eum priorem alis renuntiato.

57. De sortitione curiarum et is, qui curiarum numero pares erunt.

Qui comitia hac lege habebit, is relatis omnium curiarum tabulis nomina curiarum in sortem coicito, singularumque curiarum nomina sorte ducito, et ut cuiiusque curiae nomen sorte exierit, quos ea curia fecerit, pronuntiari iubeto; et uti quisque prior maiorem partem numeri curiarum confecerit, eum, cum hac lege iuraverit caveritque de pecunia communi, factum creatumque renuntiato, donec tot magistratus sint quod hac lege creari oportebit. Si totidem curias duo pluresve habebunt, uti supra conprehensum est de is qui suffragiorum numero pares essent, ita de is qui totidem curias habebunt facito, eademque ratione priorem quemque creatum esse renuntiato.

58. Ne quid fiat, quo minus comitia habeantur.

Ne quis intercedito neve quit aliut facito, quo minus in eo municipio hac lege comitia habeantur perficiantur. Qui aliter adversus ea fecerit sciens dolo malo, is in res singulas HS X (milia) municipibus municipii Flavi Malacitani dare damnas esto, eiusque* pecuniae deque ea pecunia municipi eius municipii qui volet, cuique per hanc legem licebit, actio petitio persecutio esto.

59. De iure iurando eorum, qui maiorem partem numeri curiarum expleverit.

Qui ea comitia habebit, uti quisque eorum, qui IIviratum aedilitatem quaesturamve petet, maiorem* partem numeri curiarum expleverit, priusquam eum factum creatumque renuntiet, iusiurandum adigito in contionem palam per Iovem et divum* Augustum et divum* Claudium et divum* Vespasianum Augustum et divum* Titum Augustum et genium imperatoris Caesaris Domitiani Augusti deosque penates, se quae ex hac lege facere oportebit facturum, neque adversus hanc legem fecisse aut facturum esse scientem dolo malo.

60. Ut de pecunia communi municipum caveatur ab is, qui IIviratum quaesturamve petet.

Qui in eo municipio IIviratum quaesturamve petent quique propterea, quod pauciorum nomine quam oportet professio facta esset, nominatim in eam condicionem rediguntur, ut de his quoque suffragium ex hac lege ferri oporteat: quisque eorum, quo die comitia habebuntur, ante quam suffragium feratur arbitratu eius qui ea comitia habebit praedes in commune municipum dato pecuniam communem eorum, quam in honore suo tractaverit, salvam is fore. Si de ea re is praedibus minus cautum esse videbitur, praedia subsignato arbitratu eiusdem*. Isque ab iis praedes praediaque sine dolo malo accipito, quoad recte cautum sit, uti quod recte factum esse volet. Per quem eorum, de quibus IIvirorum quaestorumve comitiis suffragium ferri oportebit, steterit, quo minus recte caveatur, eius qui comitia habebit rationem ne habeto.

61. De patrono cooptando.

Ne quis patronum publice municipibus municipii Flavi Malacitani cooptato patrociniumve cui deferto, nisi ex maioris partis decurionum decreto, quod decretum factum erit, cum duae partes non minus adfuerint et iurati per tabellam sententiam tulerint. Qui aliter adversus ea patronum publice municipibus municipii Flavi Malacitani cooptaverit patrociniumve cui detulerit, is HS X (milia) nummum in publicum municipibus municipii Flavi Malacitani dare damnas esto; et is, qui adversus hanc legem patronus cooptatus cuive patrocinium delatum erit, ne magis ob eam rem patronus municipum municipii Flavi Malacitani esto.

62. Ne quis aedificia, quae restituturus non erit, destruat.

Ne quis in oppido municipii Flavii Malacitani quaeque ei oppido continentia aedificia erunt, aedificium detegito destruito demoliundumve curato, nisi de decurionum conscriptorumve sententia, cum maior pars eorum adfuerit, quod restituturus intra proximum annum non erit. Qui adversus ea fecerit, is quanti ea res erit, tantam pecuniam municipibus municipi Flavi Malacitani dare damnas esto, eiusque pecuniae deque ea pecunia municipi eius municipii, qui volet cuique per hanc legem licebit, actio petitio persecutio esto.

63. De locationibus legibusque locationum proponendis et in tabulas municipi referendis.

Qui IIvir iure dicundo praeerit, vectigalia ultroque tributa, sive quid aliut communi nomine municipum eius* municipi locari oportebit, locato. quasque locationes fecerit quasque leges dixerit, quanti quit locatum sit et qui praedes accepti sint quaeque praedia subdita subsignata obligatave sint quique praediorum cognitores accepti sint, in tabulas communes municipum eius municipi referantur facito et proposita habeto per omne reliquom tempus honoris sui, ita ut de plano recte legi possint, quo loco decuriones conscriptive proponenda esse censuerint.

64. De obligatione praedum praediorum cognitorumque.

Quicumque in municipio Flavio Malacitano in commune municipum eius* municipi praedes facti sunt erunt, quaeque praedia accepta sunt erunt, quique eorum praediorum cognitores facti sunt erunt: ii omnes et quae cuiiusque eorum tum fuerunt erunt, cum praes cognitorve factus est erit, quaeque postea esse, cum ii obligati esse coeperunt coeperint, qui eorum soluti liberatique non sunt non erunt aut non sine dolo malo sunt erunt, eaque omnia, quaeque eorum soluta liberataque non sunt non erunt aut non sine dolo malo sunt erunt, in commune municipum eius* municipii item obligati obligataque sunto, uti ii eave populo Romano obligati obligatave essent, si aput eos, qui Romae aerario praessent, ii praedes iique cognitores facti eaque praedia subdita subsignata obligatave essent. eosque praedes eaque praedia eosque cognitores, si quit eorum, in quae cognitores facti erunt, ita non erit, qui quaeve soluti liberati soluta liberataque non sunt non erunt aut non sine dolo malo sunt erunt, iiviris, qui ibi iure dicundo praerunt, ambobus alterive eorum ex decurionum conscriptorumque decreto, quod decretum cum eorum partes tertiae non minus quam duae adessent factum erit, vendere legemque his vendundis dicere ius potestasque esto; dum eam legem is rebus vendundis dicant, quam legem eos, qui Romae aerario praeerunt, e lege praediatoria praedibus praedisque vendundis dicere oporteret, aut si lege praediatoria emptorem non inveniet, quam legem in vacuom vendendis dicere oporteret; et dum ita legem dicant, uti pecuniam in fore municipi flavi malacitani referatur luatur solvatur. quaeque lex ita dicta erit, iusta rataque esto.

65. Ut ius dicatur e lege dicta praedibus et praedis vendundis.

Quos praedes quaeque praedia quosque cognitores IIviri municipii Flavi Malacitani hac lege vendiderint, de iis quicumque iure dicundo praeerit, ad quem de ea re in ius aditum erit, ita ius dicito iudiciaque dato, ut ei, qui eos praedes cognitores ea praedia mercati erunt, praedes socii heredesque eorum iique, ad quos ea res pertinebit, de is rebus agere easque res petere persequi recte possit.

66. De multa, quae dicta erit.

Multas in eo municipio ab IIviris praefectove dictas, item ab aedilibus quas aediles dixisse se aput IIviros ambo alterve ex iis professi erunt, IIvir, qui iure dicundo praeerit, in tabulas communes municipum eius* municipi referri iubeto. Si cui ea multa dicta erit aut nomine eius* alius postulabit, ut de ea ad decuriones conscriptosve referatur, de ea decurionum conscriptorumve iudicium esto. Quaeque multae non erunt iniustae a decurionibus conscriptisve iudicatae, eas multas IIviri in publicum municipum eius municipii redigunto.

67. De pecunia communi municipum deque rationibus eorundem.

Ad quem pecunia communis municipum eius* municipi pervenerit, heresve eius* isve ad quem ea res pertinebit, in diebus XXX proximis, quibus ea pecunia ad eum pervenerit, in publicum municipum eius* municipi eam referto. Quique rationes communes negotiumve quod commune municipum eius municipi gesserit tractaverit, is, heresve eius* isve ad quem ea res pertinebit in diebus XXX proximis, quibus ea negotia easve rationes gerere tractare desierit quibusque decuriones conscriptique habebuntur, rationes edito redditoque decurionibus conscriptisve cuive de his accipiendis cognoscendis ex decreto decurionum conscriptorumve, quod decretum factum erit cum eorum partes non minus quam duae tertiae adessent, negotium datum erit. Per quem steterit, quo minus ita pecunia redigeretur referretur quove minus ita rationes redderentur, is, per quem steterit quo minus rationes redderentur quove minus pecunia redigeretur, referretur, heresque eius isque ad quem ea res qua de agitur pertinebit, quanti ea res erit, tantum et alterum tantum municipibus eius* municipi dare damnas esto, eiusque pecuniae deque ea pecunia municipum municipii Flavi Malacitani eius ea pecunia municipum Flavi Malacitani qui volet cuique per hanc legem licebit, actio petitio persecutio esto.

68. De constituendis patronis causae, cum rationes reddentur.

Cum ita rationes reddentur, IIvir, qui decuriones conscriptosve habebit, ad decuriones conscriptosve referto, quos placeat publicam causam agere, iique decuriones conscriptive per tabellam iurati de ea re decernunto, tum cum eorum partes non minus quam duae tertiae aderunt, ita ut tres, quos plurimi per tabellam legerint, causam publicam agant, iique qui ita lecti erunt tempus a decurionibus conscriptisve, quo causam cognoscant actionemque suam ordinent, postulanto, eoque tempore quod is datum erit transacto, eam causam uti quod recte factum esse volet agunto.

69. De iudicio pecuniae communis.

Quod municipum municipii Flavi Malacitani nomine petetur ab eo, qui eius municipi municeps incolave erit, quodve cum eo agetur quod pluris hs cic sit neque tanti sit, ut de ea re proconsulem ius dicere iudiciaque dare ex hac lege oporteat: de ea re IIvir praefectusve, qui iure dicundo praeerit eius municipii, ad quem de ea re in ius aditum erit, ius dicito iudiciaque dato....